Franciscus Zthwbyczay et domina consors Petri Horwath, soror carnalis eiusdem Francisci, in facto quarundam porcionum possessionariarum ipsius exponentis, in possessionibus Odra Zenth Gyewrg, Bwsolcz, Kys Mlaka, Bwzyn, Bwbcza3, Lwchyenycza vocatis, omnino in comitatu Zagrabiensi existentibus habitarum, contra ipsum exponentem tunc ut prefertur absentem et in custodia eiusdem castri occupatum, causeque sue invigilare nequientem, quasdam literas adiudicatorias sentencionales reportassent; quamvis autem nos de more [et con]svetudine regni nostri in causa huiusmodi eidem exponenti graciam novi iudicii concesserimus et inhibuerimus . . . . loca] capitularia, ne vigore eiuscemodi literarum contra ipsum infra novam cause huius revisionem causa in premissa procedere auderent, tamen partes ipse adverse non curata eiuscemodi inhibicione, sese in ipsa bona litigiosa tempore litis medio, et nondum causa decisa, preter regni nostri consvetudinem statuifacere, per hocque porciones prescriptas ab ipso exponente occupare indebite niterentur, vel iam de facto occupassent; supplicacione igitur pro parte eiusdem exponentis nobis superinde porrecta intellecta, nolentes ipsum ante tempus et pret[er] finalem cause decisionem iuribus suis destitui, fidelitati vestre harum serie firmiter precipiendo mandamus, quatinus acceptis presentibus, et rebus sic stantibus, si prescripta bona litigiosa tempore medio, et pendente lite cognoveritis per ipsas partes adversas, contra literas nostras novi iudicii, ac illius regni consvetudinem indebite occupata fuisse, vel velle occupare, extunc bona eadem rursus a manibus parcium adversarum reoccupare, eidemque exponenti remittere, reddique et restitui facere, atque eundem insuper in universis bonis et iuribus suis possessionariis iustis et legitimis, tam contra eosdem adversarios suos, quam eciam alios quoslibet illegitimos impetitores tueri [ac] defendere modis omnibus debeatis et teneamini, iure et iusticia mediante. Aliud non facturi; presentibus perlectis exhibenti rest[itutis. D]atum Bude, in festo divisionis apostolorum, anno domini millesimo quingentesimo decimo septimo. Relacio magistri Nicolai de Bachia, secretarii regie maiestatis. Inferius in dextro margine: N. Bachiensis. Originale chartaceum, subtus appressum sigillum. In archivo regni Hungariae, Budapestini: M. O. D. L. 36 073. Olim collectio Ioannis Kukuljević. 22. Anno 1518. De faciendo per regem iudicio in causa inter nobiles Campi Zagrabiensis et Georgium marchionem Brandemburgensem fit mentio. Item, quod ex parte nobilium Campi Zagrabiensis domino marchioni, et e contra, maiestas regia iudicium indilate administrari faciat, ne cedes et sangvinum effusiones subsequantur. Eiusdem regis los. Nic. Kovachich, Syl Ludovici II. regis articuli Bachienses a. 1518. art. 38. articuli, praetensive, Bachienses a. 1518. art. 40 loge decretorum comitialium I. 265. et 289. 23. Anno 1525. 22. maii. Feria secunda Rogacionum', providus Blasius Heldrysych de Draghonoscz, oneribus Michaelis, Andree, Petri et Thome filiorum, aliorumque fratrum et proximorum suorum in se ipsum assumptis et levatis, fassus est se vendidisse totalem porcionem vinee sue in promonthorio Dragonosky Werh, in pertinenciis Lwkawez et comitatu Zagrabiensi existenti habitam, cui ab orientali fenile domini Anthonii plebani sancte Catherine, a meridionali autem vinea cuiusdam providi Vrbani, [a] septemtrionali denique partibus porcio condivisionalis vinee Vrbani Heldrysych de eadem Draghonosowcz2, circumspecto Thome Matheychych et Georgio fratri eiusdem, eorumque heredibus et posteritatibus universis pro florenis VI et denariis LXX monete hungaricalis etc. iure perpetuo et irrevocabiliter etc. In archivo capituli Zagrabiensis loc. cred., Protocollum XXVIII. p. 590. 24. Anno 1525. 25. maii. Feria quinta in festo ascensionis domini', nobilis Bartholomeus Wochych de Korylowcz, in sua ac Michaelis, Iohannis, Mathie et Anthonii filiorum, aliorumque universorum fratrum, consangvineorum et proximorum suorum nominibus et personis, regiam maiestatem a donacione, collacione, consensus adhibicione, nobiles vero Georgium, Vrbanum et Marcum Mwdych, filios condam Mathkonis Mwdych de Korylowcz, aliosque quoslibet cuiusvis status, condicionis et preeminencie homines ab impetracione, occupacione, detencione, conservacione seu quavis ad se recepcione unius totalis et integre sessionis sue, in possessione Korylowcz prefata, et comitatu Zagrabiensi, penes viam publicam, qua' tendit versus beatam virginem a possessione Kwsancz vocata pergendo existentis, aliorumque universorum et quorumlibet bonorum et porcionum suarum possessionariarum in possessionibus Korylowcz £t Kwsancz predictis, ac Thernowcz, et comitatu Zagrabiensi existencium habitarum, ipsum iure hereditario concernencium, universa eciam capitula et loca credibilia ab emanacione literarum inhibuit contradicendo, et contradixit inhibendo etc. In archivo capituli Zagrabiensis: loc. cred., Protocollum XXVIII. p. 586. Index personarum, locorum et rerum momentosarum. A. (Numeri, paginam denotant.) Abawywariensis comes. Vide comes abbas de Topuzka 145. 146. abbreviatio litis 200 ablatio boncrum 181. 324. absolutionales super restitutione ca actus potentiae occurrit saepiessime. Aderianus de Korylowcz. 458. 462. adoptatio in filium, filiam. 69. 70. 73. adoptatio in fratrem generationalem. adoptio in fratrem. 380. 427. adoptio in fratres vicissim facta, per alodium. 319. 380. 514. Also Lomnycza, Also Lompnycza, poss. Also Lukawecz, Also Lokawcz, poss. alvearia apum 60. 117. 203, 204. 210. alveus. 93. alveus torrentis. 130. ambitus regnor. Hungar. et Sclavoniac. |