Obrazy na stronie
PDF
ePub

Verum quoad primam sententiam in hoc Libro VI. quae obscura videtur, haec notanda sunt. Quamvis textus evangelicus ad litteram non exprimatur, attamen apparet Auctorem ea ex Luca et Matthaeo descripsisse verba. Ex Luca quidem, ubi ait adulterum esse, qui a marito dimissam duxerit. Quae porro sequuntur: et eum (adulterum esse) qui praeter crimen adulterii uxorem dimiserit, ut alteram ducat, ex Matthaeo transcripsit; ita tamen ut videatur Scriptor legisse in istius Evangelio: qui dimiserit uxorem suam, excepla causa adulterii, et alteram duxerit, moechatur. Et hoc contra veterem, quam hucusque vindicavi lectionem.

Nihilominus ex praemissis constat Lactantium speciatim agere in divortium absolutum inter conjuges, et corripere quam maxime maritos, qui, uxoribus posthabitis, ad alias accedebant; ita ut uxores quoque derelictae cogerentur aliis convenire. Quare idem adversus romanorum leges, in quibus ea perpetrabantur scandala, hortatur fideles conjuges secundum Christi mandatum, ut mutuam sibi caritatem praestent; et ne viri ob suam intemperantiam, uxoribus moe chandi occasionem dent.

Cum ita sit, patet Lactantium in sequentibus, ubi absolute inquit ex divino praecepto, adulterum esse, qui a marito dimissam duxerit, loqui praecipue de uxore fornicaria quam tamen dicit, etsi dimissam, alteri non posse nubere, vocans ideo adulterum, qui hanc dimissam ducit. Idcirco cum ita sonet Scriptoris dictio, nescio quid sibi velit in sequentibus: et eum (adulterum esse) qui praeter crimen adulterii uxorem dimiserit, ut alteram ducal. Ex his enim videretur Lactantius docuisse, viro dimittenti uxorem ob adulterium, licere aliam ducere mulierem: et adverso nemini licere ducere adulteram a marito dimissam. Quasi dixisset Jesus maritus dimittens uxorem adulteram, potest aliud inire connubium; foeminae vero dimissae nequaquam licet alii nubere: quod est improbabile. Si enim ita foret, tunc frustra praemisisset Lactantius dicens, Deum, nequis se putaret sua praescribere praecepta, removisse omnem calumniam et occasionem fraudis, ex parte scilicet mariti uxorem calumnia impetentis adulterii, ut illam dimitteret, et alteram

haberet; ac simul docens ob adulterium, solvi omnimode conjugium cum licentia alias ineundi nuptias. In quo sane sermonis pateret anomalia. Non enim deessent, qui uxores suas adulterii arguerent, aut vicissim, ut ideo, admisso divortio totali, novum inirent conjugium.

Insuper, quomodo foret adulter ille, qui dimissam a priore marito duceret, quando uxor dimissa non est amplius uxor dimittentis, qui jure eam a se removit, ac liberam reliquit: nec amplius fuit in sua potestate? Alioqin si Lactantius vocat adulterum, qui quacumque ex causa, nulla interjecta exceptione, dimissam a marito ducit, sequitur, nunquam cessare uxorem dimissam pertinere ad primum maritum, qui dimisit eam, quamvis adulterii crimen eidem imputarit.

Praeterea ex his Lactantii dictis uxor adultera perpetuo innupta manere deberet; maritus vero pro lubitu aliam posset sibi quaerere uxorem. Quod neque Moyses voluit, nec romanorum jura postularunt. Christus autem praecepit, uxorem quomodocumque dimissam, manere innuptam, aut viro suo reconciliari, ac maritum in pari versari conditione, donec eorum unus in vivis degeret. Jura autem romauorum et judaeorum statuerant licere viro, uxore dimissa, aliud inire connubium; nec tamen uxori dimissae hoc idem negarunt jus.

Cum ergo non sit praesumendum ita docuisse ac scripsisse Lactantium contra sacra pugnantem et gentium jura, propterea necessario in suspicionem nos cogimur, ipsius dicta ab amanuensium incuria quandam subiisse varietatem; quae sic emendanda videretur: « Sed tamen, nequis divina praecepta circumscribere se putet posse, addantur illa, ut omnis calumnia et occasio fraudis removeatur, adulterum esse, qui a marito dimissam duxerit; et eum qui propter (non praeter) crimen adulterii uxorem dimiserit, ut alteram ducat. Dissociari enim corpus et distrahi noluit Deus. » Quae postrema verba praemissis consona, repetunt Jesu dicta et erunt duo in carne una.

Ilusio porro amanuensium, unde haec accidit lectionis varietas inde obscuritas, ut scilicet loco propter scriberent

praeter, non solam repetenda est a quadam vocabuli similitudine, sed maxime suffragante Matthaei textu, ubi ait excepta causa fornicationis, quod idem est ac praeter crimen adulterii: et ubi haec vox praeter, etsi legatur in textu Evangelii; nihilominus Lactantius pro scopo suo, veluti liquet ex locutione, non ipsamet Lucae et Matthaei verba descripsit, sed sensum praemissis uniformem ut escluderet a fidelibus divortium absolutum etiam ob adulterium uxoris, licet in hoc obstarent leges romanae. Quasi diceret: quicumque dimissam ob adulterium duxerit, moechatur; sicuti moechatur, qui propter adulterium dimittit uxorem suam, ut alteram ducat. Aliter, ut dixi, confunderetur sermonis ordo, ita ut medium nec initio responderet nec fini, ubi absolute statuitur connubii insolubilitas.

