Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small]

Tu igitur, Domine fili, praecipue attende divinarum Scripturarum lectioni, sed attende; multa enim attentione nobis, qui divina legimus, opus est, ne de iis aliqua inconsideratius dicamus, aut sentiamus.

Origenis Epistola ad Gregorium.

CAPUT 1.

A c. Professore Freppelio objectis responsum.

Vir c. Freppelius in notis Tomi I. Libri inscripti Origène,

Cours d'eloquence sacrée p. 404. adversus thesim a me discussam in cc. XVII. XVIII. Tomi II. ex quibusdam locutionibus Periarchon Libri II. c. IX. n. 7. adstruere nisus est, Origenem reapse animarum admisisse praeexistentiam, easque, priusquam in hunc mundum venirent, liberos actus exercuisse, unde variam hic sortitae sunt conditionem. Proindeque statuens numquam Auctorem se prorsus immunem gessisse a Platonis placitis de animarum ortu, mihi exprobrat negligentiam, quod talia praeterivi dicta in citato Libro II. atque alia hujus generis plurima, quibus aperte (ipse ait) hoc Platonis ab eo defenditur dogma. Ex. g. « Invenitur non esse injustitia, quod et in ventre fratrem suum supplantavit Jacob, si ex praecedentis videlicet vitae meritis digne eum dilectum esse sentiamus a Deo. Telle (scribit Freppelius) est pourtant la thèse, che M. Vincenzi professeur à la Sapience, s'est chargé de soutenir dans una apologie récente d'Origène. Il est vrai, le docte Critique ne cile pas le texte, che nous venons de reproduire, pas plus che d'autres non moins concluants. » Deinde alia citat clariora (ipse dicit) testimonia: Justitia Creatoris, ut mihi videtur, ita demum lucidius ostendetur, si causas diversitatis unusquisque vel coelestium, vel terrestrium vel infernorum in semetipso praecedentes nativitatem corpoream, habere dicatur (Lib. II. c. IX. n. 7). Non intra hujus seculi vitam dispensatio humana concluditur, sed futuri status causam praestat semper anterior meritorum status. (Lib. III. c. I. n. 17). Non advertentes (valentiniani) quod ex praecedentibus liberi arbitrii causis instituta fuisset a Deo dispositionis ista varietas (Lib. III. c. V. n. 5). Et hinc concludit: « Toute critique sérieuse devient impossible, lorsq' on aborde les ouvrages d'un auteur avec le parti pris, soit de le denigrer, soit de faire son apologie. »

Interim nemo nesciat, me in hac discussione (omissis ceteris de anima quaestionibus tunc in Ecclesia agitatis) adversus Freppelium contendere speciatim ob ea, quae scribit de Origenis convenientia cum Platone quoad animarum corporibus praeexistentiam, earumque liberos actus exercitos priusquam in corpora venirent. Quare paulo ante p. 403. praemiserat: Si les hommes naissens dans des conditions inėgales, c'est qu'ils ont mérité leur sort par les actes d'une vie antérieure à celleci. Paulo post pag. 406. C'est aux oeuvres accomplies dans une vie anterieure à celleci, que nous devons chacun notre condition présente. Et ita putans Auctor pergit in sua thesi platonicam Origenis corripiens opinionem de animarum praeexistentia.

His notatis, incipiens ex cap. IX. Libri II. Periarchon (ubi ex textus graeci defectu nonnulla obscura videntur) rogo ego quo tendit Origenis discussio? Loquitur ne revera de animarum praeexistentia, vel potius de Dei praescientia et hinc de sua providentia? Origenes in praemissis contra marcionitas valentinianos, et basilidianos docet creaturas rationales angelicas arbitrii facultate a Deo donatas esse, unde earum quaedam ad bonum provectae sunt, aliae ad malum declinarunt; ut inde deducat quid putandum sit de homine rationali relate ad suum in hoc mundo liberum statum et relate ad eosdem angelos: « Et haec (ait n. 6.) extitit causa, sicut antea et jam diximus, diversitatis inter rationales creaturas, non ex conditoris voluntate vel judicio, originem trahens, sed propriae libertatis arbitrio. Deus vero, cui jam creaturam suam pro merito dispensare justum videbatur, diversitates mentium in unius mundi consonantiam traxit: quo velut unam domum (in qua inesse deberent non solum vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, et alia quidem ad honorem, alia autem ad contumeliam) ex istis diversis vasis vel animis, vel mentibus ornaret: et has causas, ut arbitror, mundus iste suae diversitatis accepit; dum unumquemque divina providentia pro varietate motuum suorum, vel animorum propositique dispensat. Qua ratione neque Creator injustus videbitur, cum secundum praecedentes causas pro merito unumquemque di

stribuit: neque fortuita uniuscujusque nascendi vel felicitas vel infelicitas putabitur, vel qualiscumque acciderit illa conditio: neque diversi creatores, aut diversae naturae credentur animarum. » (*).

Hinc interim constat, Origenem ita docentem de creaturis rationalibus, in his tum angelos tum homines comprehendere, quorum describit varium futurum statum post creationem, quippe positi sunt in sui juris libertate. Quare praevidens, illorum quosdam in bonum proficere et alios in malum declinare; hunc ideo mundum ita disposuit, quasi domum, in qua vasa aurea et argentea et fictilia collocantur: ubi idest ex liberi arbitrii usu boni cum malis admixti essent: ut inde concludat hujus mundi varietatis causas ex liberis creaturarum rationalium motibus derivasse. Quas causas ideo praecedentes vocat; quia cum nondum essent crealae istae naturae liberae, Deus, cui omnia aperta sunt, praevidit harum diversum futurum statum et binc quoque hujus mundi varietates. In hoc enim mundi vocabulo omne comprehendit, quod in coelis est, supra coelos, vel super terram ac infra terram, ac cunctos, qui in eis sunt. Et hinc, ait, sicuti Deus cuncta praevidit, quae eventura erant in his rationalibus creaturis, priusquam acciderent, ita providit in sua misericordia, remedia eis praestans, qui curari possint. Quae cum ita sint, et sic intelligantur istae praecedentes causae, non video quomodo applicandae sint opinioni de animarum corpori praeexistentia, ut vult c. Freppelius.

Ast ad sequentia adeamus, ubi specialia notantur ab eo Origenis dicta pro sua thesi: «< Verum (inquit n. 7.) ne Scriptura quidem sancta videtur mihi penitus arcani hujus tacuisse rationem; sicut cum Apostolus Paulus de Jacob et

(*) De creaturis rationalibus generice locutus Origenes in Periarchon, quas nunc mentes modo animas dicit, in his comprehendens et angelos et homines, cum contra Basilidem et alios haereticos diversas harum naturas statuentes (Lib. II. c. IX) secus docet et (Lib. III. c. V. n. 4.) statuit unius esse naturae, hoc tantum voluit, quod ipsae a Deo commune habuerint cogitare, intelligere, libere agere, boni malique esse capaces, convertibiles etc. seorsim ab irrationalium substantiarum conditione.

« PoprzedniaDalej »