Obrazy na stronie
PDF
ePub

rautis et causas arianae haereseos: « Arius autem unus, ait, in presbyterorum numero, qui erant sub Alexandro in eo gradu locati, vir dialecticarum argutiarum minime ignarus, suspicabatur episcopum (Alexandrum) errorum Sabellii voluisse de integro in Ecclesiam introducere, contentionis studio incensus, ad opinionem, quae alteri Afri opinioni erat omnino contraria, deflectit : acerbe et aspere, ut videbatur, illis, quae ab episcopo dicta erant, occurrit, et affirmat : si Pater genuit Filium etc. » Praeclare igitur constat, non sub Petro episcopo exortam esse Arii haeresim, sed sub Alexandro ac proinde si ista falsa notantur, quae anonymus Auctor Actorum martyris s. Petri dicit de Ario; pari jure quae narrat de Origene et Heracla inter falsa decernenda sunt, eoque magis quod nemo, ut dixi, illius aetatis hoc testetur. Quinimmo ex Theophili ipsius confessione in suis epistolis paschalibus eruitur, nullum ad suam usque aetatem comprehendisse hujusmodi sceleratam doctrinam in Origenis libris. Unde ergo scandala et dissidia, quae ideo perseverasse dicit Anonymus usque ad Petri aetatem ? (*)

Quod vero in eadem epistola putat Hieronymus ob suppositam praevalentem haeresim, multorum refrigeratam caritatem, quasi plures Origeni haeretico patrocinarentur ; subdam ego primum, non istorum refrigeratam caritatem, sed Theophili et aliorum, quos secum dolose traduxit ut pugnarent adversus innocuos et religiosos viros, uti ipse scribit Innocentius. Secundo, cum ait paucos suo lateri jungi, idem est ac diceret, plurimos sequi Origenem, ut vult, haereticum et paucos secum habere ipsius expugnatores. Haec ingenua confessio, huc redactis nuper expensis de vera quaestionis indole, sensu inverso, manifestissime indicat paucos tunc fuisse, qui Origenem et monachos nitrienses haereticos existimarent, ac plurimos, qui unum et alios facerent orthodoxos. Et hoc perhibet amplissimum testimonium discus

(*) In his s. Petri Actis Demetrius, qui Origenem ab Ecclesia alexandrina excommunicavit, vocatur beatus; cum nulla tamen hucusque, quoad investigare potui, illius mentio occurrat in Menais grae

corum.

sioni in prima Periodo expletae. Cum vero subdit s. Doctor, paucorum, qui fidei veritatem amabant, et Origenem oderant, publice peti caput, an merito vel immerito de illis dixerit, qui seducti a Theophilo et imperiti undique calumnias iniquissimas spargebant adversus episcopos, monachos ac fideles viros, et verae fidei propugnatores, sicuti praemisimus, prudentium consilio relinquo.

Verumtamen relate ad eorum plures, quos ait Hieronymus tunc Origenis secutos haeresim, ac relate ad paucos, qui eum refellebant, tantisper immorandum nobis est. Didymus, Evagrius, Ruffinus, Chrysostomus, Joannes hierosolymitanus, Palladius, Isidorus, Dioscorus, Ammonius, Euthymius aliique, tum Scripturarum scientia periti, cum in ordine hierarchico venerandi, atque pietate eximii, ea aetate in Ecclesia Catholica notissimi, de quibus superius satis dictum est, hi quidem a praefatis nuncupantur Origenis haeretici patrocinatores.

