Obrazy na stronie
PDF
ePub

omnes et singulas patrum Nicaenorum assertiones tueri, sed tantum antiquam doctrinam et veram ecclesiae Romanae fidem servare, quapropter etiam cultum imaginum, prout a concilio Nicaeno praescriptus erat, approbavit. Hoc non obstante animi sensa, circa imagines in libris Carolinis proposita multo adhuc tempore in ecclesia Francògallica perdurarunt.

§. 356. Adoptiani.

Eadem ecclesia strenue pugnavit contra errorem Adoptianorum, qui posteriori saeculi 8. tempore in vicina Hispania exortus est, et in eo consistebat, quod Christus secundum naturam suam humanam non verus et proprius sed adoptivus tantum Dei filius sit. Elipandus, archiepiscopus Toletanus primus fuit, qui eum circa annum 782. Felici episcopo Urgelitano, amico suo perscripsit, huncque sibi mox consentientem habuit. Brevi tempore multi alii per totam Hispaniam episcopi, nonnulli etiam in Gallia meridionali, praeterea plurimi presbyteri, monachi, laici, universim viginti circiter hominum millia eandem doctrinam amplexi sunt. Hanc illis scripturae locis, in quibus Christus filius David, servus Dei, primogenitus inter multos fratres dicitur, porro nonuullis patrum dictis et antiquis ecclesiae Toletanae liturgiis, in quibus: »>per adoptivi hominis passionem« legebatur, superstruebant, non perpendentes, adoptionem nonnisi personae convenire, Christum autem qua hominem personalitate carere. Hinc mirum non est, adversarios suspicasse, duas ab eis in Christo personas statui, eosque Nestorianismi arguisse, a quo tamen eos alienos fuisse ex diserta Felicis protestatione certum est. Primi eorum adversarii erant Etherius, episcopus Uxamensis, et Beatus presbyter Libanensis, qui anno circiter 786.. duos libros adversus Elipandum de adoptione Christi Filii Dei edidit. Eodem tempore etiam Adrianus papa I. episcopos Hispaniae litteris admonuit, ut ab Eli

pandi doctrina sibi caverent. Cum sedes Urgelensis ad Hispaniae partem, Francis subjectam pertineret, errorque Adoptianorum in Galliam quoque meridionalem jam irrepsisset, Carolus M. ad eum supprimendum a. 792. Ratisbonae synodum congregavit, quae doctrinam Adoptianam tanquam haereticam condemnavit, et Felicem praesentem permovit, ut eam retractaret ejusque defensoribus anathema scriberet. Insuper Romam a Carolo M. missus, et ab Hadriano edoctus orthodoxae fidei confessionem a se conscriptam super altare S. Petri collocavit, juravitque, se Christum semper proprium Dei Filium nominaturum esse. Verum in patriam reversus mox in pristinum errorem relapsus est, et Caroli vindictam timens in fines Maurorum se recepit. Inde Hispaniae episcopi, plerique Adoptiani, occasionem sumserunt, litteras dandi, tam ad Carolum regem, a quo justum causae controversae judicium et Felicis restitutionem petebant, quam ad episcopos Francogallicos, quibus doctrinam suam probare conabantur, simul tamen novum ejus examen commendabant. Ad hoc instituendum Carolus novum concilium Francofordii ad Moenum a. 794. congregavit, admodum numerosum, quippe cui praeter episcopos ex Gallia et Germannia etiam multi ex Italia superiori et nonnulli ex Anglia interfuere. Istud, examinata episcoporum Hispanicorum ad Francogallicos, epistola, doctrinam Elipandi et Felicis ceu impiam haeresin unanimiter rejecit, duasque epistolas, alteram Italorum, alteram Francogallorum nomine conscripsit, errori Nestoriano oppositas, quas Carolus cum tertia similis argumenti, ab Adriano pontifice ad Hispaniae episcopos scripta, ubi perseverantibus in errore anathema dicebatur, iisdem transmisit. Praeterea Leo III. Adriani successor Felicem, si haeresi suae non renuntiaret, anathemate feriendum pronuntiavit; Paulinus autem patriarcha Aquilejensis, maxime vero Alcuinus, qui etiam concilio Francofordiensi interfuerat, Adoptianos scriptis impe

tierunt. Insuper Carolus M. Leidradum, episcopum Lugdunensem et duos alios sacerdotes in Hispaniam sibi subjectam misit, ut Adoptianos ad veritatem Catholicam reducerent, quod optimo cum successu fecerunt. Ipse Felix, interea ad sedem suam reversus aures eis praebuit, et cum Leidrado a. 799. Aquisgranum se contulit, ubi in conventu procerum et episcoporum Francicorum opinionem suam quidem proposuit ac defendit, sed ab Alcuino erroris convictus palinodiam cecinit, fidemque Catholicam amplexus est, cujus postea professionem scriptam quoque edidit, in qua Nestorio anathema dixit. Quoniam vero de sinceritate vel constantia conversionis ejus dubitabatur, sedi suae non restitutus, sed Lugduni sub episcopi inspectione vivere jussus est, ubi anno 818. diem supremum obiit. Nec inanis erat illa dubitatio, siquidem post ejus mortem novum quoddam scriptum, ad confirmandum pristinum errorem compositum inventum est, quod Agobardus Leidradi successor alio scripto refutavit. Elipandus quoque, qui sub Arabum dominio contra omnem vim, religionis causa sibi inferendam securus erat, usque ad mortem, quam mox post annum 800. oppetiit, in errore perseveravit. Mediis autem contra hunc adhibitis effectum est, ut factio Adoptianorum, viventibus adhuc auctoribus in ipsa Hispania Arabica exspiraret. Scripta Alcuini aliorumque in historia commemoratorum. Eginh. annall, regum Francic. Franc. Walch historia Adoptianorum. Gottingae. 1755. Forster dissert. hist. de haeresi Elipandi et Felicis in opp. Alcuini ab eo editis.

