Obrazy na stronie
PDF
ePub

no, cupiditatum refraenatio, injuriarum condonatio, divitiarum, honorum et voluptatum vilipensio, probitas, sinceritas, mansuetudo, obedientia et fidelitas erga magistratus, humanitas erga subditos. Hae virtutes, quae inter Gentiles rarissimae, inter Christianos omnis ordinis, sexus et aetatis frequentissimae erant, non poterant non religioni, earum effectrici, omnium, in quibus honestatis sensus nondum extinctus erat, animos conciliare, eosque ad deserendam improborum et turpium societatem permovere. Porro cum Christiani innumeri propter religionem suam omnis generis calamitates et mortem crudelissimam invicto et alacri etiam animo sufferrent; spectatores humaniores, admiratione simul et commiseratione repleti, ad religionem, quae cultores suos tantis sustinendis pares redebat, expendendam et amplectendam magna frequentia permovebantur, unde Tertullianus ait, sanguinem martyrum semen esse Christianorum. 4) Denique imperatorum nonnullorum tolerantia et aequitas erga Christianos ad propagationem religionis eorum ea ratione contulit, ut, cum partim per intellectum, multiplicibus scientiis et artibus illustratum, partim per ipsas religionis revelatae doctrinas, passim in vulgus sparsas, meliores inter Ethnicos ad fabulosam et inhonestam religionem fastidiendam perducti essent, et in meliorem propenderent; haud pauci eorum ad sacra Cbristiana transirent, quamprimum persecutionis metus ablatus erat.

[blocks in formation]

Verum, cum longe plures ex imperatoribus Romauis Christianos dire persequerentur, et ipsa horum religio sensualitati minime arrideret; ecclesia Christiana profecto non tanta incrementa cepisset, nisi accessisset specialis cooperatio gratiae divinae, quae vel incredulorum animos subito saepe religioni Christianae admovebat, vel martyribus et confessoribus fortitudinem tribuebat, vel plures fidei praecones aliosque Christianos donis

miraculosis instruebat. De his scriptores fide dignissimi testantur. Justinus in altera sua apologia ad daemonum ejectionem, Christianorum precibus effectam, tanquam ad factum Romae et in toto orbe notissimum provocat. Irenaeus adv. haeres. II. 31. diserte affirmat, plures Christianos miracula patrare, mortuos scilicet resuscitare, infirmos manibus impositis sanare, daemo- . mones ejicere, et cap. 56. etiam linguarum dono, coaevorum suorum nonnullos instructos esse testatur. Gregorius, medio saeculo 3. Neo-caesarae in Ponto episcopus, a mirabilium patratorum multitudine et magnitudine thaumaturgi cognomen accepit. Nihilominus multos miraculis Christianorum ad religionem eorum amplectendam non permotos fuisse, partim inde venit, quia Judaei et Gentiles etiam daemonibus potestatem adjudicabant, homines in mirabilibus patrandis adjuvandi, unde magorum praestigiis miracula Christianorum aequiparabantur, partim inde, quia animus praejudiciis aut vitiis immersus etiam luculentissimis voluntatis divinae documentis resistere solet.

§. 97. Status Christianorum sub Trajano.

Eadem haec ad praejudicia et vitia adhaesio causa fundamentalis erat, cur multi ex Ethnicis non tantum religionem Christianam respuerent, sed etiam immane odium contra ejus cultores, quorum doctrina moribusque ipsi reprehendebantur, conciperent et persecutionibus proderent. Imperatores passim etiam studio, religionem publicam conservandi ad Christianos persequendos movebantur. Ex eis Trajanus initio hujus periodi, ab a. 98-117. imperio Romano praefuit. Per Nervae, antecessoris ejus edictum, nullius valoris censendam esse accusationem, quemquam more Judaico vivere, omnis legitimus praetextus, Christianos propter religionem puniendi, sublatus quidem erat. Nihilominus homines privati, odio impulsi Christianos ad magistratus deferebant, qui haud raro illorum volun

tati consentientes, delatos morte afficiebant, idque eo magis, quia novus imperator, Trajanus, suam ea de re sententiam nondum exposuerat. Hac ratione Simeon, post Jacobum minorem ecclesiae Jerosolymitanae antistes, venerabilis 120 annorum senecio, qui jubente Attico, praeside Palaestinae, pluribus diebus crudelites tortus, denique in crucem actus est, martyrii palmam obtinuit. Attamen Plinius, initio saeculi 2. proconsul Bithyniae, ubi Christiani admodum frequentes erant, Trajanum anno circiter 104. litteris consuluit de modo, quo contra Christianos procedendum sit. Rescripsit Trajanus, inquirendos non esse, ex delatis nonnisi eos supplicio afficiendos, qui in confessione religionis suae perseverarent; qui vero Christianos se esse negarent, idque diis sacrificando probarent, absolvendos esse, quantumcunque de praeterito suspecti sint. Unde apparet, Trajanum religionis Christianae professionem delictum quidem, ast venia dignum, et tantummodo perseverantiam in ea, quae Ethnicis pervicacia videbatur, puniendam censuisse. Igitur secundum imperatoris rescriptum Christiani propter suam religionem omnino accusari, et qui eam coram judice non negabant, morte mulctari poterant, quod frequenter factum est, ita ut, quamquam Trajanus nullam de persequendis Christianis legem tulit, tamen sub ejus imperio 3. persecutio numeretur. Ipse imperator, cum exercitum contra Persas ducens per Antiochiam transiret, a. 106. Ignatium Christianorum ibidem episcopum, propter vitae sanctitatem et religionis zelum in universa ecclesia celebratissimum ad bestias damnavit, et per majores imperii urbes Romam perduci jussit, sive quod moris esset, celebriores malefactores ex toto imperio in Urbem ad supplicium mittere, sive ut sorte Ignatii per ejus circumductionem magis innotescente eo plures a sacris Christianis absterrerentur. Inter reliquos, qui imperante Trajano diverso loco et tempore vitam propter religionem Christianam amiserunt,

