Obrazy na stronie
PDF
ePub

tas e medio tollendas itidem per alias Nostras in simili forma Brevis litteras confirmaveramus leges et instituia super Caeremonialia jusu Nostro edita pro Provinciarum Praesidibus, Gubernatoribus, Praelatis, et Apostolicis Vicelegatis, quae sunt tenoris sequentis.

Omittitur Bulla Benedicti XIV. incip. Quod Apostolus, de Caeremoniali disserens.

Sequitur praesens Bulla.

Insuper formulam itidem Benedictionis, et Traditionis Pallii ac jurisjurandi a Procuratoribus absentium Archiepiscoporum, antequam a dilecto Filio Nostro S. R. E. Cardinali Diacono idem Pallium accipiant, ipsorum Archiepiscoporum nomine praestandi per Nostram Constitutionem die xii. Mensis Augusti anno MDCCXLVIII. sub plumbo expeditam statuimus

Porro accedit ad haec methodus quoque Scholae Sacrorum Rituum in Gregoriano Collegio Romano hujus almae Urbs nostrae Nobis approbantibus institutae non sine uberi per hoc tempus in sacris Ritibus addiscendis profectu, aliarumque ad instar ejusdem Scholae, alibi jam erectarum, vel erigendarum ; quae methodus multis in libris, et praecipue in decimo operum Nostrorum Volumine Romanae editionis reperitur inserta, plurimumque a Nobis coinmendatur, eamque plurimum studiosis Sacrorum Rituum prodesse compertum est.

Ea propter cum Nobis a quamplurimis supplicatum fuerit, ut Typis iterum reimprimendi Rituaie Romanum Caeremoniale Episcoporum, et Pontificale Romanum hujusmodi, et non solum in iisdem antedicta omnia a Nobis statuta addendi, verum etiam Nostro jussu in lucem emittendi, licentiam de Apostolica benignitate et auctoritate concedere et indulgere dignaremur: Nos itaque probe scientes, et experientia edocti quantum prosit ut in uno volumine simul collecta ad manus sint ea omnia, quae sparsim ac divisim impressae, inveniuntur, et considerantes quantam hujusmodi collectio utilitatem meioratae Scholae Liturgicae in Collegio Societatis Jesu ejusdem almae Urbis Nostræ à Nobis istitutæ, aliisque ubique locorum erectis afferre possit, Apostolica auctoritate tenore praesentium communibus tot insignium Virorum ac Praesulum votis, et supplicationibus benigne annuenfacultatem tribuimus et impartimur, ut Rituale Romanuni, Caeremoniale Episcoporum, ac Pontificale Romanum sub iisdem modo et forma, quibus de praesenti impressa reperiantur, et usui sunt, una simul cum om nibus et singulis, quae, ut superius relatum est, a Nobis praescripta, ordinata, et publici etiam juris facta sunt, necnon cum saepe dicta methodo Scholae Sacrorum Rituum in Operibus Nostris jam editis inserta jussu No

tes,

stro, non obstantibus quibuscumque in contrarium facientibus, Typis reimprimantur, et in lucem emittantur.

Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem sub Annulo Piscatoris, die xxv. Martii Anno MDCCLII. Pontificatus Nostri Anno Duodecimo.

Cajetanus Amatus.

AD LECTOREM

DE RECUSO PONTIFICALI,

Vos ò Pontifices, vos ò sacra nomina mystae,
Atque Sacerdotes, vario quos ordine Divum
Mancipat obsequiis ultrò jurata voluntas :
Quos votum, exortisque ligat pia regula vitae
Huc animum, huc oculos. Vobis huic sancta laborat
Religio et Latii sancit decreta Senatus.

[ocr errors]
[ocr errors]

Multa docens, et quos praescribit Romula ritus
Insula, et antiquum templorum insistere morem.
Vos decet, officii quoscumque sacrata professi
Secta vocat
Sanctas animum informare per artes
Atque vices Sacrorum, et debita munera templis
Ac sibi praescriptam populis impendere curam;
Illic cuncta patent, seu vos praescribere munus,
Seu praestare juvat. Jam primo in limine libri
Rore sacro Puerum, et ligni sudantis olivo
Praesul, et inscriptam perducit Chrismate frontem,
Invictumque animum, obnixamque in praelia praestat
Cuncta fidem. Post haec majores inserit annos
Ordinibus tonsis illos ad prima capillis

:

[ocr errors]

Templa vovens: alios, si sani janua poscit
Excubias, sacrisve vocat pia cura legendis :
Sive traces Genios, et conjurata nocentum
Agmina possesis lustrali carmine membris
Exturbare
opus est cerave liquente coruscas
Ferre faces, et pendentes accendere lychnos
Sunt et quos jam prima gradus ad munera poscunt
Magna ministeria et ritus praestare potentes ;
Inter sacra Deam, circumque altaria stantes
Dum sacros latices, et mystica liba Sacerdos
Immolat, atque suo sistit se victima Patri
Filius; Aligeris nunquam ò concessa potestas
Caelitibus; nec quos gentis primaeva Parentes
Saecla tulere alias, quamvis de sanguine claro
Abramidum, et regnatoris simulacra futuri.
Jamque suum jus omne, potestatemque regendi,
Conferet, unanimi si quem suffragia voto
Optavere sibi, populisque praesse tuendis

Pontificem ; longum solemne stabit ad aras
Multa precans, sacroque caput lustrabit olivo
Et pastorali gemma donabit et auro,

Connubio jungens stabili, sponsaeque dicabit

Jam proprium. Seu tum Tarpejo a Praesule munus
Rarum, augustum, ingens, humerosque ac pectora circum
Pallia ritè dabit. Nunc quos exercita virtus
Coenobii, tonsaeque vocat custodia gentis,
Malta super votis, super officioque fideli
Multa monens, manibus capiti bene fausta precatur
Impositis, mitraeque etiam facit esse potentem;
Seu quas virgineis Matres imponere septis
Est opus, optantique datur Antistita turba.
Inde novum molitur opus, solemnia Rega
Auspicia, et primos templis attollere faces.
Ecce gravi Rex incessu procedit, et aras
Suppliciter venerans regno sua jura pacisci,
Constantesque animos in religione Pioram
Annuit, atque humeros oleo dextramque per unctus
Accipit oblatum Mystis cingentibus ensem,
Et sceptri decus, et radiantia tempora circum,
Imperii specimen, gemmeo diademata textu.

Jam cam prima novo signant fundamina templo,
Attolluntque Crucem, sacrata in veste Sacerdos
Spargens rore levi, sacraeque aspergine lymphae
Lastrabitque locum, fundetque precantia vota
Ac Silicem inscriptum faustis pro more sequetur
Omous, stabilemque petet per saecula sedem.
Sed cum delubri se jam fastigia caelo

[ocr errors]
[ocr errors]

Extulerint, et digna Deo domus auspice stabit,
Quid memorem rursus longo celebrata paratu
Prima loci auspicia, et solemne ordine ritus,
Jejunasque preces, olei, et libamina sacri,
Et super aurato lucentes stipite ceras,
Inspersosque solo cineres, inscriptaque signa,
Prsesul ubi arcanas voces, tacitosque precatus
Fundit humi incumbens, ac verba potentia dicit ?
Idem corporibus terram designat humandis
Constituitque Cruces, triplicemque in vertice figit
Hinc atque inde facem ; nebulam fumantis acerrae
Interea, Arabiumque focis adelebit odorem.
At cum templa scelus, saevique licentia ferri
Polluit impulsu tetro, furrisque nefandae
Tisiphones, cessitque animo reverentia Divum;
Concipit ille preces, offensaque numina terris
Conciliat, redditque sacrae sua munia sedi,
Atque profanatos delubro instaurat honores.
Nunc anreos Calices, et gemmea vasa dicabit
Vsum in Sacrorum et nostris gestamina Mystis
Et vestes auro rigidas ac linea texta 9
Puraque sternendis mantilia devovet aris ;
Auratasque cruces, simulacraque saneta Deorum

Spargens rore super nec non quae pendula summis
Turribus aera sonant , queis dat Campania nomen
Nolaque Paulino quondam sub praesule felix:
Telaque in infidos vibranda potentiùs hostes
Et clypeum et loricam hamis auroqne trilicem :
Sicubi vel gentes stimulis caelestibus actas
Isacidum tractus, Solymamque reposcere bello,
Atque Saracenam Syrio de limite pestem
Exturbare procul pelagi trans aequora suasit
Religionis amor; tunc aurea segmina textu
Quadrifido, insutamque humeros ac pectora circum
Multa crucem precibus, nec non lustralibus undis
Prosequitur, laetosque vovet post bella triumphos....
Elataque manu candentia signa coruscans