Ceteroquin quid sibi vult hujusmodi patrocinium? et qualis tessera fidei sectae origenianae? et quae specialia et haeretica Origenis dogmata, quibus communicasse dicuntur Palladius, Chrysostomus aliique quadringenti sancti viri, vel fere totus orbis, ut putat Hieronymus? Juxta Theophili et Hieronymi sensum, qui Origenis sectae addicti erant, in primis Christi divinitatem negarunt, asserentes nimirum: quod Filius nobis comparatus, sit veritas: Patri collatus, menda cium. Item: quantum differt Paulus et Petrus a Salvatore, tanto Salvator minor est Patre. Qui, veluti Origenes, docebant: quia sicut Filius non videt Patrem, ita nec Spiritus Sanctus videt Filium. Qui realem Verbi incarnationem refutarunt. Qui Deo omnipotentiam subtrahebant. Qui materiam Deo coaeternam tenebant. Qui carnis resurrectionis dogmati restiterunt, et illud adjicientes sphaericam formam in resurrectione assumptura esse corpora. Qui in seculo futuro aeternitati poenarum mentiti, aliquando reprobos et daemones, uti poenitentiae capaces, gloriae coelesti fore admittendos asserebant. Qui liberum arbitrium tollebant ab homine. Qui spiritus coelestes in animas hominum alternatim commutari dicebant, et hinc animarum fabulosum descen

sum et ascensum commentati. Qui angelos rebelles e coelo dejectos et in animas hominum versos, poenas solvere in terra reatuum suorum in coelis admissorum, putabant. Qui alteram Christi redemptionem credebant. Qui existimarunt animam hominis per traducem propagari; et metempsychoseos dogmati favebant. Qui mundorum fingebant pluralitatem." Qui artem magicam adserebant. Qui litteralem divinae Scripturae sensum vel sustollebant, vel depravabant. Qui docebant dari in hac vita peccata quaedam homini irremissibilia. Qui nuptiarum sanctitatem profanabant. Qui christiana dogmata platonicae accommodarunt philosophiae. Qui praesumebant, vestes pelliceas, quibus indutus est Adamus post reatum, indicari corpus, quod antea non habebat. Qui per allegoriam cosmogoniam mosaicam evertebant. Hujusmodi perversa et absurda dogmata a Theophilo et Hieronymo professi dicuntur, quos citavi, sancti viri, et cum his multitu do fidelium, adeo ut, quemadmodum ait s. Doctor paucos secum haberet verae fidei zelatores, ceteros corripiens haeretica et impia ea doctrina imbutos.

Et quis credat reapse Joannem Chrysostomum, alterum hierosolymitanum, Ruffinum, Didymum, Evagrium et Ammonium cum reliquis hunc potuisse complecti ac propugnare monstruosum foetum errorum? qui simul omnes haereses et omnia vana ethnicae philosophiae systemata connectens, ab imo ad summum totum convellit Christianae Religionis fundamentum? Verumtamen accepta hypothesi, tot et tantos viros illusos fuisse, non tantum ex aliorum opinione probandum foret, sed et multo magis ex propriis libris, ex manifesta illorum sententia, et ex discipulorum suorum testimonio. Fortasse ex Evagrii, Didymi, Ruffini, Chrysostomi, Ammonii et sociorum scriptis eruitur indicium aliquod hujus nefandae confessionis? (*)

(*) In hoc loco nequeo me ab horrore continere ob quorumdam insaniam et audaciam, qui ineunte seculo sexto, postquam orthodoxam Origenis doctrinam de resurrectione et aeternitate poenarum in vita futura perverterunt in pravum sensum, sane ii somnolenti et deliri, nunquam vero Origenes, supra Evagrium quoque et Didymum

Praeterea in historia haeresum traditur haeresiarchas libros suos, nomine eis inscripto, in vulgus edidisse; ac suos discipulos magistrorum titulo et auctoritate usos, illorum placita exposuisse, vindicasse, actisque firmasse. Et usque huc documenta servantur, seu ab haereseos auctoribus vel a discipulis subscripta. Ex adverso in haeresi origeniana, quam tantos duces et tot discipulos reperisse dicit Hieronymus, saltem ut unus nuncuparetur velim, qui illam propugnarit, docuerit, scriptoque mandarit. Saltem nobis objiceretur unus discipulus, qui his impietatibus imbutus sit aliquando; ac proinde rogatus, magistri testimonium appellarit, defenderitque.

