Obrazy na stronie
PDF
ePub

Praeterea fidem adeo salutarem in providentiam divinam, mundum ad leges morales regentem, mirifice confirmat, cum tot luculentissima hujus regiminis specimina exhibeat. Alia commoda historia ecclesiastica sola praestat. Scilicet propositis, quas ecclesia tot saeculorum decursu subiit, mutationibus, quae in religione Christiana mutabilia adeoque accidentalia, et immutabilia seu essentialia sint, ipso facto ostendit; ut istis eo firmius inhaereamus, illa vero, si mutata rerum adjuncta novam mutationem postulent, non pertinaciter amplectamur, nec de facta mutatione inepte consternamur, efficit, adeoque a superstitione non minus, quam a fanatismo praeservat. Dum historia ecclesiastica ostendit, qua ratione ecclesia Christiana fundata, quot et quantis per omnia saecula hostium externorum et internorum insultibus exposita, quam mire ab his semper liberata fuerit; non potest non fidem in divinam ejus originem, et specialem, qua gaudeat, divinae providentiae curam et protectionem firmare. Ea porro historiam civilem et litterariam non parum illustrat ac complet. Quae enim in civitate gesta sunt, haud raro in rebus ecclesiasticis rationem suam habuerunt, harumque in illam vis et potestas certis temporibus tanta fuit, ut utriusque reipublicae eventus arctissime concreverint, adeoque historia civilis talium periodorum ab ecclesiastica separari nequeat. Quod vero historiam litterariam attinet, ut nihil de eo dicatur, illam sine historia theologiae integram non esse, causae, quae caeterarum scientiarum inter populos Christianos culturam yel minuerunt, vel promoverunt, vel eas in novas formas redegerunt, frequenter in rebus et eventibus ecclesiasticis sitae erant.

§. 11. Speciatim pro disciplinis theologicis,

Maximi vero momenti historia ecclesiastica est pro disciplinis theologicis, quarum pleraeque historici generis sunt, quod inde venit, quia religio Christiana ipsa fundamento historico nititur. Itaque quod studium

biblicum attinet, archaeologia nonnisi notitias historicas continet. Introductionis pars critica, pro demonstrando canone, divina auctoritate, genuinitate, integritate, axiopistia, fatis librorum sacrorum, argumenta, quae maximam partem in testimoniis consistunt, aeque ex historia depromit, ac pars hermeneutica, quae ad rectiorem librorum illorum intelligentiam tempus, locum, occasionem, qua scripti sunt, consilium auctoris, circumstantias, in quibus primi lectores versabantur, indagare, nec non difficultates et singularitates in iisdem occurrentes solvere et explicare propositum sibi habet. Quae omnia, librorum sacrorum interpreti scitu necessaria, ex historia petenda sunt. Quas fidei morumque doctrinas auctor religionis Christianae proposuerit, has ab ejus discipulis horumque posteris per omnia saecula usque ad nostra tempora creditas, ab ecclesiae doctoribus et rectoribus integras conservatas et posteris traditas, contra depravationis conamina ab iisdem accuratius explicatas et strictius definitas fuisse, unde haec ostendi possunt, nisi ex historia? Ex hac igitur dogmatica et moralis principale suum argumentum depromere debent. Similiter polemica errores et haereses a se refutandas nonnisi ex historia cognoscere potest, atque in suo negotio eo felicius versabitur, si, ex quo fonte manarint, quis systematis cujusdam haeretici error fundamentalis sit, ex eadem didicerit. Disciplina moralis praeterea, frequentissima et illustrissima exempla, quomodo morum praecepta maxime ardua, in omnibus vitae circumstantiis observata fuerint; pastoralis vero egregia muneris sacri rite et prudenter in omnibus ejus partibus gesti specimina, ex historia ecclesiastica velut e copioso penu depromere, iisque praescripta sua viva, clara et foecunda reddere possunt. Denique jurisprudentia ecclesiastica objecti sui, ecclesiae scilicet veram indolem, mutuum inter ipsam et civitatem habitum, legislationis ecclesiasticae subjecta et objecta, canonum occasiones, et ex his ge