[ocr errors]

Mittit in infidos Superis praeuntibus hostes
Et certam fausto jam concipit omine palmam
Sed neque, qui superest, pigeat decurrere campum,
En tibi suggestu Praesul sublimis ab alto
Usque recurrentes fastos sacrosque quotannis
Evulgare dies coetu auscultante Piorum,
Ingreditur; seu quo Jejunia tempore nobis
Esnriem indicunt, totasque adsistere luces
Impransos, donec pronos in caerula currus
Sol invergit, et emerito nox ingruit orbi;
Seu qua luce redux ad vita lumina Christus.
Maerentes socios, orbumque reviscet ovile.
Quid cum justa reos damnante Antistite fontessile
Poena premit, clausique gemunt ad limina tempwo
Moesta cohors, scelerum dum longa piacula solvunt,
Impositos Cilicum textus, setasque rigentes
Tergemino nexu et nodosa cannabe cincti ;

[ocr errors]

Dum rursum admissis sacra ad communia Praesul
Defletam eximit perfecto tempore labem
Supplicibus, , cunctaque animos a sorde piavit.

Hinc disces quo more oleum mortalibus aegris
Ante parat; seu forte aliquis natalibus undis
Lustrandus primi sistit se ad limina templi :
Seu jam tinctus aquis, interque adscriptus amicos
Christiadum coetus firmari ad cuncta rogabit
Dura fidem, sacri ceromatis unguine frontem .
Et signo crucis inscriptus. Post agmina Praesul
Longa Sacerdotum, magnis conventibus actis
Cogit et officii cunctos praescripta tuendi.
Multa monens; iterumque iterumque hortantibus ambit.
Aut cessatores urgens ad pensa ministros,
Ignavosque docens . Sed jam quo crimina ritu,
Punirique reos leges sanxere sacrorum,
Perlege sive malos sacri, communibus arcent,
Officiique vices certis cessare diebus

Praecipiunt et Mysta gradu periturus ab alto
Dejicitur, sacrique gerens insignia cultus.

Paulatim ereptas vestes ac tegmina membris

Exuit infelix, tota et traducitur urbe .

[ocr errors]

Caetera quid memorem, cum Praes ul, ovilia primum
Et populos (si cura recens commissa reposcet)
Laetus adit, primos Cleri excepturus honores;
Seu cum Romulea longe legatur ab urbe
Purpurea de gente aliquis, populosque remotos
Quis procul innumeris circumerrat flexibus ingens
Sequana, Parisiasque subit solemnibus arces
Auspiciis, vel quos diti Tagus ambit arena
Vistulave, et longis tendit qua Sarmata campis :
Aut ubi rex fluviorum haud uno nomine notus
Ister in Arctoum praeceps evolvitur aequor,
Regna per et Latio fidos sub Praesule fines,
Queis non religio fallax, promptuinque novandi
Ingenium ritus animis excussit avorum.

Hinc et scire licet, Reges cum templa subibunt,
Imperiique potens se magnam Augustus ad urbem
Sistet ovans, prope Theutonico comitante Senatu
Ant Proceres, aut magnanimo de sanguine Regnm
Foemina pilentis Divorum in mollibus aedes
Accedet venerans , quantas sacer ordo paratus
Molitur, qualique praeit solemnia pompa
Obvius Antistes coetu stipante suorum.

Vade liber numquam simili procedere cultu
Ante datum te cinnabari minioque rubentem
Letius, et leges ornat Rubrica sacratas:
Exigua tu magnarum compend a rerum
Molle capis, quali nunquam retro ante vel usu.
Vel studio, supraque notis inscripta legendi
Praescribit vox quaeque modum, quem longa tenorem
Exigit, utque brevis celeri se syllaba flatu
Proripit accelerans, se subducitque legenti.

At te quis meritum, curis pro talibus ornet
Laudibus, aut dignos nam quae tibi gratia plausu.
Rite ferat cujus studiis ingentibus olim
Ordo sacerdotum mores insistit avitos
Sanctius, et cunctis orandi pensa diebus
Noster inoffenso decurrit tramite Clerus?
Nunc et Pontifices curis insignibus ipso
Obstrinxisse juvat, quorum solemnia sacra,
Auspice te, retractat opus, propriosque Tiara,
vices cultu meliore tuentur.

Te curante

[ocr errors]

B

« PoprzedniaDalej »