Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

sapienter instituta sunt nihil magis iidem Pontifices Praedecessores nostri curandum sibi esse statuerunt, quam ut communes Ecclesiastici muneris rationes ad propriam normam, servata antiquitatis auctoritate, revo arent.

Hac solicitudine impulsus fel. rec. Pius Papa V. Praedecessor Noster, formulam primum psallendi Horas Canonicas et celebrandi Missas, varie prius constitutam, et a nonnullis Praedecessoribns Nostris restitui et instaurari coeptam, ad unam pariter formam, Romano Breviario ac Missali propterea summo studio ac diligentia edito, redigendam curavit. Atque hoc sane consilio alii Romani Pontifices, qui eumdem Pium praecesserunt, Pontificales etiam caeremonias ac ritus, quibus ejusdem Catholicae Ecclesiae Praesules in suorum munerum functione uterentur, certis similiter forma et modo praefinitis, in Romanum Pontificale retulerunt

[ocr errors]

in

Caeterum, quia eaedem Caeremoniarum ac Rituum formulae ibi expressae postea, sive diuturnitatis injuria sive Typographorum negligentia, sive alia de causa ipso Pontificali partim immutatae., partim corruptae, veteris instituti atque auctoritatis gratiam magna ex parte amiserant; idcirco necessaria res visa est, ut eaedem formulae in sacris Praesulum Ecclesiasticorum muneribus servandae, recuperato prioris integritatis statu omnino restituerentur, et ab omnibus praescripta firma aliqua ratione observarentur.

[ocr errors]

Nos igitur ad summum Apostolatus apicem, meritis licet imparibus, evecti, praedictorum Romanorum Pontificum Praedecessorum N. strorum vestigiis inhaerentes, omni cura et solicitudine adnitendum Nobis esse duximus ut errores, qui quidem nec pauci, nec leves in idem Pontificale, depravatis passim locis, irrepserant quam accuratissime tollerentur.

dem enim Pontificale corrupti et mendosi voluminis speciem adeo praeseferebat, ut (multis dictionibus, hiac inde partim in unam contractis, partim una in plures' distincta, partim iisdem male ac perperam collocatis et trajectis, partim denique ipso orationis sensu mutato) dabium esset, quibus tandem officiis, vel laudibus iidem Ecclesiae Praesules divinum Numen prosequerentur; praeterquamquod in rubricis etiam sparsim turbata ordinis serie dispositis, tanta erat varietas et obscuritas 2 ut multis in locis rectene se haberent, opinione magis, quam judicio esset statuendum.

Hanc ergo ad rem, tam cum Ecclesiae cultu officioque Nostro conjunctam, tamque eorum, qui pro impositi oneris debito sacris Ecclesiae muneribus vacare debent concordiae et unitati congruentem examinandam et absolvendam, piis quibusdam atque insignibus viris, diu multumque in Pontificalibus caeremoniis et ritibus versatis, negotium dedimus, dictum Pontificale undequaque corrigendi et restituendi,necnon quaecumque ad exactam illius editionem spectare viderentur, perquirendi et praestandi,

Gumque apud eos paterna hortatione ad hoc opus maturandum quotidie fere uteremur, re tota taudem ad nos perlata, et in hanc quae nunc editur, formam redacta, singulari Dei benignitate ( neque enim aliter accipimus) Pontificale Romanum tandem restitutum et absolatum est, atque ita ex parte dispositum ( quod ii etiam, qui negotio ac muneri huic praefuere, confirmarunt ) ut nihil ab antiquis Pontificalium codicibus, qui tum in clarioribus Urbis Ecclesiis, tum in Nostra Vaticana Bibliotheca, ac denique in quibusdam aliis insignibus locis asservantur alienum aut discrepans irrepserit .

ex

Ad quam operam in vetustis libris inter se conferendis, strenue ac fideliter navatam, id commodi quoque accessit, quod ii, qui ea in re industriam collocarunt, gravissimis scriptoribus eos demum auctores, qui omnium probatissimi haberentur, secuti fuerint, quodque ambiguis omnibus ac dubiis rebus praetermissis, eas dumtaxat,quae essent in veteris Pontificalis volumiue comprehensae, delegerint, iis tamen exceptis, quae ad Romanum Pontificem attinebant, quod nimirum in Caeremoniali Sanctae Romanae Ecclesiae sunt expressae .

Ex rubricis vero multis detractis, quae exactiore methodo in librum Caeremoniarum Episcoporum sunt relata, plerisque etiam uti necessitatis ratio postulabat, adiectis, et praeterea non paucis quibusdam in melius commutatis, clariusque expositis, ac denique cantu plano in aptiorem modulationis formam (permultis syllabis, pro temporum natura, ubi ratio eas produci et corripi postulabat, contra quam prius in antiquo Pontificali expressum erat, magis apposite extensis vel contractis ) a

viris ejus rei peritis, ad hoc jussu nostro delectis, dili genter redacto, opus jam absolutum probavimus, et Romae edi, editumque divulgari mandavimus.