referunt Onesimum, Ephesiorum episcopum, quem cum servo Philemonis, a Paulo converso eundem habent et lapidibus obrutum fuisse dicunt.

§. 98. Sub Hadriano.

Sors iniqua, quae Christianis sub Trajano perferenda erat, sub ejus successore Hadriano, qui ab a. 117. 138. imperavit, eo magis perdurabat, quod jam horrenda de eis crimina auctoribus Judaeis circumferrentur, velut eos in conventibus suis infantes mactare et devorare, luminibusque extinctis promiscuae libidini vacare, quibus effingendis eucharistia et osculum pacis ansam praebuerint. Igitur Gentiles odio inflammati, nonnunquam etiam a sacerdotibus instigati Christianos passim ad judices rapiebant, magnisque clamoribus eorum necem postulabant et saepe impetrabant, partim quia multi ex magistratibus non minus eis infensi erant, partim quia furenti populo resistere non audebant, cui insuper ex antiquo more nil denegandum erat, quidquid durantibus spectaculis petiisset. Nono tamen imperii sui anno, Christi 125. Hadrianus decretum aliquod in favorem Christianorum edidit. Anno praecedenti, quo Athenis morabatur apologiam pro Christianis, primam omnium, quamtum scimus, ei obtulerat Quadratus episcopus, qui Atheniensem ecclesiam, terrore persecutionis dispersam, restauraverat. Similem apologiam non multo post etiam Aristides edidit, ex philosopho Ethnico Christianus, pariter Atheniensis, quae vero tam parum, quam Quadrati ad nos pervenit. Plus tamen, quam hae apologiae imperatoris animum movisse videtur epistola Serenii Graniani, Asiae proconsulis, in qua ingenue contestatus est, injustum sibi videri, tot Christianos, nullius criminis convictos ad mortem damnari, ut commotae plebis clamoribus satisfiat. Reapse imperator Minutio Fundano, Serenii successori rescripsit, Christianos nonnisi cujusdam criminis convictos, pro delicti gravitate puniendos,

1

secus autem in accusatores animadvertendum esse. Attamen hoc decretum, utut ad alios quoque praesides missum, passim neglectum est, quod ex persecutionibus patet, quibus Christiani postea quoque sub eodem Hadriano hinc inde obnoxii erant.

§. 99.

Christiani per Judaeos afflicti.

Eodem Hadriano imperante Christiani furorem Judaeorum iterum senserunt, qui jam in seditionibus, sub Trajano in Aegypto et postea in Cypro cum magna Ethnicorum strage excitatis, permultos eorum interfecerant. Novae seditoni Judaeorum Palaestinensium ansam dedit Jerosolymae restauratio, ab Hadriano suscepta. Cum enim haec urbs ab imperatoris nomine nunc Aelia diceretur, Ethnicis incolenda traderetur, et in loco, ubi Jehovae templum steterat, aliud Jovi Capitolino sacrum exstrueretur; Judaei his rebus exacerbati, inde ab anno 132. arma arripuere, ducem eis se praebente quodam Cozba, qui Messiam se venditans Barchocba i. e. filius stellae nominari voluit. Cum Christiani armorum rebellium societatem respuerent, Judaei crudeliter in eos saevierunt, cumque ritus Judaicos in Palaestina nondum abjecissent, a Romanis non distincti, eodem, quo Judaei loco habiti sunt. Duris horum cervicibus ingens vindicta divina incubuit; nam ad internecionem caesi et post triennium e Palaestina fere extirpati sunt, unde factum est, ut deinceps parum detrimenti Christianis inferre possent.

Plura Euseb. hist. eccl. IV. 2. 6. Dio Cassius hist. Rom. lib. 68. 69.

§. 100. Status Christianorum sub Antonio Pio.

His sub Hadriani successore, Antonino Pio, aequissimo et clementissimo principe qui ab a. 138. 161. imperio praefuit, etiam a parte Ethnicorum major tranquillitas obtigit. Prioribus quidem ejus imperii anuis a

« PoprzedniaDalej »