Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT II.

Origenes.

Nemo nescit quantum laboraverit Origenes tum in colli

gendis sacrarum Scripturarum codicibus, tum in conferendis eisque exponendis, adeo ut gravissimi momenti a nobis consideranda sit hujus auctoritas in commentario Matthaei ob illud, quod spectat ad quaestionem nostram. Ille enim in Tomo XIV. n. 16. juxta Veterem Interpretationem, pharisaeorum diluens interrogationem, qua coram Jesu institerunt dicentes: si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa, sicuti legitur in c. XIX. ejusdem Evangelistae, pro more suo et commatum serie ordinate pergit singula evangelica verba perscrutatus, et una cum littera etiam allegoriam quaerens. In quibus exponendis ad illud magnopere incubuit, ut mandatum dominicum de insolubilitate conjugii christiani, illibate servaretur a fidelibus, nec a synagoga illuderentur, nec a prava gentilium consuetudine; neque multo minus a seculi vitiis et infirmitatibus vitae praesentis, praetextum reperirent hujus solvendi vinculi, huc ideo collectis et explanatis, quae alibi notantur in priscis Scripturis et praesertim in apostolicis.

Ita exorsus Origenes a v. 3. et accesserunt ad eum pharisaei tentantes eum et dicentes, si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa, transit ad v. 4. 5. 6. Qui respondens ait eis: non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et foeminam fecit eos ? et dixit: propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et jungetur uxori suae, et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed caro una. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. Deinde eodem ordine incedens ad v. 7. 8. instantiam pharisaeorum notat dicentium: quid ergo Moyses praecepit dare libellum repudii et dimittere? Ait illis: quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras; ab inilio autem non fuit sic.

Postquam itaque Origenes verbotenus et secundum commatum seriem Evangelistae verba usque ad versiculum 8.

inclusive, citavit, seduloque excussit Christi responsum de matrimonii institutione, sanctitate, inviolabilitate, et insolubilitate ex Geneseos dictis et erunt duo in carne una : quod Deus conjunxit, homo non separet, et hoc adversus pharisaeorum insidias; videbatur quam maxime opportunum, quinimmo necessarium eidem, non solum quoad interpretationis ordinem sed et rei perspicuitatem, a v. 8. pergere ad v. 9. dico autem vobis: quia quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem et aliam duxerit moechatur: et qui dimissam duxerit moechatur. In quo sane sermonc ob illud quod antea tractavit Origenes, difficultas haud modica ei obsistebat, ita ut inde concludi videretur, admissa in conjuge fornicatione, solvendum esse matrimonii vinculum. Ac propterea ipse juxta expositionis inceptae seriem et ex suo interpretis munere ab hujusmodi Domini verbis rite explanandis et cum praecedentibus concordia instituenda se avellere non potuisset : aliter mancum fuisset opus.

Nihilominus Adamantius, omisso penitus commate secundum hodiernam graecam et latinam editionem, aliud substituit: qui dimiserit uxorem suam παρεκτὸς λόγου πορνείας excepta fornicationis causa, facit eam mocchari, inquiens: << Forsan audax aliquis et judaicus vir adversans doctrinae Salvatoris nostri dicet, quoniam et Jesus dicens: quicumque dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari, permisit uxorem dimittere quemadmodum Moyses, quem retulit propter duritiem cordis judaeorum hoc praecepisse et hanc ipsam inquit esse causam fornicationis, per quam juste uxor a viro dimittitur: secundum quam et Moyses praecepit dimittere uxorem, si inventa fuerit res turpis in ea. »

Itaque si Origenes in hoc capite XIX. singula v. 9. divina verba discurrens de demissione uxoris fornicariae, praetermisso vulgatae editionis commate, aliud substituit, manifestissime infertur ipsum non legisse in codice graeco Evangelistae dominicam sententiam: quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem, et aliam duxerit moechatur. Et si insuper consideretur Interpretis cura in conferendis illius aetatis codicum discrepantiis, cum de hoc versiculo 9. quem

ipse exposuit, nullum alicujus varietatis apposuerit indicium, sicuti notavit aliquando in percurrendo Evangeliorum manuscriptis) amplius excluditur recentiorum codicum lectio uti interpolata, altera antiquissima accepta.

Quamvis autem hucusque supra Origenis interpretationem discussa validum suppeditent argumentum dubitandi de hujus v. 9. sinceritate juxta editionem vulgatam; nihilominus non est silendum, quod veteri Interpretationi latinae hujus commentarii in fine expositionis commatis 8. insertam fuisse verborum portionem, quae citantur in v. 9. lectionis vulgatae: dico autem vobis, quoniam quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob causam fornicationis, et aliam duxerit, moechatur.

