Obrazy na stronie
PDF
ePub

cum nihil tale de paupertate lex manifeste docuerit, ego de paupertate non disseram. Ecce cum de solutione matrimonii lex indistincte praeciperet propter caedem judaeorum, ego ad perfectiora exercens auditores, repudium absque rationabili causa prohibeo, non illi contraria docens, sed magis ejus voluntatem perficiens etc. »

Ex his praemissis liquet Theophylactum in eo loco Lucae testimonium interpretari, ubi desunt verba excepta fornicationis causa. Attamen huic defectui supplere putavit, huc translatis et insertis Matthaei dictis, quae nequaquam inserenda erant. Et hoc egit Theophylactus in argumenti robur pro divortio absoluto in causa adulterii. Quapropter perspicue cernitur, quod ego ex allatis testimoniis et discussionibus et s. Hieronymi, Sabbatieri et Millii auctoritate universim probare studui circa hujusmodi varietates, speciatim quaestioni nostrae applicandum circa falsationem Matthaei commatis 9. c. XIX. huc intrusis s. Lucae dictis: et aliam duxerit moechatur; quae quidem eidem Lucae, non vero Matthaeo, inscribenda erant, nec unquam confundenda, utriusque Evangelistae vario animadverso scopo. Ille enim Christi Jesu mentem expressit de conjugii insolubilitate; ac alter praeterea peculiarem conditionem viri indicavit quoad uxoris adulterium: de quo inferius. Ac interim pro nostra thesi ab uno Theophylacto disce omnes.

Quae vero hucusque discussimus de noti commatis falsatione ob additionem et aliam duxerit moechatur, aliud obtinent adminiculum in vocabulis graecis ἐι μὴ ἐπὶ πορνέιᾳ nisi ob fornicationem, quae in plurimis codicibus graecis substituta fuerunt locutioni παρεκτὸς λόγου πορνείας excepta fornicationis causa: quum jure ista antiquior et genuina defendatur.

Quamvis in recentioribus et quidem paucis codicibus graecis Matthaei testimonium legatur, quicumque dimiserit uxorem suam ipin ni пopvéα, addita particula conditionali dɩ si, ut inde planior incedat sermo graecus, idest nisi ob fornicationem: nihilominus universim graeca manuscripta praesertim vetustiora et sane innumera, hanc omiserunt particulam. Et hoc fatentur omnes, qui evangelicos codi

ces graecos perscrutati sunt; in quibus praestat c. Tischendorfius in Recensione novi Testamenti graeci an. 1859. Cujus omissionis circa hoc comma partim ego ipse testis fui, qui plura manuscripta vaticana contuli: ubi lectio vulgata confirmatur μὴ ἐπὶ πορνέιᾳ non ob fornicationem.

Ilisce positis, quaerendum est, num particula negativa μ non loco t p nisi, usitata fuerit apud Matthaeum; quod negatur. Evangelista enim (sicuti ceteri Marcus, Lucas et Joannes) in proprio loquendi usu, loco particulae exceptivae & un nisi, nunquam substituit simplicem negativam un non. Et cum sane saepissime talis particula tun nisi, occurrat in Scriptura evangelica, tantumdem altera un in significatione nisi solummodo in v. 9. c. XIX. Matthaei inserta reperitur. Et hoc constituit argumentum contra hujus testimonii integritatem; quod magis augetur a sequente praepositione ini nopvéta ob fornicationem construcla cum dativo casu in sensu causali ob, propter fornicationem, quae nullibi occurrit apud Evangelistam. Ex adverso enim loco ini dixit npos propter, uti paulo ante pos ad, vel propter duritiem cordis vestri etc. Sed frequentius usurpavit, dia propter, ex. g. regnum coelorum: dia propter traditiones vestras etc.

διὰ

Praeterea (quod quam plurimum proficit) nemo ignoret, praefata vocabula unni noрvéta non ob fornicationem non citari a graecis priscis Patribus; ast pro iis scripsere παρεκτός λόγου πορνέιας excepta causa fornicationis, satis in hoc indicantes, graecos Evangelii codices aetati apostolicae propinquiores, talem praeferre lectionem genuinam, altera exclusa. Id autem testantur Theophilus antiochenus, Clemens alexandrinus, et praesertim Origenes sagax codicum Bibliorum investigator ac fidelis interpres : qui verbotenus versiculum 9. c. XIX. quater citavit exposuitque: quicumque dimiserit uxorem suam παρεκτὸς λόγου πορνειας excepta fornicationis causa, facit eam moechari, omissa lectione secundum textum graecum hodiernum. Quod idem animadverterunt s. Basilius, s. Chrysostomus, Cyrillus alexandrinus, Theodoretus, ceterique usque ad dimidium seculi V. Cuncti praefati, quoties comma 9. c. XIX. appellarunt, prae

missam Origenis lectionem exhibuerunt. In quibus valde mirandum est de Chrysostomo, qui tam ex c. V. quam ex c. XIX. duodecies napextos λóyov пopvέias excepta fornicationis causa citavit, penitus alia neglecta μn ènì nopvéix non ob fornicationem. Propter quod concludendum est, ad quinque fere secula graeca vocabula un ini nopea abfuisse a Patrum graecorum exemplaribus. Quae verba etsi non mutent Scripturae sensum, amanuensis glossatoris tamen arguunt temeritatem.

Insuper non solum a Patribus graecis educitur, tunc in priscis Matthaei codicibus ea verba desiderari, sed et a latinis Scriptoribus; quos graeca vocabula verbotenus latine transferentes, legisse vertisseque probatur nequaquam un ἐπὶ πορνέιᾳ, sed παρεκτός λόγου πορνειας excepta fornicationis causa; uti videre est in antiquis exemplaribus Versionis italicae, in libris Tertulliani, in commentariis Hilarii, Ambrosii, Hieronymi et Augustini. Qui ultimus in Libro 1. n. 12. De conjugiis adulterinis, hoc idem citans c. XIX. inquit ibidem secundum graecam lectionem non esse exponendum nisi ob fornicationem, sed praeter causam adulterii seu fornicationis : quod rite convenit graeco παρεκτὸς λόγου πορνειας.

Similiter et vocabulum potxatat, quod immediate sequitur nisi ob fornicationem, notam confert textualis interpolationis. Matthaeus enim ubicumque locutus est de adulterio sive fornicatione vocabulum μοιχένω, neque vero μοιxάopa adhibuit: et huic formae reliqua aptavit tempora sive activa sive media; sicuti videre est in c. V. 27. 28: audistis, quia dictum est, v poixέvoɛis non moechaberis. Item in c. XIX. 18. du porxévσes non moechaberis. Et hinc in. c. V. 32. et in c. XIX. 9. veluti testantur veteres, quos citavi, graeci Patres, Evangelista scripsit facit eam poixVývat moechari, alia forma μoixão¤«ɩ abjecta, ubique secutus formam originalem μοιχένω seu μοιχένομαι. Ideoque sicut amanuensibus licuit hoc mutare vocabulum, et loco παρεκτὸς λόγου πορνείας excepta fornicationis causa inscribere μn ini порvéla non ob fornicationem, pariter asserendum est eisdem licuisse sequentem corrumpere lectionem, et sensum confundere Evangelistae, ita ut videatur propugnare doctri

nam, quam paulo ante reprobavit, solubilitatem statuens conjugii, quod ibidem Dominus quavis de causa, ac ideo etiam stante unius conjugis fornicatione, ex primaeva institutione perenni vinculo intemeratum docuit, voluitque. (*)

(*) Haec antiqua et genuina lectio eodemque sensu accepta fuisse videtur penes syros nestorianos, teste Josepho Simonio Assemanio in Tomo IV. Bibliothecae Orientalis p. 326. Is citat Timotheum illorum patriarcham; qui in synodo anni 786. et confirmata an. 804. statuit: « Nemo propriam uxorem dimittat, nisi causa fornicationis, aut religionis; dummodo tamen ad seculum non regrediatur. Et haec ait in Can. 42. Porro in Can. 44. dicitur: « Si mulier fornicata fuerit, sive vir; mulier quidem domo ejiciatur nuda sine dote; similiter vir. Uxor autem non nubat: qui enim dimissam duxerit, moechatur. Item maritus non ducat alteram. >>

CAPUT XI.

Veterum Patrum de praefato commate summarie innovantur testimonia, pro restitutione pristinae lectionis, codicum antiquorum auctoritate adauctae.

Quamvis sparsim praefatum Matthaei versiculum 9. c. XIX.

secundum uniuscujusque scriptoris vel interpretis mentem et citationem antea notaverim et explanaverim; nihilominus ad hujus argumenti perspicuitatem, genuinae lectionis testium summam huc redigere existimavi, Patrum citationibus additis graecis et latinis codicibus.

Ac interim ex antiqua alexandrina Schola exorsis, qui explicite, sine additione et aliam duxerit moechatur, hoc citavit testimonium (aliorum enim, qui ei praecesserunt, desunt libri) primus occurrit Clemens; qui circa finem secundi seculi in Libro III. Stromatum adversus divortii propugnatores dimicans inquit: « Quid est autem quod Dominus quoque dixit eis, qui interrogabant de divortio, an liceat uxorem dimittere, cum Moyses id permiserit? Ad duritiam cordis vestri, inquit, Moyses haec scripsit: vμets dè dåvn åváγνωτε, ὅτι τῷ πρωτοπλάστῳ ὁ Θεὸς ἔἶπεν: ἔσεσθε δι δύο εις σάρκα μίαν : ὥστε ὁ ἀπολύων τὴν γυναικα χωρὶς λόγου περ νειας, ποίει αυτήν μοιχευθῆναι. Αλλά μετά, υος autem non legistis, quoniam protoplasto Deus dixit: eritis duo in carnem unam; itaque, qui dimittit uxorem praeter causam fornicationis, facit eam moechari. Sed post etc.

Paulo post ab initio seculi III. Origenes Clementis discipulus ac successor illius in ejusdem Scholae praefectura ex c. XIX. Matthaei (cui respondet vetus latina Interpretatio) juxta versiculorum et expositionis ordinem, quater ad litteram citavit versiculum 9. hac simplici locutione : ὃς ἂν ἀπολύσει τὴν γυναικα αυτου παρεκτός λόγου πορνειας, ποιει αυτὴν μοιχευθῆναι, quicumque dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa, facit eam moechari.

Tertullianus circa idem tempus in Libro IV. contra Marcionem n. 16. et in Libro De monogamia n. 9. Christi

« PoprzedniaDalej »