Obrazy na stronie
PDF
ePub

persecutione, quam privati et magistratus inferebant, 'minime libri erant. Ad tristem eorum conditionem, si fieri posset, laetiorem reddendam Justinus, ex philosopho Ethnico Christianus, apologiam pro eis scripsit, ipsi imperatori, duobus filiis ejus adoptivis et senatui populoque Romano inscriptam. Huic accesserunt praesidum non nullorum epistolae, quibus ex imperatore quaesierunt, quid sibi observandum sit erga Christianos, quorum velut atheorum et sceleratorum sanguinem plebs haud raro clamore tumultuario extorqueat. Antoninus primum in rescripto ad Graecos dato, Hadriani decretum observari jussit. Quod cum minime sufficeret, imo post terrae motum, quo plures urbes eversae sunt, Ethnici in Asia minori contra Christianos, quasi propter eos dii irati calamitatem immiserint, crudelissime saevirent; imperator, horum supplications permotus, ad communem civitatum Asiaticarum Ephesi conventum scripsit, Christianum, qui propter religionem ad judicem delatus sit, absolvendum, e contra delatorem poena afficiendum esse. Hoc decretum inanes criminationes, quasi Christiani jam per religionem suam impii, athei, paricidae et incestuosi essent, multo apertius et efficacius arcebat, quam rescriptum Hadriani. Nec effectu decretum Antonini caruisse videtur, siquidem de persecutionibus, quibus reliquo imperii ejus tempore Christiani subjecti fuerint, nihil in historia invenitur.

§. 101. Sub M. Aurelio.

Religio Christiana a scriptoribus Ethnicis impugnata.

Eo graviores persecutiones contra Christianos, sub Antonini Pii successore Marco Aurelio, cognomine philosopho, per totum imperii ejus ab a. 161-181. decursum excitatae sunt. Has ab ipso praeceptas fuisse, manife

stum

stum est ex apologia Melitonis, episcopi Sardensis, qui imperatorem alloquens dicit, tam severa contra Christianos decreta edita esse, qualia ne contra Barbaros quidem condi debuissent. Causa iniquae hujus severitatis in nimio M. Aurelii erga philosophiam, eamque Stoicam amore sita erat. Inde enim effectum, ut omnia principiis ejus haud, conformia impatienter ferret, et Christianos etiam qua contemtores religionis publicae, quam Stoici, populi causa externe profitendam et exercendam praecipiebant, odio haberet. Eorum in fide profitenda constantiam, et in vita pro ea ponenda promtitudinem, meram pertinaciam, solida ratione destitutam, et in studio, hominum oculos in se convertendi fundatam putavit, eoque satis ostendit, quam parum ́ sibi cognita fuerit religio a se contemta et proscripta. Haec ejus animi affectio in religionem Christianam, per philosophos, quibus stipatus esse solebat, plurimum augebatur. Hi enim Christianis, qui suam religionem veram philosophiam laudabant et philosophorum non tantum placita reprobabant, sed etiam pravos mores, propriis ipsorum praeceptis minime conformes, vituperabant, maxime infensi erant, eorumque religionem jam scriptis quoque calumniis et convitiis proscindebant. Sic posterioribus Hadriani annis Celsus quidam, Epicuraeus tractatum, anns λoyos inscriptum, contra eos vulgaverat, sine dubio ea omnia complexum, quae eruditi et cultiores inter Ethnicos, qui sibi sapere videbantur, religioni Christianorum opponere solebant. Quae in isto tractatu, quantum ex ejus refutatione per Origenem, celebrem Christianorum saeculo 3. doctorem cognoscimus (nam Celsi liber periit) continebantur, erant vel assertiones aperte confictae, velut Mosen artes magicas docuisse, Jesum nemini, ne apostolis quidem, doctrinae suae veritatem persuasisse; vel malignae relationum evangelicarum detorsiones, v. g. Jesum e faemina adultera, a marito repudiata natum, in Aegyptum delatum, ibidem artes magicas didicisse, eun

dem praenuntiasse homines, similia ac ipse patrabat, miracula effecturos et nihilominus tanquam deceptores vitandos; vel apertae Christianorum calumniae, velut eos vaticinia Christo adscripta confinxisse, eos nonnisi homines abjectae conditionis, rudes, stultos, servos, mulieres sibi associare, eruditionem autem et sapientiam ceu qualitates regno coelesti indignas respuere; vel denique futiles impugnationes v. g. Jesum, si Deus fuisset, non opus habiturum fuisse, ut Herodis insidias fuga evitaret, non posse Deum haberi, qui a propriis discipulis proditus sit et desertus, et ab inimicis comprehendi potuerit. Celsus etiam Mosaicam creationis historiam fabulosam, et narrationem de diluvio ex historia inundationis sub Deucalione contortam esse dicit. Porro Christianis persuadere conatur, nihil in eorum religione novi esse, de quo glorientur, doctrinam moralem praestantiorem, eamque meliori modo jam a philosophis propositam fuisse. Celsus eos etiam docet (quem in finem, non intelligitur) animalia multis in rebus hominem praestare, nominatim in cognitione Dei, in artibus magicis, velut angues et aquilas, in praescientia futurorum, velut aves, quae etiam invicem colloquantur et quidem de rebus sanctis, elephantes vero jusjurandum inviolate servare. Hinc animalia plus quam homines a Deo diligi, qui caeterum his tam parum irascatur quam simiis et muribus. Postremo Christianos reprehendit, quod daemones non colant, quorum cultus commune omnium officium sit, cum vel minimae res in rerum natura, et quaevis 36 partium corporis humani proprium daemonem, tanquam inspectorem et custodem sibi praepositum habeat. Ita Celsus; qui, ut jam e dictis observare licet, interdum etiam Judaeorum religionem impugnat, et quo Christianos efficacius confundat, per Judaeum multa eis exprobrat, dein ambos quasi de asini umbra certantes explodit.

