Obrazy na stronie
PDF
ePub

0.

[ocr errors]

be

remus fratres charissimi, Deum Patrem omnipotentem, ut super hos famulos suos, quos ad officium Diaconatus dignatur assumere nedictionis suæ gratiam clementer effundat, eisque consecrationis iudultæ propitius dona conservet, el preces nostras clementer exaudiat: ut, quæ nostro gerenda sunt ministerio, suo benignus prosequatur auxilio; et, quo sacris mysteriis exequendis pro nostra intelligentia credimus offerendos, sua benedictione sanctificet et confirmet. Per unigenitum Filium suum Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum eo et Spiritu sancto vivit et regnat Deus.

Deinde deposita mitra, extensis manibus ante pectus dicit.

Per on nia sæcula sæculorum.

Amen.

Dominus vobiscum.

. Et cum spiritu tuo.

Sursum corda.

. Habemus ad Dominum.

. Gratias agamus Domino Deo nostro. Dignum et justum est.

Vere dignum et justum est, æquum et salutare, nos tibi semper, et ubique gratias agere Domine sancle Pater omnipotens, æterne Deus, honorum dator, ordinumque distributor, atque officiorum dispositor; qui in te manens innovas omnia, et cuncta disponis, per verbum, virtotem, sapientiamque tuam Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum,sempiterna providentia præparas, et singulis quibusque temporibus optanda dispensas. Cujus corpus, Ecclesiam videlicet tuam, cælestium gratiarum varietate distinctam, suorumque connexam distinctione membrorum, per legem mirabilem totius compaginis unitam, in augmentum templi tui crescere dilatarique largitis; sacri muneris servitutem trinis gradibus ministrorum no

mini tuo militare constituens electis ab initio Levi filiis, qui in mysticis operationibus domus tuæ fidelibus excubiis permanentes, hæreditatem benedictionis æternæ sorte perpetua possiderent; Super hos quoque famulos tuos, quæsumus Domine, placatus intende, quos tuis sacris altaribus servituros in officium Diaconatus suppliciter dedicamus. Et nos quidem, tamquam homines divini sensus et summæ rationis ignari, horum vitam, quantum possumus, æstimamus. Te autem, Domine, quæ nobis sunt ignota non transeunt le occulta non fallunt. Tu cognitor es secretorum, tu scrutator es cordium. Tu horum vitam cælesti poteris examinare judicio, quo semper prævales, et admissa purgare, et ea, quæ sunt agenda, con

cedere.

[ocr errors]

Hic solus Pontifex manum dexteram extendens, ponit super caput cuilibet Ordinando, et nullus alius; quia non ad Sacerdotium, sed ad ministerium consecrantur, dicens singulis:

A ccipe Spiritum sanctum, ad robur, `et ad

resistendum diabolo, et tentationibus ejus In nomine Domini.

Posteà prosequitur in primo tono, extensam tenens manum dexteram, usque in finem Præfa

tionis.

Emitte in eos, quæsumus Domine, Spiritum sanctum, quo in opus ministerii tui fideliter exequendi septiformis gratiæ tuæ munere roborentur. Abundet in eis totius forma virtutis, auctoritas modesta, pudor constans, innocentia puritas, et spiritualis observantia disciplinæ. In moribus eorum præcepta tua fulgeant, ut suæ castitatis exemplo imitationem sauctam plebs acquirat ; et bonum conscientia testimonium præferentes, in Christo firmi et stabiles. perseverent, dignisque successibus de inferiori gradu per gratiam tuam capere potiora mereau

tur ·

Quod sequitur, dicit submissa voce legendo, ita tamen, quod à circumstantibus possit audiri: Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitale Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. . Amen.

Post hæc Pontifex sedens cum mitra cuilibet Ordinando ante se genuflexo stolam, quam singuli in manu habent, imponit successive super humerum sinistrum, dicens singulis:

Accipe stolam candidam de manu Dei: adim

ple ministerium tuum; polens enim est Deus ut augeat tibi gratiam suam : Qui vivit et regnat in sæcula sæculorum. R. Amen.

