Obrazy na stronie
PDF
ePub

PARS III.

ANTHROPOLOGIA.

CAPUT I.

DE HOMINIS NATURA.

71. Quæ hominis spectant naturam et conditionem, ad scientiam naturalem referri possunt, quippe quæ pleraque sensibus subjacent, vel suis se produnt effectibus; cæterum, uti rite animadvertit Angelicus Doctor, « ea, quæ in diversis scientiis philosophicis tractantur, potest sacra doctrina una existens considerare sub una ratione, in quantum, scilicet, sunt divinitus revelabilia. » Quid igitur de homine tradat Scriptura videndum est.

72. Eum post cætera animantia creatum refert Moyses; nec dissentiunt jam geologi plerique, quamvis putent per sæcula fere innumera terram extitisse, animantibus, quorum species penitus extincta est, eam incolentibus: eorum scilicet exuvias in rupium visceribus invenerunt, nullis hominis reliquiis admixtis. Cæterum Mosaicæ narrationis simplicitas facit, ut credamus hominem paulo post ea creatum, sexto scilicet die, iisque dominatum esse : nec opus est ut explicemus, cur nullæ cjus reperiantur exuviæ, quum plurimis casibus id potuerit contingere, et vix explorata sit a geologis ea terrarum pars quam primi homines, dum pauci essent numero, incoluerunt. » 2

(1) Sum. 1. p. qu. 1. art. III. Ad secundam. (2) Forichon, Examen des questions scientifiques, 1. qu. §. v. (3) Gen. ii. 7.

[blocks in formation]

sequuntur mortem describit : << Et revertatur pulvis in terram suam, unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum. » 4 τὸ πνεῦμα τοῦ ἀνθρώπου To av « Spiritus hominis qui in ipso est, » 2 a S. Paulo memoratur. Stephanus moribundus animam Salvatori et Domino commendabat : « Domine Jesu, suscipe spiritum meum. » 3 Jacobus spiritum a corpore plane distinguit Sicut corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est. » 4 Dogma hoc ipsi suadetur rationi: cogitationis enim simplicissima natura, et mira ratiocinandi facultas, cum cæteris mentis actibus, materiei minime conveniunt. 75. Sunt inter Religionis hostes qui animam materialem esse contendunt, vel potius nihil per se esse; sed materiam organizatam, uti aiunt, animal prædicant, organizationem vitæ esse principium

contendentes. Errorem hunc tuentur ea præcipue ratione, quod vires intelligendi, recordandi, volendique, quæ animæ dicuntur facultates, ex corporis conditione pendeant, ideoque, explicante se corpore, ipsæ manifestentur, corpore languescente, vel læso, deficiant. Insuper organizatione destructa, partis alicujus vitalis læsione, vita deficit, quæ proinde in ipsa organizatione consistere dicitur. Denique substantia spiritalis, quæ nullo rerum experimento probatur, non est, inquiunt, sibi fingenda, ob facultates quibus homo pollet; nam similes facultates, quamvis non adeo perfectæ, in brutis animantibus inveniuntur.

76. Fatemur vires intelligendi, cæterasque quæ animæ solent tribui, ex corporis conditione plurimum pendere, adeo intimo nexu corpus animaque inter se conjunguntur; sed sui

(1) Eccl. xii. 7. (2) I. Cor. ii. 11. (3) Act. vii. 58. (4) Jac. ii. 26.

VOL. 11.

natura cogitatio a materia discrepat, et substantiam denotat simplicem nam in partes quasdam si divideretur, homo totum aliquid nequaquam simul perciperet. 5 In animantibus sensationes, motusque cupidinis videre est, quæ tamen toto cœlo discernuntur a ratiociniis humanis, et libero voluntatis arbitrio. Quidquid igitur sit de principio quo aguntur bruta animan tia, utrum scilicet spiritale sit, vel materiale, liquet intellectus et voluntatis humanæ actus nonnisi spiritui tribui posse. Mirum non est spiritum anatomicis se non prodere, dum singulas corporis partes scrutantur; jam enim recessit, et ex ipsa sui natura sensibus se subtrahit sed non ideo incertum est utrum existat, quum effectus ejus non minus manifesti sint, quam corporis motus. Linguæ motus audientibus oratorem aliquem patet, sensuum testimonio: mentis vires simul se produnt. Falluntur Materialistæ qui vitam in organizatione statuunt, quia ex ea pendet, adeo ut ea destructa tollatur; nam lex Creatoris, qua conditio illa corporis et animæ conjunctionis posita est, inde quidem patel, sed non ipsa animæ natura, quæ aliunde locupletibus indiciis claret.