Praeterea fidem adeo salutarem in providentiam divinam, mundum ad leges morales regentem, mirifice confirmat, cum tot luculentissima hujus regiminis specimina exhibeat. Alia commoda historia ecclesiastica sola praestat. Scilicet propositis, quas ecclesia tot saeculorum decursu subiit, mutationibus, quae in religione Christiana mutabilia adeoque accidentalia, et immutabilia seu essentialia sint, ipso facto ostendit; ut istis eo firmius inhaereamus, illa vero, si mutata rerum adjuncta novam mutationem postulent, non pertinaciter amplectamur, nec de facta mutatione inepte consternamur, efficit, adeoque a superstitione non minus, quam a fanatismo praeservat. Dum historia ecclesiastica ostendit, qua ratione ecclesia Christiana fundata, quot et quantis per omnia saecula hostium externorum et internorum insultibus exposita, quam mire ab his semper liberata fuerit; non potest non fidem in divinam ejus originem, et specialem, qua gaudeat, divinae providentiae curam et protectionem firmare. Ea porro historiam civilem et litterariam non parum illustrat ac complet. Quae enim in civitate gesta sunt, haud raro in rebus ecclesiasticis rationem suam habuerunt, harumque in illam vis et potestas certis temporibus tanta fuit, ut utriusque reipublicae eventus arctissime concreverint, adeoque historia civilis talium periodorum ab ecclesiastica separari nequeat. Quod vero historiam litterariam attinet, ut nihil de eo dicatur, illam sine historia theologiae integram non esse, causae, quae caeterarum scientiarum inter populos Christianos culturam yel minuerunt, vel promoverunt, vel eas in novas formas redegerunt, frequenter in rebus et eventibus ecclesiasticis sitae erant.

§. 11. Speciatim pro disciplinis theologicis, Maximi vero momenti historia ecclesiastica est pro disciplinis theologicis, quarum pleraeque historici generis sunt, quod inde venit, quia religio Christiana ipsa fundamento historico nititur. Itaque quod studium

biblicum attinet, archaeologia nonnisi notitias historicas continet. Introductionis pars critica, pro demonstrando canone, divina auctoritate, genuinitate, integritate, axiopistia, fatis librorum sacrorum, argumenta, quae maximam partem in testimoniis consistunt, aeque ex historia depromit, ac pars hermeneutica, quae ad rectiorem librorum illorum intelligentiam tempus, locum, occasionem, qua scripti sunt, consilium auctoris, circumstantias, in quibus primi lectores versabantur, indagare, nec non difficultates et singularitates in iisdem occurrentes solvere et explicare propositum sibi habet. Quae omnia, librorum sacrorum interpreti scitu necessaria, ex historia petenda sunt. Quas fidei morumque doctrinas auctor religionis Christianae proposuerit, has ab ejus discipulis horumque posteris per omnia saecula usque ad nostra tempora creditas, ab ecclesiae doctoribus et rectoribus integras conservatas et posteris traditas, contra depravationis conamina ab iisdem accuratius explicatas et strictius definitas fuisse, unde haec ostendi possunt, nisi ex historia? Ex hac igitur dogmatica et moralis principale suum argumentum depromere debent. Similiter polemica errores et haereses a se refutandas nonnisi ex historia cognoscere potest, atque in suo negotio eo felicius versabitur, si, ex quo fonte manarint, quis systematis cujusdam haeretici error fundamentalis sit, ex eadem didicerit. Disciplina moralis praeterea, frequentissima et illustrissima exempla, quomodo morum praecepta maxime ardua, in omnibus vitae circumstantiis observata fuerint; pastoralis vero egregia muneris sacri rite et prudenter in omnibus ejus partibus gesti specimina, ex historia ecclesiastica velut e copioso penu depromere, iisque praescripta sua viva, clara et foecunda reddere possunt. Denique jurisprudentia ecclesiastica objecti sui, ecclesiae scilicet veram indolem, mutuum inter ipsam et civitatem habitum, legislationis ecclesiasticae subjecta et objecta, canonum occasiones, et ex his ge

nuinum eorum sensum nonnisi ex historia ecclesiastica cognoscere potest, ut nihil de eo dicatur, ipsas leges ecclesiasticas ad ambitum historiae ecclesiasticae pertinere. Est igitur haec historia propaedeutica pro universa theologia; quare qui solidam hujus cognitionem desiderat, diligenti illius studio supersedere minime potest.

« PoprzedniaDalej »