De reliquo nihilo facilius in amanuensibus, vel ob incuriam vel ob ignorantiam, quam hujusmodi vocabuli propter in praeter mutatio, cum scimus plurima menda subiisse in codicibus Lactantii, uti videre est in Editione Cantabrigiae 1685. ubi maxima notatur Collectanea variarum lectionum; quibus plura adjecit Fulvius Ursinus in Codice vaticano 5398. etsi, quam nos quaerimus varietatem, ab his minime indicata sit.

Quod vero postea dicit Lactantius ex Matthaeo: «< ideo praecepit Dominus, non dimitti uxorem, nisi crimine adulterii devinctam » confirmare videtur priscam lectionem. Aliter addidisset juxta Vulgatam: praecepit Dominus non dimitti uxorem, nec aliam duci, nisi prior crimine adulterii devincatur. Quam tamen additionem omisit. Verum toti huic Lactantii discussioni ad hanc formam redactae, respondet adamussim s. Hieronymus, qui praeclare hoc Matthaei testimonium interpretatus est. De quo infra.

CAPUT VII.

S. Ambrosius, Philastrius, s. Hilarius, s. Zeno veronensis.

Qui

ui ex latinis Patribus seculo IV. argumentum de connubio christiano pertractarunt, Scripturis ideo divinis insistentes, ut ejusdem adstruerent insolubilitatem, in his quoque excellit s. Ambrosius. Et quidem adversus praevalentes tunc leges civiles de divortio, Scripturas quas citavit, perscrutati, reperimus eumdem ita disserentem in Libro I. De Abraham c. IV. « Sed et vos moneo, viri, maxime qui ad gratiam Dei tenditis, non commisceri adulterino corpori ( qui enim se jungit meretrici, unum corpus est) nec dare hanc occasionem divortii mulieribus. Nemo sibi blandiatur de legibus hominum. Omne stuprum adulterium est: nec viro licet, quod mulieri non licet. » Item in c. VII. « Nulli licet scire mulierem praeter uxorem. Ideoque tibi datum est jus, ne in laqueum incidas, et cum aliena muliere delinquas. Vinctus es uxori, noli quaerere solutionem; quia non licet tibi, uxore vivente, aliam ducere. » In utroque Ambrosii testimonio absolute vetatur repudium. Id autem magis firmatur a Libro VIII. in Lucam, ubi Christi verba exponit: omnis, qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, moechatur; et qui dimissam a viro ducit, moechatur.

Ibi expositis, quae docet Apostolus de nuptiis infidelium cum fidelibus, transit ad conjugium inter fideles et ail: <«< Ergo ubi nuptiae, harmonia: ubi harmonia, Deus jungit. Ubi harmonia non est, pugna atque dissentio est, quae non est a Deo, quia Deus charitas est. Noli ergo uxorem dimittere, ne Deum tuae copulae diffitearis auctorem. Etenim si alienos, multo magis uxoris debes tolerare et emendare mores. Audi quid dixerit Dominus : qui dimittit mulierem, facit eam moechari. Etenim cui non licet, vivente viro, mutare conjugium, potest obrepere libido peccandi. Itaque qui auctor erroris est, etiam culpae est reus . . . . Dimittis ergo uxorem quasi jure sine crimine, et putas tibi licere, quia lex humana non prohibet: sed divina prohibet. Qui homiui

bus obsequeris, Deum verere. Audi legem Domini, cui obsequuntur etiam qui leges ferunt: quae Deus conjunxit, homo non separet. Sed non solum hic coeleste praeceptum, sed quoddam etiam opus Dei solvitur . . . . Sed fortasse dicet aliquis: quomodo Moyses mandavit dari libellum repudii et dimittere uxorem? Qui hoc dicit, judaeus est. Qui hoc dicit, christianus non est. Et ideo qui hoc objicit, quod objectum est Domino, respondeat ei Dominus: ad duritiam, inquit, cordis vestri permisit vobis Moyses dare libellum repudii, et dimittere uxores: ab initio non fuit sic. Moyses permisit, inquit, non Deus jussit: ab initio autem Dei lex est. Quae est lex Dei? Relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt ambo in carne una. Ergo qui dimittit uxorem, carnem suam scindit, dividit corpus etc. »>

Deinde in ejusdem commentarii Libro H. ex c. 1. v. 26. verba interpretatus: antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu Sancto, scribit: « Utique si convenissent, nunquam virum proprium reliquissel; nec vir eam justus passus esset a se discedere. Quomodo autem Dominus divortium praecepisset, cum ipsius sit sententia, quia nemo dimittere debet uxorem, excepta fornicationis causa? Pulchre autem docuit sanctus Matthaeus, quid facere debeat justus, qui probrum conjugis deprehenderit, ut incruentum ab homicidio, castum ab adulterio praestare se debeat. Qui enim jungitur meretrici, unum corpus est. Ergo ubique in Joseph justi gratia et persona servatur, ut testis ornetur. Os enim justi mendacium nescit, et lingua ejus loquitur veritatem. Nec te moveat quod frequenter Scriptura conjugem dicit: non enim virginitatis ereptio, sed conjugii testificatio, nuptiarum declaratur celebratio. Denique quam non accepit, nemo dimittit. Et ideo qui volebat dimittere, fatebatur acceptam. »

Item in Tractatu De hortatione ad virginitatem, ejusdem Evangelistae ex c. XIX. verba exponens inquit: « Hoc in Evangelio suo praedicat Dei filius; dicentibus enim Apostolis: quia si ita est causa viri, ut non liceat illi uxorem dimittere, nisi ex sola causa fornicationis, non expedit nubere, respondit Dominus etc. » Si enim s. Episcopus in codi

« PoprzedniaDalej »