Obrazy na stronie
PDF
ePub

ximae contumeliae et injuriae, nominatim bonorum ereptio, continuo fere tunc temporis Christianis inferebantur. His omnibus commoti, plures viri litterati e coetu eorum apologias pro eis scripserunt, in quibus crimina eis objecta diluebant, religionis Christianae indolem exponebant, et ut secundum justitiam cum eis ageretur flagitabant. Tales apologias a. 170. ediderunt Melito, episcopus Sardendis, quem antiqui virum sanctum, ingenio et litteris clarum dicunt; porro Miltiades quidam et Claudius Apollinaris, Hierapolitanus in Phrygia episcopus. Sed omnes, sicut reliqua horum virorum scripta interierunt. E contra nobis servata est illa, quam a. 176. Athenagoras Atheniensis imperatori obtulit. Etiamsi vero hic eas acceperit legeritque, tamen Stoicus ejus animus aures ad justas afflictorum preces obturavit.

§. 104. Martyres Lugdunenses.

Neque victoria, quam M. Aurelius in bello, contra Marcomannos et Quados gesto, a. 174. in regione hodierni comitatus Hontensis vel Zoliensis in Hungaria de hostibus retulit, ') etiamsi precibus Christianorum in ejus exercitu militantium impetrata esset, ejus animum, ut nonnullis visum est, Christianis conciliavit. Id praeter alia, ostendit ejus praeceptum de Christianis Lugdunensibus, in professione religionis suae constantibus interficiendis a. 177. datum. 2) Series persecutionis, hoc anno in pluribus Galliae urbibus, imprimis Lugduni contra Christianos excitatae, ab ipsis fidelibus Lugdunensibus, testibus oculatis, in epistola ad fideles in Asia et Phrygia, unde plures illorum oriundi erant, per Eusebium nobis conservata, descripta est. Secundum hanc descriptionem multi e Christianis Lugdunensibus tumultuario plebis impetu ad carceres raptati sunt, in quibus plures eorum perierunt. Decem ex comprehensis in quaestione animi firmitate exciderunt et Christum negarunt; postea tamen nonnulli eo

rum, exemplo constantium roborati, confessoribus iterum accesserunt, qui partim gladio, partim bestiis enecati sunt. Quadraginta erant, qui hac ratione glorioso pro Christo certamine perfuncti sunt. Ex eis commemorari merentur S. Pothinus, ecclesiae Lugdunensis episcopus, nonagenario major, ad hoc debilis et infirmus, qui praesidi, quis sit Christianorum Deus quaerenti respondit: Cognosces eum, si dignus fueris; eoque populi circumstantis furorem tantum excitavit, ut ei mox omnis generis violentiae inferrentur, e quibus paucos post dies in carcere mortuus est; Ponticus juvenis 15 annorum, qui omnis generis tormentis affectus spiritum emisit; Maturus, neophytus; Sanctus, diaconus Viennae in Gallia natus; Attalus Pergamo oriundus, qui praecipuum ecclesiae Lugdunensis fulcrum fuerat; Blandina servilis conditionis et corporis tenerrimi. Horribile auditu est, quanta hi tormenta sustinuerint, inter quae facile crudelissimum erat sella ferrea, cui per ignem subjectum candenti imponebantur, assabantur, dissolvebantur. Imprimis vero Sanctus et Blandina iterato cruciati, flagris usque ad viscera caesi, ita ut eorum corpus unicum vulnus videretur, bestiisque objecti fuere, quarum ferociae Blandina demum succubuit. Indelebile summae faeditatis stigma humanitati inusserunt illi Christianorum carnifices, quos saevitia et rabie plus quam belluina daemon ipse animasse videtur de progressu religionis, sibi tantopere adversae in furorem actus.

) Euseb. hist. eccles. V. 5. Dio Cassius hist. Rom. lib. 71. Tillemont. histoire des empereurs tom. 2. J. Frick dissert. de legione fulmin, in meletematis variis. Moshemius syntagma dissertat. ad discipl. sanctiorem pertinentium. 2) Schroeckh Christliche Kirchengeschichte parte 3. pag. 155. §. 105, Status Christianorum sub Commodo, Post mortem M. Aurelii Deus ecclesiae suae pacem concessit, qua ad vires reficiendas tantopere indi

gebat. Commodum enim, M. Aurelii filium et successorem (181 194) non tantum nihil contra Christianos decrevisse, sed etiam furorem populi contra eos repressisse, legi Antonini Pii insistendo, tum e defectu persecutionum popularium sub ejus imperio, tum e sorte servi intelligimus, qui propter delationem domini sui Apollonii, senatoris Romani morte mulctatus est. Attamen et Apollonius capite plexus fuit, postquam ab Urbis praefecto de religione sua rationem reddere. jussus, in oratione coram senatu dicta, Christi religionem laudasset, ejusque asseclam se libere professus fuisset. Ita decretum Trajani cum lege Antonini, probabiliter praeter voluntatem imperatoris conjunctum fuit. Hunc, qui caeterum princeps erat nequissimus et crudelissimus, Christianis pepercisse, verosimiliter Marciae, ejus concubinae adscribendum est, quam benevolo in eos animo fuisse constat. Cum praeterea Commodus, ut pecuniam pro exsatianda prodigalitate sua acquireret, supplicia aere oblato remittere soleret; probabiliter conjicitur, Christianos eodem medio pacem et praesidium impetrasse, quo eos tunc temporis erga magistratus satis feliciter usos esse disertis scriptorum testimoniis certum est.

f. 106. Eorum persecutio sub Septimio Severo. Neque Septimius Severus, qui post Commodum imperium adeptus est (195 211) ab initio alieno a Christianis animo erat. Etenim Proculo cuidam Christiano, qui Evodium, Severi amicum, gravi morbo correptum sanaverat, habitationem in palatio suo assignavit, et nonnullos Christianos senatorii ordinis palam laudatos contra populi furorem protexit. Sed hic, antiquis Christianorum calumniis nutritus nec semper nec ubique cohiberi poterat. Nonnunquam etiam magistratus ei consentiebant, sive ex simili in Christianos odio, sive ut pecunias ab eis extorquerent. Igitur mox primis imperii Severi annis, exemplo praeeunte Plautia

no, Christianis infenso et alioquin crudeli, cui Severus in Orientem profiscens administrationis summam commiserat, Romae et in provinciis passim contra Christianos saevitum est. Alii in crucem acti aut palis alligati, alii bestiis objecti, alii decollati, alii concremati, alii ferreis ungulis lacerati, nonnulli ad metalla fodienda damnati aut in desertas insulas relegati, quidam ne ad judices quidem delati a plebe lapidibus obruti sunt, quae nonnunquam etiam domos Christianorum succendebat. Haec persecutio plurimum aucta est, postquam Severus a. 202. sub gravi poena prohibuisset, ne quis religionem Judaeorum vel Christianorum amplecteretur, ad quod prohibendum partim odium in Judaeos, repetitis vicibus rebelles, partim animus de continuo Christianorum augmento sollicitus eum permovisse videtur. Haec lex nullam quidem Christianorum persecutionem praecipiebat, quippe quae contra solos proselythos directa erat; attamen aversus a Christianis imperatoris animus ex ea cognitus, eorum inimicis animum addebat, persecutionem in caeteros quoque extendendi, vel potius continuandi, qui, cum proselythos non respuerent, eo ipso violatae legis participes videbantur. Haec persecutio tum in aliis provinciis, tum vero maxime in Aegypto et Africa proconsulari grassata est.

§. 107. Martyres.

Inter martyres, in hac persecutione passos praecipue inclaruit S. Perpetua, quae cum sex aliis Christianis neophytis Carthagine immolata est. Fuit et ipsa neophyta, nobili genere nata, nupta, et filiolum lactans. Ipsius parens eam omnibus modis a confessione fidei arcere nitebatur, filiae animum vehementius impugnans ac tormenta atrocissima poterant. At illa omnipotenti Dei gratia ad Jesum plus quam patrem amandum roborata, omnes hujus impetus constantia admirabili eluctata est. Inter socios ejus alia erat femina, Felicitas

nominata, conditionis servilis et foetum octavo mense in utero gestans, quae suis et sociorum precibus a Deo impetravit, ut non tantum paucis ante agonem, a quo gravidae per legem arcebantur, diebus prolem eniteretur, sed etiam viribus adeo convalesceret, ut cum reliquis, quod unice optabat, certamen subire posset. Ad bestias damnati erant hi confessores, e quibus Satur unico leopardi morsu periit, reliqui vero, cum ab aliis feris multum raptati et contriti nondum exspirassent, gladio tandem confossi sunt. In Aegypto mox initio persecutionis capite plexus est Leonides, Origenis, pater, vir scientiis et virtutibus inter suos clarus. Praeter eum ingens multitudo fidelium Alexandriae, quo ex reliqua Aegypto ducebantur, enecata est. Quinto persecutionis anno praeter multos alios 7 Origenis discipuli utriusque sexus partim catechumeni, partim neophyti, dictis et factis magistri ad fortitudinem excitati, pro Christo vitam posuerunt, partim securi percussi, partim flammis traditi. Ex eis notatu digniores sunt Plutarchus, cui ad certamen progredienti, sicut aliis multis Origenes, nullo periculo territus adstitit, et Potamiana, virgo eximiae pulchritudinis, sed servilis conditionis, quae post alia tormenta in ahennum, pice fervente plenum demersa periit, suaque pietate et constantia Basilidem, militem praetorianum, qui eam ad supplicium ducebat, religioni suae ita conciliavit, ut paucos post dies et ipse Christum professus securique percussus martyribus aggregari mereretur. Non unicum hoc humanioris inter Ethnicos animi exemplum, imo inter praesides ipsos Tertullianus plures commemorat, qui aequitatis sensu tacti Christianos ad se delatos variis, modis a suppliciis liberabant.

§. 108. Status Christianorum usque ad. Maximinum.

Sub Severi successoribus, qui ab a. 211. 235. imperarunt, Christianis iterum respirare licuit. Ejus

« PoprzedniaDalej »