§. 357. Differentia inter Graecos et Latinos in doctrina de processione Spiritus s.

Altero saeculi 8. dimidio primum manifestari coepit differentia inter Graecos et Latinos in doctrina de processione Spiritus s. Ei manifestandae ansam dedit vocula »filioque,« quae inter Latinos symbolo Nicaeno - Cpno addita fuerat. Tempus et auctor hujus addita

menti ignoratur, illud tamen in Hispania saeculo 6. symbolo accessisse inde concluditur, quia in concilio Toletano III. anni 589., in quo ad perficiendam et confirmandam Arianorum conversionem varia decreta sunt, primum deprehenditur. Probabiliter propter eosdem Arianos, ad perfectam Filii cum Patre aequalitatem inculcandam, vox illa in ecclesia Hispanica, dum haereticos recipiebat, symbolo addita fuerat. Eam acceptare vicina ecclesia Gallicana et caeterae Latinae fere omnes eo minus dubitarunt, quia doctrina, ea expressa s. scripturae patrumque effatis consentanea erat, et symbolum Athanasianum, quod maxima jam inter Latinos pollebat auctoritate, eandem doctrinam diserte exprimebat. At Graeci Latinis jam exprobrare coeperunt tam symboli augmentum, quam doctrinam eo expressam, sed utrumque immerito, primum, quia concilii Ephesini interdictum de symbolo non augendo ad summum ecclesias particulares obligare poterat; alterum quia patres Graecorum Spiritum s. a Filio quoque procedere non negaverant, imo nonnulli eorum diserte docuerant. Nihilominus Graecorum legati ad Pipinum Francorum regem missi, in concilio, a. 767. Gentiliaci habito doctrinae de processione Spiritus s. a Filio contradixerunt. Inde Latini excitati Graecis se opponere coeperunt, atque Paulinus, patriarcha Aquilejensis a. 796. Fori Julii synodum celebravit, in qua Latinos symbolo verbum >>Filioque< addentes bene egisse judicatum, doctrina, inde expressa e s. scriptura comprobata, et augmentum illud confirmatum est. Vice versa Orientales Latinos haeresis arguere coeperunt, quod sibi per Joannem, monachum Palaestinensem accidisse, monachi Franci, in monte olivarum prope Jerosolymam degentes, in litteris ad Leonem III. pontificem conquesti sunt, atque ut se de ista materia edoceret, petiere. Leo propterea expositionem fidei de ss. Trinitate ad Orientales misit, in qua processio Spiritus s. a Filio aeque ac a Patre repetito asserebatur. Carolus M. autem Theodulpho, episcopo Au

relianensi mandatum dedit, librum de materia controversa scribendi, in quo auctor processionem Spiritus s. a Filio multis patrum locis comprobare nitebatur. Praeterea imperator concilio numeroso, a. 809. Aquisgrani congregato quaestionem proposuit, an Spiritus s. a Filio aeque ac a Patre procedat, quam concilium omino affirmative decidit. Huic decisioni quo majorem Carolus auctoritatem conciliaret, missis ad Leonem legatis, pontificis consensum impetrare studuit. Hic quidem doctrinam Latinorum de Spiritu s. approbavit, symbolum autem, quod in provinciis suburbicariis augmento illo adhuc carebat, eodem modo recitari et tradi suasit. Atque, si Photio fides est, ad hanc seriam suam voluntatem manifestandam, illud sine augmento tabulae argenteae praesentibus Francorum legatis insculpi et in ecclesia D. Petri proponi curavit. Sic moderate adhuc haec lis gerebatur, quae posterioribus saeculis una ex praecipuis causis schismatis extitit, quod Graecam et Latinam scindit ecclesiam.

Petav. de theolog. dogmatibus tom. 2. de Trinitate lib. VII. Ado Viennens. chronic. J. Georg Walch historia controversiae Graecorum Latinorumque de processione Spirit. S. Jenae. 1751.

§. 358. Pauliciani.

Saeculo 9. viribus plurimum aucta est nova quaedam secta Paulicianorum, quae medio circiter saeculo 7. ex reliquiis Manichaeorum in Armenia prodierat. Praeter Paulum quemdam, a quo ejus membra nomen acceperunt, imprimis Constantinus, qui Sylvanum, apostoli Pauli discipulum se venditabat, eis propagandis erudiendisque operam navavit. Distinguebant autem Pauliciani summum Deum a mundi conditore; Christum, cui corpus coeleste attribuebant, per Mariam, ut aquam per canalem transiisse, adeoque nec vere passum aut crucifixum esse statuebant, unde nec crucem, nec Mariam venerabantur. Vetus testamentum et viros

« PoprzedniaDalej »