Obrazy na stronie
PDF
ePub

Mox, ubi lusit satis, Abstineto,
Dixit, irarum calidæque rixæ,
Cum tibi invisus laceranda reddet
Cornua taurus.

Uxor invicti Jovis esse nescis:
Mitte singultus; bene ferre magnam
Disce fortunam: tua sectus orbis
Nomina ducet.

ODE XXVIII.

AD LYDEN.

FESTO quid potius die

Neptuni faciam? Prome reconditum,

Lyde, strenua Cæcubum,

Munitæque adhibe vim sapientiæ.

Inclinare meridiem

Sentis; ac, veluti stet volucris dies,

Parcis deripere horreo

Cessantem Bibuli consulis amphoram.

Nos cantabimus invicem

Neptunum, et virides Nereïdum comas:

Tu curva recines lyra

Latonam, et celeris spicula Cynthiæ :

Summo carmine, quæ Gnidon

Fulgentesque tenet Cycladas, et Paphon

Junctis visit oloribus :

Dicetur merita Nox quoque nænia.

ODE XXIX.

AD MECENATEM.

TYRRHENA regum progenies, tibi
Non ante verso lene merum cado
Cum flore, Mæcenas, rosarum, et
Pressa tuis balanus capillis

Jamdudum apud me est. Eripe te moræ ; Ne semper udum Tibur et Æsulæ

Declive contempleris arvum et

Telegoni juga parricidæ.

Fastidiosam desere copiam, et

Molem propinquam nubibus arduis :

Omitte mirari beatæ

Fumum et opes strepitumque Romæ.

Plerumque gratæ divitibus vices,

Mundæque parvo sub lare pauperum

Cœnæ, sine aulæis et ostro,

Solicitam explicuere frontem.

Jam clarus occultum Andromeda pater
Ostendit ignem ; jam Procyon furit,

Et stella vesani Leonis,

Sole dies referente siccos.

Jam pastor umbras cum grege languido Rivumque fessus quærit, et horridi

Dumeta Silvani; caretque

Ripa vagis taciturna ventis.

Tu, civitatem quis deceat status,
Curas; et urbi solicitus times,
Quid Seres et regnata Cyro

Bactra parent Tanaisque discors.

PRUDENS futuri temporis exitum
Caliginosa nocte premit deus;

Ridetque, si mortalis ultra

Fas trepidat. Quod adest, memento

Componere æquus: cætera fluminis
Ritu feruntur, nunc medio alveo
Cum pace delabentis Etruscum

In mare; nunc lapides adesos,

Stirpesque raptas, et pecus, et domos,
Volventis una, non sine montium

Clamore vicinæque silvæ,

Cum fera diluvies quietos

Irritat amnes. ILLE potens sui
Lætusque deget, cui licet in diem
Dixisse, Vixi: cras vel atra

Nube polum pater occupato,

Vel sole puro non tamen irritum Quodcunque retro est efficiet ; neque Diffinget infectumque reddet,

Quod fugiens semel hora vexit.

Fortuna sævo læta negotio, et Ludum insolentem ludere pertinax, Transmutat incertos honores,

Nunc mihi, nunc alii benigna.

Laudo manentem: si celeres quatit Pennas, resigno quæ dedit, et mea Virtute me involvo, probamque Pauperiem sine dote quæro.

Non est meum, si mugiat Africis
Malus procellis, ad miseras preces
Decurrere et votis pacisci,

Ne Cypriæ Tyriæque merces

Addant avaro divitias mari :
Tunc me biremis præsidio scaphæ
Tutum per Ægæos tumultus

Aura feret, geminusque Pollux.

ODE XXX.

EXEGI monumentum ære perennius,
Regalique situ Pyramidum altius:

Quod non imber edax, non Aquilo impotens
Possit diruere, aut innumerabilis
Annorum series, et fuga temporum:
Non omnis moriar, multaque pars mei
Vitabit Libitinam. Usque ego postera
Crescam laude recens, dum Capitolium
Scandet cum tacita virgine pontifex.
Dicar, qua violens obstrepit Aufidus,
Et qua pauper aquæ Daunus agrestium
Regnavit populorum, ex humili potens,
Princeps Æolium carmen ad Italos
Deduxisse modos. Sume superbiam

Quæsitam meritis, et mihi Delphica

Lauro cinge volens, Melpomene, comam.

« PoprzedniaDalej »