[ocr errors][merged small][merged small]

comparatos, ut scientiis quibusdam nititur dogmate, quod nec latuit Ethni

colendis sint aliis magis idonei; nec repugnat ut illa varietas ingenii ad cerebri variam conditionem, tamquam ad occasionem, referatur; instrumentum scilicet animæ haberi potest. Sic etiam constat cupiditates, et ad vitia proclivitatem variari, quod ad sanguinis humorumve impetum magis placet referre. Cæterum pro re explorata tenendum est animam esse spiritalem substantiam, liberamque, quidquid sit de phrenologiæ argumentis, seu phenomenis. 1

78. Immortalem esse animam humanam Dei cultorum fuit semper fides. Ejus documenta in prioribus libris Veteris Testamenti non adeo sunt manifesta; nec enim scripti sunt ab initio rerum,

divinitus revelatas veritates tradendi consilio; sed bis mille quingentis saltem annis post conditum orbem, historiæ et legum codicis instar. Quæ igitur ab initio innotuerant dogmata, occasione data indicata sunt, polius quam conceptis verbis credenda proposita. Ecclesiastes de spiritu ad Deum redeunte, corpore in pulverem soluto, locutus est, certissima gentis Judaicæ fide innixus. Sapientiæ auctor justos impiosque corporibus superstites exhibet : « Justorum animæ in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. Visi sunt oculis insipientium mori * * * illi autem sunt in pace. »> -« Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum. » Eam fidem apertissime confirmavit Christus:« Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. » Et de impiis dixit : « Ibunt hi in supplicium æternum, justi autem in vitam æternam. » Tota Religio revelata hoc

5

(1) Vide London Quarterly Review, Lectures on Fhrenology, by George Combe, Edinburg, 1836. Censor Londinensis irridet scientiam Phrenoloadeo jactatam !

cos ipsos, vetustæ traditionis vestigia secutos. Equidem animæ inest sensus quidam immortalitatis, quem vix exuere potuerunt, qui revelationis nullam prorsus habuerunt rationem. Laudis cupido, quæ homines ad ardua quæque impellit, ut eorum apud posteros memoria vigeat, animam fore superstitem indicat: nec enim voluptas ex re quam prorsus ignoraret quærenda foret. Spiritualis animæ substantia nullam partium solutionem excipit, et proinde esse non desinit, nisi Deo volente. Nulla autem occurrit ratio, cur censeamus Deum quam semel condidit animam ad nihil redire jubere, quum vel ipsa materies, varias licet subeat vices, semper existere pergal.

79. Verba Ecclesiastis, quibus inter hominis jumentorumque interitum instituitur comparatio, dogmati immortalitatis animæ visa sunt repugnare; << Unus interitus est hominis et jumentorum, et æqua utriusque conditio sicut moritur homo, sic et illa moriuntur : similiter spirant omnia, et nihil habet homo jumento amplius : cuncta subjacent vanitati, et omnia pergunt ad unum locum: de terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur. Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat rursum,et si spiritus jumentorum descendat deorsum? » 8 Hæc tamen aliaque veluti ex impiorum persona dicta licet accipere: « Hic igitur liber, » inquit S. Gregorius M. «< idcirco Concionator dicitur, quia Salomon in eo quasi tumultuantis turbæ suscepit sensum, ut ea per inquisitionem dicat, quæ fortasse per tentationem imperita mens sentiat : « Nam quot sententias quasi per inquisitionem movet, quasi tot in se personas diversorum susci

(2) Vide vol. I. p. 40. (3) Eccl. xii. 7.

(4) Sap. iii. 1. (5) Ibid. v. 16. (6) Matth. x. 28. (7) Ibid. xxv. 46.