§. 102. Continuatio.

Eodem irrisionis et cavillationis modo contra Christianos usus est Lucianus Samosatenus, notissimus ille dialogorum vel inter deos vel inter mortuos auctor, qui sub M. Aurelio vixit et scripsit. Is praecipue in dialogo de morte Peregrini Cynici, suae de rebus ad religionem pertinentibus ridendi et cavillandi libidini fraena laxavit. Narrat, Peregrinum istum ad Christianos in Palaestina transgressum, suo in eorum doctrina profectu tantam de se existimationem in eis excitasse, ut eum solum prophetam, sacrificiorum praefectum et synagogae antistitem constituerint, novumque Socratem, appellarint. Deinde, postquam eum religionis causa a magistratu in carcerem conjectum narrasset, ridiculam reddere conatur promtitudinem, qua Christiani confessoribus captivis succurrere, omnique obsequii ac beneficentiae genere eorum aerumnas mitigare satagebant. Hac occasione eos propter fidem in vitam aeternam convitiatur, Jesum autem sophistam vocat. Porro vituperat, apud eos omnia esse communia et de pecuniis traditis nullam sponsionem peti, unde fiat, ut a deceptoribus eis accedentibus nonnunquam defraudati, ob simplicitatem suam etiam derideantur. Ex his similibusque philosophorum Ethnicorum cavillationibus, contra religionem Christianam effutitis elucet, eos, ni consulta malignitate doctrinas et instituta illius detorserint, magna in eis ignorantia laborasse, libros sacros vix obiter legisse, multo minus spiritum, nexum, finem religionis Christianorum aut rationes perspexisse, quibus hi fidem, spem et charitatem suam superstruebant. Caeterum cavillationibus suis similiter jam affectos sine dubio in contemtu religionis Christianae confirmarunt; eos autem veritatis et honestatis studiosum quemquam aut ab ea abstraxisse, aut ad accessum dispositum retinuisse, non est verosimile.

§. 103. Martyres. Apologetae.

Plerique potius Christiani nunc quoque magna animi fortitudine persecutiones sustinebant, et martyrum numerum augebant. Sic mox post initia imperii M. Aurelii, Romae ab urbis praefecto Ptolomaeus, qui faeminam, turpissimis mariti moribus a religione Eth-. nica abalienatam in Christiana instruxerat, cum duobus aliis Christi cultoribus martyrio dedicatus est. Hoc factum Justino occasionem praebuit, alteram apologiam scribendi. Sed tam parum ea effecit, ut potius ipse non multo post, anno circiter 165. a Crescente, Cynico, infensissimo Christianorum hoste et calumniatore ad judicem delatus, cum pluribus comitibus, aequali constantia fidem confessis, capite plecteretur, unde cognomen martyris ei datum. Similiter Felicitas vidua, nobili genere nata, et septem ejus filii, auctoribus sacerdotibus, impietatis eos accusantibus, in eadem urbe capitis damnati, et vario modo enecati sunt. Aliquot annis post, persecutionis furor maxime in Asia, speciatim Smyrnae contra Christianos exarsit. Hic nonnulli martyrum, antequam enecarentur, vel ita flagris caesi sunt, ut viscera egrederentur, vel in acutis testarum fragmentis volutati. Haec persecutorum rabies paucos quosdam Christianos ad fidem abjurandam abripuit; plerique tamen invicta patientia cruciatus et mortem sustinuerunt, ita ut populus in amphitheatro spectans, de irritis conatibus, Christianos ad defectionem adigendì excandescens, furibundo clamore Polycarpum, ecclesiae Smyrnensis antistitem ad necem postularet, quem auctorem frequentis a cultu deorum defectionis clamabat. Polycarpus venerabilis senex, nonagenario major, ad necem conquisitus, et coram judice fidem constanter professus, rogo impositus, cum vero flamma eum non tangeret, sed veli instar a vento inflati ab eo recederet, gladio confossus, deinde in ignem conjectus et concrematus est. Praeter tales crudelitates, etiam ma

« PoprzedniaDalej »