Obrazy na stronie
PDF
ePub

7

bibus praedonibus in servitutem redacti sunt. Ad eandem Decii persecutionem refertur martyrium S. Agathae et confessio 7 dormientium. Illa fuisse fertur virgo Sicula, quae Catanae, jubente praetore, cui nubere recusavit, religionis ergo horrendis tormentis, inter quae candentium laminarum ad corpus applicatio, et mamillae abscissio, cruciata, in carcere exspiravit. Isti fratres Ephesi fuisse dicuntur, qui in spelunca extra urbem ab Ethnicis obstructa obdormiverunt, seu potius obierunt, post 200 autem annos, imperante Theodosio II. iterum evigilarunt, et in lucem prodierunt, quod probabiliter de corporibus eorum, tum inventis intelligendum est. Tandem pessecutionis Decianae furor, postquam in aliquibus provinciis, velut in Africa proconsulari jam sub finem anni 250. multum diminutus fuisset, exeunte anno sequenti ubique deferbuit, cum imperator eo tempore contra Gothos, Thraciam depopulantes in bellum profectus esset, et non multo post in praelio vitam amisisset.

§. 113. Status Christianorum sub Gallo.

Decii persecutione ecclesia Christi satis quidem purgata animique cultorum ejus a rebus terrenis abstracti ad coelestes directi erant. Nihilominus providentiae divinae placuit, eos etiam per sequentes imperatores, Gallum et Valerianum amplius probare et in virtute firmare. Gallus, qui mox post Decium, anno adhuc 251. ad imperium pervenit, edictum quidem de Christianis persequendis nullum promulgavit; nihilominus persecutionem contra eosdem eo excitavit, quod orta pestifera lue a. 252. praecepit, ut ad iram deorum placandam ubique sacrificia offerentur, ab omnibus participanda. Cumque Christiani propter religionem suam ea participare non possent, variis modis a Gentilibus afflicti, et plures eorum etiam enecati sunt, idque eo magis, quod Ethnici alioquin calamitates publicas Christianis tanquam iis adscribere solerent, qui deorum

vindictam provocarent. Ex iis, qui hac occasione pro Christi nomine fortiter passi sunt, notari meretur Hippolytus, presbyter Romanus, quem Urbis praefectus, supplicii genere a nomine ejus desumpto, ferocibus equis alligari jussit, a quibus in cursum effusis per obvia quaeque raptatus misere periit. Caeterum neque admodum cruenta erat haec persecutio, neque diu duravit, siquidem Gallus jam sequenti anno in seditione, ab Aemiliano belliduce contra eum excitata, a propriis militibus interfectus est.

S. 114. Persecutio Valeriani.

Valerianus, qui Gallo successit, priori imperii sui tempore, Christianis non tantum tranquillitatem concessit, qua ad vires colligendas statumque internum ecclesiarum suarum restaurandum magnopere indigebant, sed etiam plus quam omnes ejus antecessores eis favebat, , multosque eorum inter aulicos suos habebat. Verum anno imperii ejus 5., Christi 257. Macrianus bellidux, qui virtutibus suis politicis et militaribus eum totum sibi conciliaverat, et pro summo, quo in superstitionem Ethnicam ferebatur, amore infensissimus Christianorum inimicus erat, ad hos persequendos eum perduxit, principi superstitioso facile persuadens, ut ad explorandam suam sortem futuram, et prosperum regnum impetrandum, sacra turpissima et immanissima institueret, ipsorumque infantium mactatorum exta consuleret. Deinde omina per Christianos impediri et irrita reddi dicens, imperatoris animum in eos concitavit, eumque ad leges contra eos ferendas permovit, quarum posteriori, a. 258. lata praeceptum erat, ut episcopi, presbyteri et diaconi sine mora interficerentur, senatores et equites Christiani dignitate et facultatibus privarentur, et si ad deserendam Christi religionem eo permoveri non possent, occiderentur, mulieres vero nobiles bonis privatae in exilium mitterentur. Plebeji ergo ne hac quidem lege tangebantur, nihilominus