(8) Eccl. iii. 19.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

deunt, nempe hominem anima præditum esse, quæ Deo adsimilatur, intelligendo, et volendo, et imperio quod in corpus et animantia bruta exercet. « Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram : el præsit piscibus maris, et volatilibus cœli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili quod movetur in terra. » 9 Mulier etiam eam præsefert imaginem, uti ex supra relatis verbis liquet, sed homo præcipue : « quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est. Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro. »

[ocr errors]

10

83. Mulieris corpus ex Adæ costa factum est, sopore illi immisso dum auferretur, et carne pro ea suffecta : << Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea. Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem. 11 Sapientissimo sane consilio ea selecta est materies, ut, originis ratione, mulier homini intimo affectu adhæreret; nec homo carnem suam, anima præditam, et sui imaginem præseferentem, odio haberet, vel sperneret. Humani generis nexus arctissimus sic factus est, et conjugii jura indicata, ut mulier virum revereretur, et consortem nihilominus, potius quam dominum, haberet. Mythum in ea simplicissima narratione frustra quæsierunt Rationalistæ, quum contextus rem gestam suadeat, et Apostolus inde desumat argumentum. 12 Consonat Judæorum et Christianorum concors traditio, et sensus.

84. Ex Ada et Heva omnes homines ortos tradit Scriptura, nam ante eos creatos « homo non erat qui operaretur terram; »> 13 et Ada condito, «< non

(5) Zach. xii. 1. (6) Eccl. xii. 7. (7) In locum. (8) Gen. i. 27.

(9) Ibid. 26. (10) I. Cor. xi. 7.

(11)Gen. ii. 21. (12) I. Cor. xi. 8. (13) Gen. ii. 3..

1

inveniebatur adjutor similis ejus. »> Heva appellata est, « eo quod mater esset cunctorum viventium. »> 2 Ideo dicit Paulus de Deo : « Fecit ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terræ. » 3 Adam etiam « primus homo >>> vocatur.

<«< Frimus formatus est a Deo pater orbis terrarum, cum solus esset creatus. »> Ꭶ

85. Isaac Pereyrus, Calvinianus homo, decimo septimo sæculo medio, extitisse homines ante Adam contendit, sed errorem cum secta postea Romæ ejuravit. Moyses plura dicit sub initium Geneseos, quæ magnam jam esse hominum multitudinem innuunt. Sic Cain timet quemque obviam sibi futurum : « Omnis igitur qui invenerit me, occidet me. »> 6 Profugus autem constitit in terra orientali, et ædificavit civitatem, utique plurimorum hominum adjutus labore. Cæterum quum centum triginta fere anni a condito orbe fluxissent, quo tempore occisus est Abel, Seth enim Adæ brevi post ejus mortem, anno centesimo trigesimo, natus est, mirum non est fuisse jam plurimos homines in terra : « Non enim,» uti optime adnotat Augustinus, « et Adam ipse eos solos genuit, quorum nomina leguntur, cum de illo Scriptura loquens, ita concludat, quod genuerit filios et filias. Froinde cum multo pluribus illis vixerint annis quam Israelitæ in Ægypto fuerunt, quis non videat, quam multi homines nasci potuerunt, unde illa civitas impleretur, si Hebræi multo minori tempore ita multiplicari potuerunt? >>

7

86. Ex diversitate coloris, quo homines discernuntur, diversam eorum originem nonnulli intulerunt, cui et

(1) Gen. ii. 20. (2) c. iii. 20.

(3) Act. xvii. 26. (4) I. Cor. xv. 45. (5) Sap. x. 1. (6) Gen. iv. 14.

(7) L. 1. quæst. in Gen. q. 1.

(8) Cooke in insula Wateoo tres homines invenit illuc ventorum vi delatos in navicula (canoe)

forma varia cerebri et capitis apud varias gentes, et incolæ, qui in insulis dissitissimis et regionibus, præsertim Americanis, reperti sunt, nullo originis communis vestigio extante, nulla verosimili ratione quomodo illuc pervenerint suppetente, suffragari videbantur. Cæterum coloris varietas ad cœli temperiem videtur referenda ; cerebri forma ex plurimis causis immutata aliquatenus est; homines variis casibus hac illac delati sunt et ea apud omnes occurrunt communis originis indicia, quæ rem indubitatam faciant: nam et forma humana idem denotat genus, et traditiones, quamvis vitiatæ, veritates pristinas quibus nitebantur produnt. Mirum est quanta sit in rerum substantia concordia. 9

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »