Obrazy na stronie
PDF
ePub

habetis, propter quod non postulatis; petitis et non accipitis eo quod male petatis, ut in concupiscentiis vestris insumatis. Adulteri, nescitis, quia amicitia hujus mundi inimica est Dei? Emundate manus, peccatores, et purificate corda, duplices animo!« Ad Philipp. 3, 18. >>Multi ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico inimicos crucis Christi, quorum finis interitus, quorum Deus venter est, gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt.« 2. Cor. 12, 20. »Timeo, ne forte, cum venero non quales volo, inveniam vos, ne forte contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos; ne iterum, cum venero humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex iis, qui antea peccaverunt et non egerunt poenitentiam super immunditia et fornicatione et impudicitia, quam gesserunt.« Igitur gratiae Deo agendae sunt, quod ecclesiae suae providus adfuerit, longe majorem fidelium suorum partem in doctrinae morumque puritate conservarit, virosque Spiritu s. plenos excitarit, quorum exemplo et labore integra conservata, laesa iterum restaurata sunt.

§. 92. Ascetae.

Consideratio periculi, in vitia prolabendi, cui testibus Christianis, graviorum delictorum reis, etiam homines, divinae revelationis apparatu instructi obnoxii sunt, sine dubio multum contulit, ut alii variis vitae deliciis a Christo minime prohibitis, velut vino, carni, conjugio, sponte renunciarent, et diversis austeritatibus, per evangelium haud praeceptis v. g. crebro jejunio, vigiliis, solitudini, aspero vestitui eo consilio se submitterent, ut sensualitatis vis infringeretur et delinquendi periculum minueretur. Quae cum essent quaedam exercitia ad pietatem certius assequendam et securius conservandam, qui ea suscipiebant, ascetae dicti sunt, Ejusmodi ascetae diserte quidem sequenti

demum periodo commemorantur, tales tamen jam praesenti inter Christianos fuisse, admodum est probabile. Sine dubio enim ex Essenis et Therapeutis complures religionem Christianam adoptarunt, per quam priora sua exercitia ascetica, illi non adversantia, seponere non jubebantur. Accesserunt exempla Joannis baptistae et apostoli Jacobi minoris, ac quaepiam Christi et Pauli effata, quae severiori vivendi rationi favere videbantur, velut dum ille dixit: »Si vis perfectus esse, vade, vende omnia, quae habes et da pecuniam pauperibus, deinde veni et sequere me.<< alio loco: Sunt eunuchi propter regnum coelorum, qui capere potest, capiat; aut dum Paulus in prima ad Corinthios epistola statum caelibem velut magis honestum, et minoribus impedimentis, officia religionis implendi obnoxium prae matrimonio commendavit. Qua in re, quamquam summa moderatione usus longissime abfuerit ab illo cuiquam obtrudendo, id tamen praescripsit, ut episcopus, presbyter et diaconus nonnisi unius uxoris vir, seu non iterato nuptus sit, unde sequebatur, clericis illis non licuisse novum matrimonium inire si uxores suas forte amiserint. Haec utique sufficiebant ad plures Christianos, eos praesertim, qui per corporis indolem jam a natura in majorem severitatem. propendebant, permovendos, ut asceticam vivendi rationem amplecterentur, quamquam numerus eorum praesenti periodo haud magnus fuisse videtur. Sic igitur jam nunc semina voluntariae disciplinae sparsa erant, quae sequentibus temporibus, dummodo erroneae opiniones, excessus et abussus arcerentur, fructus saluberrimos excrescere potuerunt.

in

Periodus secunda.

morte Joannis apostoli usque ad initium imperii Constantini Magni. Ab a. 101. - 306,

Caput primum,

De incremento et decremento ecclesiae.

§. 93. Ecclesia per totum orbem propagati, Apostolorum, aliorumque fidei praeconum laboribus, favente clementia divina effectum est, ut jam priori hujus periodi tempore, non tantum in omnibus fere imperii Eomani provinciis, sed etiam in aliis regnis, inter ipsos populos barbaros, ecclesia Christi vigeret. Id testantur Justinus, qui priori, Irenaeus qui posteriori saeculi 2. dimidio, et Tertullianus, qui ineunte saeculo tertio vixit. Juxta eorum relationem Christus colebatur in Asia inter Palaestinae, Syriae et Asiae minoris incolas, inter Armenos et Mesopotamios, inter Parthos, Medos et Elamitas seu Persas; in Africa inter Aegyptios, Lybios, Gaetulos et Mauros; in Europa inter Graeciae et Italiae populos, inter Hispanos, Gallos, Germannos, Britannos; porro inter Dacos, Sarmatas, Scythas, Hamaxobios et populos nomadicos, aliosque, quorum ne nominia quidem satis nota erant. Si inter eos aliqui desiderantur, quibus evangelium ab apostolis praedicatum fuisse audivimus, quorumque nomini Romanis bene nota erant, velut Arabes, Indi, Aethiopes; inde est, quia scriptoribus illis non de accurata enumeratione, sed tantum de indicanda latissima religionis Christianae propagatione agebatur.