Haec autem intrusa fuisse a quopiam latino amanuensi demonstratu haud arduum est. Et primum quod in graeco textu (cui hoc in loco Vetus Interpretatio commentarii Origenis in Matthaeum prorsus convenit) desiderentur. Secundo, et hoc potissimum, quod antecedenti repugnent sermoni et consequenti. Repugnant sane antecedenti ; nam Origenes ibi immediate eos, qui, vivente conjuge, alias permiserunt nuptias, aperte increpat, dicens adversus ea facere, quae ab initio scripta fuerant, idest: erunt duo in carne una, ubi desinit sensus et cessat discussio Interpretis de conjugii insolubilitate. Interpolator autem putans confirmare propositum, post verba adversus ea, quae scripta sunt ab initio, absolute subjecit: dico autem vobis, quoniam quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob causam fornicationis, et aliam duxerit, moechatur; quae verba contradicunt praemissis et locutionis ordini. Non enim in praemissis inducitur locutus nec Dominus, nec Evangelista in Christi nomine, ut deinde sequatur: dico autem vobis etc. Sed loquitur Origenes, cos corripiens qui divortium permiserunt adversus ea, quae ab initio scripta sunt: ab initio autem non fuit sic. Ceterum ab initio non fuit scriptum: quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob causam fornicationis etc. sed scriptum est: et erunt duo in carne una. Unde constat citata verba : quicumque dimiserit etc. surreptitia haberi: eoque magis quod nulla ex formulis, inquit Dominus, ait Evangelista, scriptum est,

praecedat prope Interpretis morem in divinis citandis Scripturis.

Repugnat autem amplius consequenti haec additio: nam Origenes contra superiorem discussionem de conjugio insolubili ab eo exactam, statim adversariorum oppositionem similem retulit scribens: « Forsan audax aliquis et judaicus vir adversans doctrinae Salvatoris, dicet quoniam et Jesus dicens: quicumque dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari: » Quae verba confusa cum aliis dico autem vobis, quoniam quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob causam fornicationis, et aliam duxerit moechatur, majorem difficultatem intulissent proposito Interpretis, ac ideo pro disserentis scopo et sermonis ordine jungenda forent et simul diluenda in omnibus suis partibus. Quod tamen nec antea nec postea explevit Origenes. Verum tantummodo ad alterum incubuit testimonium: quicumque dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa, facit eam moechari, saepe repetitum eisdem verbis, eodemque sensu adversus hodiernam graecam et latinam lectionem et adversus hanc additionem intrusam in veterem latinam illius commentariorum Interpretationem.

Attamen Erasmus roterodamus in editione Operum Origenis probe sentiens praefata verba: dico autem vobis, etc. (quae addita probavi ab amanuensi in fine paragraphi 23.) non convenire sermoni praecedenti, terminum discussionis Origenis obsignavit post locutionem: quae ab initio fuerant scripta: et id jure perfecit, veluti praenotavimus. Nihilomiuus ea genuina reputans, transtulit ad sequentem paragraphum 24. ita : « Dico autem vobis, quoniam quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob causam fornicationis, et aliam duxerit, moechatur. Forsitan audax aliquis et judaicus vir adversans doctrinae Salvatoris nostri, dicet quoniam et Jesus dicens: quicumque dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari, permisit uxorem dimittere quemadmodum Moyses etc. »

Verum in hac hypothesi magis errat et confunditur sensus Interpretis. Non enim suscepit Origenes discutiendum illud primum testimonium, sed secundum. Insuper nec lo

cutionis convenientiam unius cum altero inspicies. Cum enim subdat Origenes: forsitan audax aliquis et judaicus vir etc. inconsideratum reliquit primum, quod majori putabatur expositione dignum; ac praeterea utrumque in se quamdam continebat sensus varietatem minime ab luterprete transigendam. Aliud namque est dicere: dimittens uxorem suam nisi ob fornicationem, et aliam ducens moechatur. Et aliud est dicere: dimittens uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari. Aliud quidem est moechatur, et aliud, facit eam moechari.

Ideo cum plane constet in duobus testimoniis incoherentia adeo ut simul in uno commate jungi nequeant, necessario ex serie commentarii diligenter ab Origene elaborati, excludendum est primum tanquam absonum non solum a contextu Evangelistae, verum etiam a sequenti discussione Interpretis n. 24. Ubi instans supra genuinum, quem defendimus Matthaei textum (altero excluso) de conjugii insolubilitate adversus pharisaeos, praemisso versu 8. ab initio non fuit sic, statim subdit v. 9. « Post. hoc autem Dominus non permittit propter aliam aliquam culpam uxorem dimittere, nisi propter solam causam fornicationis, dicens: quicumque dimiserit uxorem, excepta fornicationis causa, facit eam moechari. » Et super hacc verba pergit ostendens, quot modis intelligatur, quibus vir moechari faciat uxorem; quin alterius intrusi testimonii sensum exprimat: et amplius statuens, etsi a viro ejecta uxore ob hanc et alias causas, tamen ea ipsa vivente, maritum absolute adulterum haberi, si alteram duxerit. Unde consequitur ignorantia, vel et malitia cujusdam amanuensis, qui defectum testimonii Matthaei secundum hodiernam lectionem in commentario Origenis supplere putavit, furtive introductis in versionem latinam commentarii, quac veteres Bibliorum codices graeci et latini merito praetermiserunt.

Demum cuncta librata Adamantii in hoc loco discussione ejusque pervestigatis libris, concluditur, ipsum nullibi citasse Matthaei testimonium c. XIX. 9. secundum vulgatam editionem quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur; et qui dimissam du

« PoprzedniaDalej »