nihilominus eorum nonnulli odium magistratuum contra nomen Christianum senserunt. Inter primos, qui secundum legem istam pro Christo immolati sunt, erant Sixtus vel Xistus II. papa, gladio percussus; ejus diaconus Laurentius, quem furor praefecti, eo excitatus, quod loco thesaurorum ecclesiae pauperes ei stitisset, lento igne enecavit; Cyprianus, qui ex exilio haud ita diu reversus capite plexus est. Universim Africa in bac quoque persecutione multo martyrum sanguine tincta est. Carthagine multis Christianis in unum congregatis (alii 150, alii 300 fuisse scribunt) a judicibus optio data est, ut vel diis sacrificarent, vel in vicinam fossam viva calce plenam immergerentur. Ii sine mora citato cursu in calcem insilientes, se vitae, flagitio inquinatae mortem praeferre, facto comprobarunt. Extracti cum calce permixti dicti sunt massa candida. Anno 259. persecutio in Hispania potissimum saeviit, abstulitque Fructuosum episcopum Tarraconensem, qui cum duobus diaconis combustus est. Eodem probabiliter tempore in Gallia pro Christo vitam et sanguinem fuderunt Saturninus Tolosanae et Dionysius Parisiensis ecclesiae episcopus, quorum illum plebs, instigante sacrificulo, duobus bobus fune junxit, a quibus in cursum concitatis raptatus et lapidibus allisus, excusso co rebro et corpore in frusta discerpto, miserrime periit; iste cum Rustico presbytero, et Eleutherio diacono in monte prope Parisios decollatus fuisse traditur. Ex reliquis martyribus adhuc commemoramus Cyrillum, Caesareae in Cappadocia puerum, infantiae annos vix egressum, qui admirabili pro sua aetate constantia, verbera et minas sustinuit et ardenter martyrium desideravit, quod ei tandem reapse obtigit;, et Nicephorum, laicum Antiochiae, qui ob reconciliationis studium palmam martyrii, Sapricio presbytero implacabili in extremo adhuc agone ademtam obtinere meruit. Tandem a. 260. Valeriano a Persis capto, haec persecutio cessavit, in qua paucos Christianos reperire erat, qui fi

dem negarint. Sed nec populus Ethnicus jam adeo contra eos infremuit, quod inde potissimum venisse videtur, quia religione Christianorum jam latissime diffusa et satis publicata antiquae calumniae de eorum atheismo, incestu et epulis Thyesteis non amplius fidem invenire potuerunt.

§. 115. Status Christianorum usque ad Diocletianum.

Post Valerianum Deus ecclesiae suae iterum pacem et prosperitatem sat diuturnam, paucioribus tantum aerumnis interruptam concessit. Galienus, Valeriani filius et successor, dato ad praesides edicto praecepit, ut Christiani non tantum amplius non infestarentur, sed etiam ecclesiae et coemeteria iis erepta restituerentur, sive jam tristem patris sortem velut poenam a Deo Christianorum immissam considerarit, sive imperium crebris seditionibus hostiumque invasionibus concussum, incolarum persecutione non magis perturbandum censuerit. Praesides tamen imperatoris voluntatem non inviolate observasse, plura martyrum sub Gallieno passorum exempla ostendunt. Aurelianus, qui post Claudium II., Gallieni, a. 268. interfecti successorem a. 270. imperium adeptus est, quarto regiminis anno edictum de Christianis persequendis promulgavit, non alia causa motus, quam amore superstitionis Ethnicae, cujus cultor erat studiosissimus. Cum vero non multo post a quibusdam belliducibus interfectus esset, persecutio mox cessavit. Sequentium usque ad Diocletianum qui a. 284. regnare coepit, impeFatorum nullus Christianis adversi quid decrevit.

§. 116. Ethnicorum quorumdam scripta adversus Christianos.

E contra illo tempore eorum religio iterum a quibusdam philosophis et eruditis Ethnicis calamo impetita est. Ex iis, qui hoc fecerunt, erat Porphyrius, Ty

ri in Phoenicia natus, qui, postquam sacra Christiana, quibus per Origenem conciliatus fuerat, iterum deseruisset, Plotino philosophorum Eclecticorum fere primario, Pythagorae mores affectanti, Romae instituendum se tradidit, atque magistrum, si non, enthusiasmo philosophico et phantasia exaltata, at certe eruditione et facundia superavit. Is odium suum in Christianos praecipue 15 libris prodidit, in quibus, prout ex fragmentis ab Eusebio, Hieronymo aliisque conservatis apparet, imprimis s. scripturae auctoritatem destruere allaboravit. Hunc in finem multas in ea contradictiones contineri ostendere conatus est, et librum Danielis tempore demum Antiochi Epiphanis conscriptum fuisse defendit. Praeterea vitam Pythagorae eo consilio scripsit, ut ostenderet, etiam inter philosophos tales mirabilium patratores fuisse, quales Christus et apostoli fuerint. At quae de illo adfert, non pauca absurda sunt, omnia vero testibus idoneis destituta, utpote ex vagis Pythagoraeorum aliorumque Pythagora multo juniorum relationibus desumta. Nec amica miraculorum Pythagorae adscriptorum ad unum eundemque finem, Deo dignum conspiratio, nec effectus eorum salutares et durabiles cernuntur. Eadem fere valent de biographia Apollonii, philosophi cujusdam Tyanaei ex altero saeculi primi dimidio, quam eodem ac Porphyrius consilio haud diu ante eum Philostratus Atheniensis conscripsit. In ipsa hac biographia Apollonius, quem coaevi vel penitus silent, vel haud obscure velut impostorem describunt, tanquam vir sistitur, qui tota sua vitae ratione suisque actionibus, potissimum hominum admirationem et vanam gloriam captavit, et natura suprahumana praeditus videri voluit. Nihilominus in fine hujus periodi Hierocles, prius Bithyniae, dein Alexandriae praefectus in duobus libris λογων φιλαλήθων, contra Christianos a se compositis, Christo Apollonium Tyanaeum denuo aequiparavit, imo praetulit, asserens simul, apostolos et evangelistas, qui Jesu gesta con

« PoprzedniaDalej »