Sed apertius inquam studeat modo nonnemo, sese ad vetera Ecclesiae monumenta recipiens, mihi objicere unum tantummodo virum haereseos origenianae discipulum, superaddita confessione cunctorum, quos jam citavi, errorum; et tunc viclas dabo manus, et silebo. Nihilominus donec hoc non assequar éx authenticis monumentis, perpetuo instabo tum orthodoxïae Origenis, cum monachorum et quotquot pro eo pugnarunt vindex, fictitiam et imaginariam hanc statuens haeresim, eamque decernens quorumdam illusionis, aliorum ignorantiae, et ceterorum perfidiae opus in proborum perniciem inventum. Ideoque si ego nunc ab historiae sincerae amatoribus, a sanae criticae magistris, a filiorum reverentia erga suos in Christo Patres, causae origenianae

transtulerunt praesumpta perversa dogmata, hosque ideo vocantes secretales foedissimos vanitatis origenianae, paganorum et fabulosorum deliramentorum magistros, graecanicas el monstruosas ineptias professos.

Verum unus saltem apex in Evagrii et Didymi libris appareret; unde erui vel suspicari posset talia docuisse. Hos dico sanctissimos monachos, fidei sincerae cultores, eximiae pietatis exemplaria, aliorum duces in christianae perfectionis exercitio, angelicis virtutibus praeditos: et quos omnes antiqui Patres summa ante et post obitum prosequebantur veneratione. Rursus inquam, unum saltem vestigium in illorum scriptis occurreret hujus paganae doctrinae. Sed frustra in istis quaeritur: sicuti perperam in sinceris Origenis libris talia investigare conantur.

recognitionem invocavero, secundum justitiae jura id postulo, neminem afficiens injuria. (*)

Huetius porro ipse quoque miratus cur a Theophili aetate plures doctrina et pietate insignes tueri Origenem ; nec tamen volens illos ut haereticos habere, distinctionem excogitavit inter Origenistas orthodoxos et heterodoxos. Inter orthodoxos numeravit Joannem Chrysostomum, Theotimum tomitanum episcopum, ac nonnullos alios. Inter hete

(*) Hic autem praeterire nolo quod scribit s. Epiphanius de nonnullis, sua aetate notis, haereticis origenistae vocatis, nescius an ab Origene Adamantio vel ab aliquo alio ita dicantur. De quibus ex haeresi 63. n. 1. ait : « Horum haeresis ad Epiphanis dogma conformata videtur; de quo in gnosticorum secta sermonem antea fecimus. Iidem diversos ex vetere et novo Testamento libros adsciscunt : nuptias repudiant; neque tamen obscenis libidinibus modum ullum adhibent; adeoque omni genere spurcitiae et corpus suum et mentem, animamque contaminant. Quidam enim ex iis monasticam vitam specie ipsa profitentur; itidemque mulieres idem vitae institutum praeferunt. » Paulo post addit Libros quoque apocryphos ab iis acceptari, eosque de incesta illa sua venere gloriari, eamque audacter ac sine ullo pudore perpetrare. De hoc tantum his haereticis increpat s. Epiphanius, quod nil commune habet cum praesumpta monachorum haeretica doctrina; eoque magis cum et ab eisdem adversariis nitrienses monachi agnoscantur vita et moribus continentissimi a quibus plane differunt, qui ab Epiphanio notantur cujusvis impudicitiae generis addicti.

Neque item cum nostra quaestione confundendus, quem Auctor Libri Praedestinatus c. XLIII. nominat Ampullianum haeresiarcham bithynium : « qui incurrit talem haeresim, ut diceret, omnes criminosos cum diabolo et daemoniis eousque in gehenna decoqui, usquequo puri redditi, possint inde mundi et immaculati egredi ad hoc, quod antea fuerant alieni a culpa, suo iterum Creatori restitui. Hic cum argueretur ab Ecclesia universali, coepit proferre libros Origenis, quos ipse vitiaverat, et dicere: Ecce quia Origenes ita sensit, et praecipue in quatuor Periarchon libris. Sed qui sani sensus est, et habet splendidos oculos, sic videt addita in Origenis opusculis mala ista, atque cognoscit, sicut si in stragulo coccineo pannos albos, aut cujusque alterius coloris, cernat adsutos. Quod ita esse s. martyr Pamphilus docet etc. »

« PoprzedniaDalej »