Obrazy na stronie
PDF
ePub

dicebantur. Et quia hoc sacrum hora 9., seu 3. nostra promeridiana terminabatur, et tum percepta eucharistia, omnibus promiscue cibis vesci licebat, semijejunia vocata sunt, cum integrum jejunium illud censeretur, quod usque ad vesperas protrahebatur. In ecclesiis Occidentalibus versus finem hujus periodi mos invalescebat, etiam die Sabbati, propter Christum, hoc die in sepulchro conditum, jejunium, jejunio quartae et sextae feriae simile agere; qui mos in ecclesiis Orientalibus, ubi propter posteros Judaeo-Christianorum Sabbatum tanquam dies festus passim adhuc celebrabatur, nusquam receptus est.

§. 176. Disciplina poenitentiae.

Etiam poenitentiae disciplina, labente hac periodo, magis exculta et accuratius determinata est. Delicta, excommunicationi, aut poenitentiae publicae subjicienda, jam canonibus definiebantur, unde canonica dicta sunt. Haec non ubique eadem erant; sequentia vero in omnibus ecclesiis excommunicationi aut poenitentiae publicae subjacebant: 1) haeresis. 2) schisma, quorum criminum auctores ante inflictam excommunicationem ter, ut resipiscerent, admonebantur. 3) idololatria, ad quam etiam omne genus magiae referebatur. 4) homicidium, eique suppar abortus procuratio, et falsum testimonium, quod alteri mortem aut exilium attulit. 5) adulterium et incestus in linea recta. Si ejusmodi delicta in occulto commissa fuere; tunc tantum poenitentiae publicae subjiciebantur, si confessarius id, sive delinquentis, sive aliorum saluti proficuum existimabat. Sententia excommunicationis, qua delinquens omnibus quidem sacris, nullis autem bonis aut juribus temporalibus privabatur, ab episcopo, accersitis presbyteris et reliquis clericis, in sacro fidelium. conventu pronuntiabatur. Qui ab ea liberari, sacrisque restitui desiderabant, poenitentiae, publice peragendae, quae communiter vocabulo Graeco soμodoynos diceba

tur, se submittere debebant. Ad explorandam animi mutati constantiam et praecavendos relapsus post longius demum temporis spatium, et per gradus poenitentes ad communionem sacrorum admittebantur. Quatuor vero ejusmodi gradus vel classes publice poenitentium, posteriori saltim hujus periodi tempore statutae erant. Prima classis eos continebat, qui postquam episcopus eorum capita cinere conspersisset (quod sequenti periodo prima quadragesimae die fiebat, inde quarta feria cinerum dicta) eosque cilicio indutos ex ecclesia amovisset, jam ad hujus fores gemendo et flendo fidelium intrantium commiserationem excitabant et intercessionem implorabant, unde flentes dicebantur. Tempore praedefinito in hac classe transacto, in classem audientium i. e. eorum suscipiebantur, qnibus lectioni. sacrae et sermoni episcopi interesse licebat. In hac classe poenitentes pro delicti gravitate pluribus annis detinebantur. Tertia classis erat prostratorum. His, remotis auditoribus, in sacro conventu manere, precesque suas, fidelium precibus jungere concedebatur, sed flexis genibus, etiam eo tempore, quo caeteri nonnisi in pedes erecti precabantur. In singulis conventibus episcopus iis in terram prostratis manus imponebat, precesque pro eis ad Deum mittebat, populus quoque pro eis orabat. Ex hac classe, in qua eis nonnunquam decem aut pluribus adhuc annis permanendum erat, adhibita reconciliatione in ultimam transferebantur. Haec reconciliatio, quae prima et minor dicebatur, consistebat in precibus, quas episcopus, poenitenti manus imponens, clara voce super eum et pro eo recitabat, quibusque Deum rogabat, ut eum a peccatis absolvere velit. Qui hujus reconciliationis compotes facti erant, jus habebant, cum reliquis fidelibus, quousque sacer conventus durabat, in ecclesia manendi, seu consistendi, unde consistentes dicebantur. Igitur jam non solis precibus, sed etiam oblationi et eucharistiae perceptioni intererant, seu communicabant, sicut

veteres loquebantur, cum populo in precibus sine oblatione. Absoluta ultima hac classe, omnibus fidelium juribus restituebantur, idque nova reconciliatione, ultima et majori dicta, quae pariter modo solemni, manuum impositione non tantum episcopi, sed et reliqui cleri, ac precibus absolutoriis, ita habentibus: Dominus te absolvat, vel: Domine Deus! absolve hunc, impertiebatur. Effectus ejus erat, ut reconciliatus jam omnibus spiritualibus ecclesiae bonis frui, speciatim eucharistiam percipere posset, seu ut, secundum veterum loquendi formulam, accederet ad id, quod perfeetum est.

§. 177. Poenitentiae severitas et minister.