§. 94. Speciales quaedam ecclesiae.

Quo anno et quibus auctoribus religio Christiana ad singulos populos pervenerit, ex defectu testimoniorum idoneorum indicari non potest. Variae quae desuper habentur narrationes, incertis plerumque traditionibus nituntur. Neque speciales ecclesiae, quae singulis in terris tum extiterunt, omnes notae sunt. Ex Hispania in monumentis historicis hujus periodi, praeter alias, occurrunt: Legionensis, Asturicensis, Caesaraugustana, Tarraconensis, Cordubensis. Quoad Galliam, certum est, jam medio saeculo 2. Viennae et Lugduni ecclesias Christianas floruisse, illorumque, qui ad eas pertinebant, multos ex Asia minori oriundos fuisse; porro saeculo 3., imperante Decio, has in Gallia ecclesias fundatas fuisse: Narbonnensem, Arelatensem, Tolosanam, Claramontanam, Lemovicensem, Turonenstin, Parisiensem, quibus altero ejusdem saeculi dimidio multae aliae accesserunt. Sub Germaniis, quas Irenaeus inter terras cognitione Christi imbutas commemorat, non Germania trans-Rhenana seu Romana, et cis-Rhenana seu libera, sed illa sola, in superiorem et inferiorem seu primam et secundam divisa intelligenda est, in qua praeter alias ecclesias Trevirensis et Coloniensis saeculo 3. deprehenduntur. In Rhaetia, Vindelicia, Norico et Pannonia plures hac periodo ecclesias Christianas extitisse, tum in se probabile est, quia in istas provincias, Romanis subjectas, fidei praecones e vicina Italia aut Illyria facile transire poterant, et multi Romani coloni in eas migrabant, tum monumentis historicis supra omne dubium elevatur, e quibus constat, jam primo saeculo ad finem vergente Laureaci, posteriori autem tempore Cillejae et Petabione episcopos sedisse.

§. 95. Causae tantae propagationis religionis

Christianae.

Praeterquam, quod religio Christi tot tamque remotis terris tam brevi tempore illata fuit; labente hac

periodo numerus Christianorum in imperio Romano admodum auctus est. Haec sequentibus potissimum causis tribuenda esse videntur: 1) Nullo hujus periodi tompore viri inter Christianos defuere, qui sive apostolorum exemplo, sive salutis animarum studio excitati, Christo cultores parare niterentur et ad remotas etiam barbarasque gentes eum in finem abirent. Tales Eusebius h. e. III., 37. commemorat. Talis erat Pantaenus, qui altero saeculi 2. dimidio scholae catecheticae Alexandrinae magisterium dimisit, et ad Indianos, seu Joctanos in Arabia meridionali, quibus jam Bartholomaeus Christum annuntiaverat, evangelium praedicaturus profectus est. Inter istos fidei praecones eruditi quoque et facundi viri erant, qui non tantum exemplo suo alios ad religionem Christianam amplectendam permovebant, sed etiam argumentorum pondere et dicendi arte ejus praestantiam et divinam originem plurimis persuadebant. 2) Doctrina evangelica, quae omne virtutis genus, imprimis universalem erga omnes homines amorem praecipiebat, innocua hujus vitae gaudia concedebat, virtuti praemium perenne in futura promittebat, et cuivis hominum aditum ad Deum tanquam communem totius generis humani parentem, rectorem et benefactorem referabat, longissime praestare visa et tum religionem Judaicam, ad caeremonias fere redactam eamque particularem, tum superstitionem Ethnicam, flagitia et scelera foventem; ita ut honestatis et futurae salutis studiosissimus quisque de ea praeferenda ambigere vix posset, dummodo copia, eam accuratius cognoscendi, sibi fieret. Atque haec tum aliis mediis, tum sacris Christianorum libris, hac periodo in alias linquas translatis, omnino facta est. 3) Ipsi Christiani in universum, non tantum vitae innocentia, sed etiam generosissimis omnis generis virtutibus conspicui erant. Has inter eminebant liberalitas et beneficentia erga egenos, infirmos, captivos, peregrinos, etiamsi ex inimicis essent, affectuum modera

« PoprzedniaDalej »