Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

ROMANUM

CLEMENTIS VIII.

A C

URBANI VIII.

JUSSU EDITUM

INDE VERO

A BENEDICTO XIV.

RECOGNITUM ET CASTIGATUM.

EDITIO II. ROMANÀ

SUB AUSPICIIS

SS. D. N. PII VII. P. M.

Cum Additionibus a Sacra Rituum
Congregatione adprobatis.

D

ROME

EXCUDEBAT DE ROMANIS

MDCCCXVIII.

Facta a præsidibus facultate.

[blocks in formation]

BENEDICTI XIV. Apostolicæ Litteræ in forma Brevis de nova RITUALIS, CEREMONIALIS EPISCOPORUM, nec non et ROMANI PONTIFICALIS editione, ex quibus et selegimus ea, quæ Pontificale Romanum tantummodo spectant.

BENEDICTUS PAPA XIV.

Quam

AD PERPETUAM REI MEMORIAM.

uam ardenti studio, incredibili solicitudine, assid ua cura, et indefesso diuturnoque labore, adhibitis etiam accitisque undequaque viris in sacra Doctrina disciplinaque Ecclesiastica versatis, aeque ac de rerum Liturgicarum peritia meritissimis, sedulam operam navaverint atque contenderint Praedecessores Nostri Romani Pontifices, ut Rituale Romanum, Caeremoniale Venerabilium Fratrum Episcoporum, et Pontificale Romanum, sive emendatis erroribus, sive correctis inordinationibus, sive ablatis inutilibus, sive restitutis necessariis, ad eam tandem formam normamque, juxta quam de praesenti usui sunt, maximo cum omnium virorum Ecclesiasticorum commodo et utilitate redigerentur: praestat in primis intelligere ex ipsis praesertim Apostolicis in simili forma Brevis litteris eorumdem Praedecessorum Nostrorum . qui post S. Pium Papam V. felicis recordationis, Clemens VIII. Innocentius X. Paulus V. Urbanus VIII. et

Benedictus XIII. ad gravissimum dignissimumque hujus modi opus omnibus numeris absolvendum sese pro viribus addiderunt.

Tenores autem memoratarum litterarum sunt, qui sequuntur: Ac primum quidem quae pro Rituali Romano statuit Paulus V. Bulla incipiente, Apostolicae Sedi; Item quae pro Caeremoniali Episc. Clemens Papa VIII. Bulla incipiente, Cum novissime; Innocentius Fapa X. Bulla incipiente, Etsi alias; Quin etiam Benedictus XIII. Bulla incipiente, Licet alias; Brevitatis gratia hic omittuntur.

ta

Pro Pontificali vero Romano Clemens Papa VIII. Ad perpetuam rei memoriam. Ex quo in Ecclesia Dei multum a sacris Conciliis tum a Romanis Pontificibus Praedecessoribus Nostris, ad Dei gloriam augendam, et ad Catholicae fidei unitatem ubique retinendam, pie ac

« PoprzedniaDalej »