Praeterquam, quod publice poenitentes tanto tempore a sacris Christianis arcerentur, aliis quoque sat severis poenitentiae exercitiis per totum tempus subjiciebantur. Etenim vestitu vili et grosso, sic dicto sacco et cilicio eis incedendum, victu simplici et parco, non ventris, sed animae causa, ut Tertullianus loquitur, utendum, balneis, omnibusque oblectationibus, utut honestis abstinendum, crebro insuper jejunandum et frequenter precandum erat. Causam coram judice agere, militiam sequi, nuptias facere, conjugi concumbere eis non licebat, quam ob rem conjux, nonnisi consentiente altera parte, ad poenitentiam admittebatur. Denique aegrotis ministrare et mortuos sepellire debebant in iis ecclesiis, quae proprios vespillones non habebant. Quorum crimina enormibus circumstantiis aggravata erant, velut ii, qui in libidinibus explendis omnem honestatis et temperentiae modum excesserant, non tantum limine, sed omni tecto ecclesiae per aliquod tempus submovebantur, hyemantes inde dicti. Tota hujus poenitentiae administratio ad episcopum pertinebat. Huic enim, poenitentiam acturi voluntatem suam significare debebant; ipse, quae poenitentiae opera iis suscipienda, quamdiu in singulis classibus cis maneu

dum esset, definiebat; ipse etiam secundum fervorem poenitentis vel ad intercessionem martyrum seu coufessorum, poenitentiae opera mitigare, tempus abbreviare poterat. Atquae haec poenitentiae relaxatio indulgentia dicebatur. Aucto poenitentium numero, presbyteri quoque ad poenitentiae administrationem admissi sunt. Cumque in persecutione Deciana magna ubique lapsorum multitudo esset, poenitentibus tractandis proprius presbyter poenitentiarius in plerisque ecclesiis constitutus est.

Plura Tertull. lib. de poenitentia, Sirmond historia poenitentiae publicae. Morinus de administratione sacram, poenitentiae. Aubespine de antiq. eccles, rit. Du Pin de antiq. eccles. disciplin. Bingham 1. e.

f. 178. Scissiones circa poenitentes.

Ad poenitentiae severitatem id quoque pertinebat, quod singulis nonnisi semel concederetur. Scelerum atrociorum reis per totam vitam poenitentia agenda erat, ita, ut nonnisi in mortis articulo reconciliatio eis impertiretur. Nonnulli episcopi eousque severitatis progressi sunt, ut ejusmodi peccatoribus etiam moribundis reconciliationem denegarent. Sed qui universim criminum canonicorum reos in perpetuum ab ecclesia excludendos esse statuerent, non erant nisi Montanistae et Novatianistae, quorum sententiam ecclesia Catholica nunquam non reprobavit. Ab altera parte neque ii album praeclarorum episcoporum calculum retulerunt, qui lapsos absque omni poenitentia ad sacrorum communionem admitti volebant, quales praecipue Carthagine erant tempore Decianae persecutionis. Multi ea durante lapsorum, a confessoribus in carceribus. detentis sic dictos pacis libellos impetrabant, quibus ecclesia jam a multo tempore ex veneratione erga martyres id tribuebat, ut ab iis commendatos vel sin e omni, vel cum leviori poenitentia ad suam communionem admitteret. Igitur et nunc nonnulli presbyteri lap

sos, pacis libellis, quos confessores Carthaginenses sine discretione quibuscunque, etiam impoenitentibus' dabant, instructos, mox ad ipsam eucharistiam admittebant. Quod cum Cyprianus episcopus, qui ad vitam salvandam, flagitantibus ipsis fidelibus, Carthagine secesserat, comperisset; disciplinam ecclesiasticam labefactari, ét delinquendi facilitatem ac frequentiam inde promoveri intelligens, contra illum abusum excepit, litterisque datis eos solos ad communionem ecclesiasticam admittendos pronuntiavit, qui in periculosum mormorbum inciderent, caeterorum causa usque ad redditum suum dilata. Eo autem non tantum lapsos contra se irritavit, sed etiam presbyteros indulgentiores, ipsosque confessores, qui de contemtis litteris suis intercessoriis conquerebantur, et Cypriano in epistola ad eum scripta minabantur, se cum eo non communicaturos esse, ni majorem sibi reverentiam' exhiberet. Verum Cyprianus his minis nihil territus constans in sententia sua permansit.

.....

S. 179. Continuatio.

Sedata Decii persecutione, reditum ad suam ecclesiam parans Cyprianus legatos ante se Carthaginem misit, qui egentibus eleemosynas distribuerent, simulque inquirerent, quinam digni sint, ut sacris ordinibus initientur. lis se opposuit quidam Felicissimus', a No vato presbytero Carthaginensi diaconus constitutus, contendens, eleemosynarum distributionem sibi competere. Novatus ille propter gravissima crimina ad causam in concilio dicendam evocatus fuerat; quod cum propter erumpentem Decii persecutionem cogi non potuisset, ipse a suo episcopo secedens, alios quoque ad suas partes pertraxit, quos inter commemoratus Felicissimus erat. Hunc Cyprianus de ejus ausis edoctus excommunicavit. Verum eo turbae auctae sunt; Felicissimus enim quinque presbyteros, qui semper alieno a Cypriano animo fuerant, ad se traxit. Horum exem

« PoprzedniaDalej »