Obrazy na stronie
PDF
ePub

Praefatio.

Seminarii Baltimorensis alumnis. OBIS, dilectissimi in Christo discipuli, hanc Synopsim theologia dogmatica specialis scripsi, ut in eâ sub formâ brevi, simplici, licet aliquatenus scientificâ, catholicæ veritatis medullam habeatis, et amplectentes "eum qui se

[graphic]
[ocr errors]

cundum doctrinam est, fidelem sermonem potentes sitis exhortari in doctrinâ sanâ, et eos qui contradicunt arguere" 1. Otiosis igitur quæstionibus omissis, minus utiles nonnisi obiter attingo, illisque præsertim insto quæ sive prædicationi verbi, sive hodiernorum errorum confutationi inserviunt: hinc non semel ipsissima adversariorum verba refero, ut difficultates ab ipsis propositæ, clarius perspici et efficacius dilui possint.

Argumenta ex Scripturâ desumpta paulo fusius quam in ceteris Compendiis evolvi, non solum quia inter Protestantes versamur, qui sacræ Bibliæ studio tam sedulo operam navant, sed etiam quia "omnis Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitiâ, ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus "2. Hinc merito Leo XIII ait 3: "Illud autem maxime optabile est et necessarium, ut ejusdem divinæ Scripturæ usus in universam theologiæ influat disciplinam ejusque prope sit anima: ita nimirum omni ætate Patres atque præclarissimi quique theologi professi sunt et re præstiterunt". Quo melius autem horumce argumentorum vim capiatis, sacras paginas

"Nocturna versate manu, versate diurnâ ".

ster from Circ. Dept.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Omnia loca in hâc Synopsi citata in ipso contextu legite1, eademque secundum hermeneuticæ regulas scrutamini, parallelis etiam locis sedulo inspectis: sic enim tum in biblicis tum in theologicis disciplinis mirum in modum proficietis2. Optandum sane foret ut eâdem methodo argumenta ex Traditione expenderentur: quum autem res difficilis sit propter defectum temporis et librorum, satis erit Ecclesiæ definitiones et S. Pontificum declarationes attente legere apud Denzinger, Enchiridion Symbolorum et definitionum, præcipuaque Patrum testimonia in Selectis opusculis a cl. Hurter editis.

Nec sufficit dogmata Scripturâ et Traditione probare; ratio enim "fide illustrata, cum sedulo, pie et sobrie quærit, aliquam, Deo dante, mysteriorum intelligentiam eamque fructuosissimam assequitur, tum ex corum quæ naturaliter cognoscit analogiâ, tum e mysteriorum ipsorum nexu inter se et cum fine hominis ultimo "3; hinc, præeunte præsertim Angelico Præceptore, quomodo dogmata fidei nostræ non solum rationi non repugnent, sed cum sanæ philosophiæ principiis conveniant breviter ostendere conatus sum, et ad fusiorem horum argumentorum explanationem discipulos meos ad opera S. Thome remitto, quæ studiosus theologiæ candidatus indesinenter perlegere debet 4.

Brevitati simul et perspicuitati studeo: brevitati quidem, ut quæ nonnisi summatim hic attinguntur, proprio labore tum meditando, tum alia opera legendo pro opportunitate ampliare possitis; perspicuitati, ut clare doctrinam fidei

1 Nonnulli textus, frequenter a sacris oratoribus et theologis citati, ex industriâ omissi sunt, quum, contextu inspecto, illos ad rem non pertinere compertum fuerit.

2 Quum omnes textus in hâc Synopsi citati, nonnisi ægre possent memoriæ commendari, opportunum duxi discipulis veniam dare ut, dum lectiones recitant, sacris Bibliis uti valeant: sic enim ingenii acum potiusquam memoriam colere possunt.

3 Vatican., Sess. III, cap. 4.

4 Qui doctrinam S. Thomæ apprime cognoscere volunt, non solum Summam theologicam, sed etiam alia Sancti Doctoris opera legant, præsertim vero Summam contra Gentiles, Quæstiones disputatas, Compendium theologiæ, et Contra errores Græcorum.

intelligentes eamdem dilucide fidelibus exponatis: quod logicis divisionibus, stylo simplici multisque comparationibus præstare contendi, auspice B. Virgine Mariâ.

Si quis error, præter auctoris intentionem, in hasce paginas irrepserit, a benevolis lectoribus emendetur.

Baltimoræ, die 7a Martii 1894, in festo S. Thomæ Aq.

MONITUM.

Nostra facimus verba Perrone (de Verd Relig. p. 1,n. 177): Moneo quod, cum ad auctores protestantes remitto, eo consilio id faciam ut indicem eos qui de aliquo argumento scripserunt; ad quos tunc tantum recurrere poterunt auditores quum debitam facultatem impetraverint: quod et de catholicis scriptoribus accipiendum est, quorum opera in Indicem relata sunt”.

Praefatio in quartam editionem.

Quum hoc opus nostrum, qualecumque sit, non solum in Americâ, sed etiam in plerisque catholici orbis regionibus, multos patronos sibi conciliaverit, apud clerum tam regularem quam sæcularem, quartam editionem stereotypam edere opportunum duximus. In quâ nonnulla emendata vel addita sunt, sive ad nova decreta Sanctæ Sedis referenda, sive ad novos errores confutandos; hodiernorum pariter auctorum verba, quæ vulgari idiomate in notis allegabamus, latino sermone versa suo loco apparent, ut sic ab omnibus intelligi valeant. Quia vero conscii sumus hoc breve Compendium non esse omnibus numeris absolutum, enixe rogamus ut omnes, qui de ejus emendatione sunt solliciti, suam mentem candide nobis aperire velint, quum prudentium judicio morem gerere parati simus. Interea vero gratias ago maximas iis omnibus qui, dictis vel scriptis, opus laudârunt, vel menda quædam corrigenda benigne mihi nota fecerunt.

Baltimoræ, die 6a Januarii 1899, in Epiphania Domini.

Jus proprietatis auctor sibi vindicat.

SACRATISSIMO ET AMANTISSIMO

CORDI JESU

COELESTIUM DONORUM FONTI

VIRGINIQUE DEIPARÆ

EORUMDEM DISPENSATRICI

OPUS HUMILITER DEDICATUM.

« PoprzedniaDalej »