Faciens supra quemlibet eorum signum Crucis; et Ministri reflectant capita stole, et alligent sub brachio dextro.

Post hæc Pontifex accipiens dalmaticam, induit ea quemlibet succesivè, usque ad humeros; et sic fit usque ad ultimum, quem ea totaliter induit ; et hoc, si una tantum sit dalmatica; si verò quilibet suam habet, tune singulos sua totaliter induit, dicens cuilibet:

Induat te Domiuus indumento salutis, et vestimento lætitiæ, et dalmatica justitiæ circumdet te semper: In nomine Domini. . Amen. Postremo Pontifex accipit, et tradit omnibus librum Evangeliorum, quem manu dextera tangunt, dicens :

Accipe potestatem legendi Evangelium in Ec

clesia Dei, tam pro vivis, quàm pro defunctis: In nomine Domini. . Amen.

Quo facto, Pontifex stans ad altare conversus dicit, sine mitra :

Oremus Et ministri :

Flectamus genua.

B. Levate.

E

Et vertens se ad Ordinatos, dicit: xaudi, Domine, preces nostras, et super hos famulos tuos Spiritum tuæ bene dictionis emitte ut cælesti munere ditati, et tuæ majestatis gratiam possint acquirere, et benè vivendi aliis exemplum præbere. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum

Amen .

0 remus:

Domine sancte, Pater fidei, spei, et gratia et profectuum remunerator, qui in cælestibus et terrenis Angelorum ministeriis ubique dispositis, per omnia elementa voluntatis tuæ diffundis effectum, hos quoque famulos tuos spirituali dignare illustrare affectu: ut tuis obsequiis expediti, sanctis altaribus tuis ministri puri accrescant; et indulgentia tua puriores, eorum gradu, quos Apostoli tui in septenarium numerum, beato Stephano duce ac previo, Spiritu sancto auctore, elegerunt, digni existant; et virtutibus universis, quibus tibi servire oportel instructi, tibi complaceant. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus omnia sæcula sæculorum.

Amen.

› per

Deinde, cùm tempus fuerit, aliquis de noviter Ordinatis dalmatica indutus Evangelium dicit. Ordinati autem statim, suggerente Archidiacono, redeunt ad loca sua.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Pro Ordinatione Presbyterorum parentur oleum Catechumenorum, Calix cum vino et aqua, Patena et Hestia desuper posita, medulla panis, et bacile cum buccali pro manibus abluendis, quas singuli ad suas mappulas extergunt.

Diaconis ordinatis, Pontifex ad sedendum in

sede sua, vel in faldistorio, in plano juxta cornu Epistolæ accedit, et cantatur Tractus, usque ad ultimum versus exclusivè; vel si sit infra Octavam Pentecostes, Tractus et Sequentia, usque ad ultimum versum exclusivè. Interim accedunt duo capellani cum libro et candela ante Pontificem, qui ex eo legit ipsum Tractum et Sequentiam, usque ad ultimum versum exclusive. Deinde Pontifex cum mitra revertitur ante altare, ubi sedet super faldistorium.

Tunc Archidiaconus vocat Ordinandos voce intelligibili, dicens: Accedant qui Ordinandi sunt ad Ordinem Presbyteratus du Et mox nominatim leguntur per Notarium prout supra dictum est, nulla tamen de titulor facta mentione. Tunc illi more Diaconorum parati, amictu, alba, cingulo, stola, et manipulo, tenentes planetas super brachium sinistrum complicatas, et in manu dextera candelas ac mappulas albas pro ligandis et lavandis manibus, ad Pontificem accedunt et coram eo in modum coronæ se disponunt. Tunc Archidiaconus præsentat Ordinandos Pontifici, dicens.

Reverendis

Leverendissime Pater, postulat sancta mater Ecclesia Catholica, ut hos præsentes Diaconos ad onus Presbyteri ordinetis.

« PoprzedniaDalej »