Ut autem ipsius operis labor finem eum ob quem est susceptus, sortiatur, utque posthac in omnibus et singulis Ecclesiis uno eodemque modo caeremoniae et ritus Pontificales observentur; Motu proprio, et ex certa scientia, ac de Apostolicae potestatis plenitudine omnia et singula Pontificalia in hunc usque diem in quibuscumque terrarum orbis partibus impressa et approbata, et quibusvis privilegiis Apostolicis munita, et decretis ac clausulis roborata, per praesentes supprimimus, et abolemus, eorumque usum in posterum universis Ecclesiis, Monasteriis, Conventibus, Militiis, Ordinibus, et locis " atque etiam omnibus Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, et aliis Ecclesiarum Praelatis, caeterisque omnibus et singulis Personis Ecclesiasticis, saecularibus, et regularibus utriusque sexus interdicimus et prohibemus; et hoc nostrum Pontificale sic restitutum et reformatum in omnibus universi terrarum orbis Ecclesiis, Monasteriis, Ordinibus, et locis etiam exemptis, si quae sunt, recipi et observari praecipimus.

Statuentes, Pontificale praedictum nullo unquam tempore in toto, vel in parte mutandum, vel ei aliquid addendum, aut omnino detrahendum esse, ac quascumque personas, quae Pontificalia muneta exercere, vel alias quae in dicto Pontificali continentur, facere aut exequi debent, ad ea peragenda et praestanda, ex hujus Pontificalis praescripto et ratione, teneri, neminemque ex iis, quibus ea exercendi, et faciendi munus impositum est, nisi formulis, quae hoc ipso Pontificali continentur, servatis satisfacere posse.

Omnibus igitur et singulis Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, et caeteris Ecclesiarum Praelatis, necnon aliis quibuscumque Personis Ecclesiasticis, saecularibus et regularibus utriusque sexus ad quas id spectat, praecipimus ac mandamus, ut omissis, quae sic suppressimus et abolevimus, caeteris omnibus Pontificalibus, hoc Nostrum in suis Ecclesiis, Monasteriis, Conventibus, Ordinibas, Militiis, Dioecesibus, et locis praedictis recipiant, illoque posthac perpetuo utantur · Caeterum ut praesentes litterae omnibus plenius innotescant, mandamus illas ad valvas Basilicae Principis Apostolorum de Urbe, et Cancellariae Apostolicae, et in acie Campi Florae publicari, earumque exemplar de mori affigi.

Volumusque praeterea, et motu atque auctoritate similibus decernimus, ut qui in Romana Curia sunt praesentes, lapsis duobus mensibus; qui vero intra Montes, octo et qui ultra ubique locorum degunt, duodecim integre excursis, vel alias ubi venalium hujus Pontificalis voluminum notitiam et facultatem habuerint, sacras caeremonias et ritus in eodem Pontificall praescriptos, juxta illius modum et normam, in quibuscumque actibus exercere, et observare teneantur.

[ocr errors]

Ipsarum autem litterarum exempla, manu Notarii publici, et sigillo alicujus Personae in Ecclesiastica Dignignitate constitutae aut illius Curiae obsignata, vel in ipsis voluminibus, absque praedicto, vel alio quopiam adminiculo Romae impressa, eam ubique locorum et gentium fidem faciant, quam praesentes facerent si essent exhibitae, vel ostensae.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub Annulo Piscatoris, die x. Februarii M. D. XCVI. Pontificatus Nostri Anno Quinto.

M. l'estrius Barbianus.

Ac laudatus URBANUS VIII. ad perpetuam rei memoriam. Quamvis alias fel. recor. Clemens Papa Octavus Praedecessor Noster, Pontificale Romanum tunc multis et non levibus erroribus, scatens, piorum atque insignium virorum in Pontificalibus caeremoniis et ritibus versatorum opera undequaque corrigi et restitui curaverit: attamen successu temporis compertum est, plurimos

errores denuo in Pontificale hujusmodi Typographorum inscitia, seu incuria, aliave de causa irrepsisse.

[ocr errors]

Unde carae Nostrae Pastoralis esse rati sumus ad novam ejusdem Pontificalis, quod Caeremoniarum et rituum quibus Catholici Antistites in suorum munerum functione uti debent, norma existit, correctionem animum appellere. idcirco, ut idem Pontificale denuo typis quam emendatissime auctoritate Nostra ederetur, einendationem errorum, qui in illud, ut praefertur, irrepserant, nonnullis Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus, et aliis viris doctrina et pietate conspicuis, Pontificalium Caeremoniarum et rituum peritis commisimus, quorum opera cum Pontificale praedictum ab omnibus, quibus scatebat, mendis et erroribus accuratissime repurgatum fuerit. Nos, ne tam exacta Cardinalium et aliorum praedictorum hac in re industria et diligentia optato frustretur effectu, mandavimus dilecto filio Andrae Brogiotto, Typographiae Nostrae Apostolicae Praefecto, procurationem emendati Pontificalis hujusmodi elegantibus typis, et insigni forma in lucem edendi: quod exemplar, qui posthac Pontificale Romanum impresserint, sequi omnes teneantur.

[ocr errors]

Extra Urbem vero nemini licere volumus idem Pontificale in posterum typis excudere, aut evulgare, nisi facultate in scriptis accepta ab Inquisitoribus haereticae pravitatis, siquidem inibi fuerint; sin minus ab locorum Ordinariis.

[ocr errors]

Quod si quis quacumque forma contra praescriptum hoc Pontificale Romanum, aut Typographus impresserit aut noviter impressum Bibliopola vendiderit, extra ditionem Nostram Ecclesiasticam excommunicationis latae sententiae poena subjaceant, a qua, nisi a Romano Pontifice praeterquam in mortis articulo constituti) absolvi nequeant; in alma vero Urbe, ac reliquo statu Ecclesiastico commorantes, quingentorum ducatorum auri de Camera ac amissionis librorum et Typorum omnium eidem Camerae applicandorum poenas, absque alia declaratione, irremissibiliter incurrant; et nihilominus Pontificalia sine praedicta facultate impressa aut evulgata, eo ipso prohibita censeantur.

Inquisitores vero, locorumque Ordinarii facultatem hujusmodi non prius concedant, quam Pontificale tam ante, quam post impressionem cum hoc ipso exemplari auctoritate Nostra vulgato diligenter contulerint, et nihil in iis additum detractumque cognoverint in ipsa autem facultate, cujus exemplum in fine, aut initio cujuscumque Pontificalis impressum semper addatur, mentionem manu propria faciant absolute hujusmodi collationis, repertaeque inter utrumque Pontificale conformationis, sub poena Inquisitoribus privationis suorum officiorum, ac inhabilitatis ad illa et alia in posterum obtinenda; Ordimariis vero locorum, suspensionis a Divinis, ac interdi

dicti ab ingressu Ecclesiae ; eorum vero Vicariis privatio nis officiorum et beneficiorum suorum, et inhabilitatis ad illa et alia in posterum obtinenda necnon excommunicationis absque alia declaratione incurrendae. Injungimus autem Nuntiis Nostris ubique locorum degentibus, ut huic negotio diligenter invigilent, cunctaque ad praescriptum hujus voluntatis Nostrae confici

eurent.

Non obstantibus licentiis, indultis, et privilegiis Pontificalia imprimendi quibuscumque Typographis per Nos, seu Romanos Pontifices Praedecessores Nostros hucusque concessis, quae per praesentes expresse revocamus, et revocata esse volumus; necnon constitutionibus, et ordinationibus generalibus et specialibus in contrarium praemissorum quomodocumque editis, confirmatis, et approbatis. Quibus omnibus, etiamsi de illis,

eorum

que totis tenoribus specialis, specifica, et expressa mentio habenda esset, tenores hujusmodi praesentibus pro expressis habentes, hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque.

Volumns autem ut praesentium litterarum Nostrarum exemplaribus, etiam in ipsis Pontificalibus impressis vel manu alicujus Notarii publici subscriptis, et sigillo alicujus personae in dignitate Ecclesiastica constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae ipsis praesentibus adhiberetur, si essent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, die xvii Junii MDCXLIV. Pontificatus Nostri Anno Vigesimo primo.

M. A. Maraldus.

Quoniam autem Nos pro paterna caritate vehementer cupientes, ut Christi fidelibus in articulo mortis constitutis, quoad fieri posset, universis Apostolica Benedictio Nostro nomine impertiretur, et Plenaria omnium peccatorum suorum Iudulgentia elargiretur, per alias Nostras sub plumbo litteras anno Incarnationis Dominicae MDCCXLVII. Nonis Aprilis Pontificatus Nostri Anno Septimo datas omnibus Ecclesiarum Antistibus huiusmodi facultatem sub certis modo et forma espressam tribuimus, atque insimul formulam Benedictionis et Indulgentiae hujusmodi dandae praescripsimus ; quemadmodum Encyclicam etiam Nostram Epistolam die xix. mensis Martii Anno MDCCXLIV. ad dilectos filios Generales Ordinum Regularium, quibus a Sancta Sede indulta vel indulgenda erat facultas Pontificiam Benedictionem effundendi super Populum statis diebus, scripseramus super modo et ritu, quibus praedicta Benedictio danda est.

Praeterea ad nonnullas lites et controversias exor

« PoprzedniaDalej »