Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

Manabit ad plenum benigno

Ruris honorum opulenta connu.

Hic in reducta valle Caniculae

Vitabis aestus, et fide Teïa

Dices laborantes in uno

Penelopen vitreamque Circen.

Hic innocentis pocula Lesbi
Duces sub umbra: nec Semeleius
Cum Marte confundet Thyoneus
Proelia, nec metues protervum

Suspecta Cyrum, ne male dispari
Incontinentes injiciat manus,

Et scindat haerentem coronam
Crinibus, immeritamque vestem.

15

20

25

CARMEN XVIII.

AD QUINCTILIUM VARUM.

Nullam, Vare, sacra vite prius severis arborem
Circa mite solum Tiburis et moenia Catili.
Siccis omnia nam dura deus proposuit, neque

Mordaces aliter diffugiunt sollicitudines.

Quis post vina gravem militiam aut pauperiem crepat? 5
Quis non te potius, Bacche pater, teque, decens Venus?
At ne quis modici transiliat munera Liberi,
Centaurea monet cum Lapithis rixa super mero

25. nec.

C. xviii. 5. increpat.

7. ac.

Debellata, monet Sithoniis non levis Evius,
Cum fas atque nefas exiguo fine libidinum
Discernunt avidi. Non ego te, candide Bassareu,
Invitum quatiam, nec variis obsita frondibus
Sub divum rapiam. Saeva tene cum Berecyntio
Cornu tympana, quae subsequitur caecus amor sui,
Et tollens vacuum plus nimio gloria vertice,
Arcanique fides prodiga, perlucidior vitro.

[ocr errors][merged small]

CARMEN XIX.

A D

GLYCERAM.

Mater saeva Cupidinum

Thebanaeque jubet me Semeles puer,

Et lasciva licentia

Finitis animum reddere amoribus.

Urit me Glycerae nitor

Splendentis Pario marmore purius :

Urit grata protervitas,

. 5

Et vultus nimium lubricus adspici,

[blocks in formation]

CARMEN XX.

AD MAECENATEM

Vile potabis modicis Sabinum
Cantharis, Graeca quod ego ipse testa
Conditum levi, datus in theatro
Cum tibi plausus,

[blocks in formation]

Vos laetam fluviis et nemorum coma,
Quaecunque aut gelido prominet Algido,

C. xxi. 5. comam.

10

Nigris aut Erymanthi

Silvis, aut viridis Cragi:

Vos Tempe totidem tollite laudibus,
Natalemque, mares, Delon Apollinis,
Insignemque pharetra

Fraternaque humerum lyra.

Hic bellum lacrimosum, hic miseram famemn
Pestemque a populo et principe Caesare in

Persas atque Britannos

Vestra motus aget prece.

[blocks in formation]

Integer vitae scelerisque purus

Non eget Mauris jaculis, neque arcu,
Nec venenatis gravida sagittis,

Fusce, pharetra ;

Sive per Syrtes iter aestuosas,
Sive facturus per inhospitalem
Caucasum, vel quae loca fabulosus
Lambit Hydaspes.

10

15

5

Namque me silva lupus in Sabina,

Dum meam canto Lalagen, et ultra

10

C. xxii. 2. Mauri; nec.

« PoprzedniaDalej »