Obrazy na stronie
PDF
ePub

PROLOGUS

Triginta fere ab hinc annis, heterodoxis prae gau

dio gestientibus, a Graecia in Gallias translatus, in lucem prodiit graecus Codex, cui titulus Philosophumena, seu omnium haeresum Refutatio. In quo inter alia, narrantur gesta duorum Pontificum Zephyrini et Callisti; quorum potissimum ab Auctore exprobratur fides dubia et instabilis adversus ea, quae Jesus in Evangelio dixit Petro: ego autem rogavi pro te Petre, ut non deficiat fides tua. Cum vero sine auctoris nomine et aetate hic Codex scriptus sit, docti nostrae aetatis viri admodum laborarunt, Patrum perquirentes monumenta, si forte vestigia quaedam hujus libri, sive scriptoris reperirent. Attamen perspicue non assecuti, cui inscriberent Opus, in varias abierunt conjecturas.

Quidam Origenem existimarunt auctorem, praesertim cum liber primus in quodam Codice istius. praeferat nomen. Alii Tertullianum, alii Cajum, alii quemdam etsi ignotum, priscum tamen putarunt auctorem. Plerique vero, cum ab exordio auctor episcopus et sacerdos magnus nuncupetur, et amplius ut haeresum refutator, et aliorum librorum concinnator innotescat, adscripserunt illum s. Hippolyto episcopo et martyri: ac maxime ex quo istius aetas (ipsi dicunt) historiae congruat haeresum, quas expugnandas suscepit.

Clarissimus vir b. m. Patricius Cruice in Prolegomenis diligenter notavit varias opiniones eruditorum, qui in hunc Librum incubuerunt, non tantum auctorem rimati, sed et quae scripsit sedulo investigantes: adeo ut secundum individuam cujusque fidem, majoris vel minoris momenti fieret Anonymi scopus. Et quidem non defuerunt, qui hunc magna eruditione praeditum agnoscerent valdeque commendarent inter priscos Ecclesiae Patres; cum alii ( orthodoxos inquam) in pluribus laudarint, in ceteris refellerint, utpote Pontificatus Romani hostem, et dogmatis catholici expugnatorem.

Cum vero adhuc lis sub judice sit, inspectisque. ceterorum opinionibus de auctore, ejusque aetate adhuc incertis, liceat et mihi inter alios meam expromere sententiam. Ac in primis neminem latet puto, Anonymum nihil novi in hoc excogitasse studio. Vulgata namque ab Ecclesiae exordio sententia invaluit, haereticos graecorum poetarum et philo

sophorum placitis suos superstruxisse errores. Et jam Apostolus quosdam illius aevi christianos corripiebat, vanis gentium doctrinis dicatos. S. Irenaeus, Clemens alexandrinus, Origenes, s. Hippolytus, Tertullianus idem senserunt, actuque probe demonstrarunt. Auctor vero noster hoc ipsum volens, peculiari cura perscrutari studuit, quae poetae, graecique philosophi docuerunt, et quae haeretici, ut arctam inter ipsos analogiam confirmaret. Nisi quod, ut infra dicetur, tam in hac instituenda concordia, atque in haeresibus refutandis, quam in disquirenda et propugnanda veritate, cum ceteri et quidem sancti doctique viri scopum hunc perbelle attigerint, et de Ecclesia Catholica valde meriti sint, Anonymus ex adverso in utroque intuitu, tum praemissis deficiens, cum aliter a praefatis scriptoribus se gerens, a scopo suo aberravit.

Ac interim haec sunt, quae adversus Anonymum pertractanda suscipio. Primo patefiet, illum nequaquam promissis stetisse in enarrandis et refutandis haeresibus, sicuti in Operis titulo significavit. Secundo, in analogia instituenda inter graecos philosophos et inter haereticos, ut plurimum illusum fuisse, alias philosophorum pravato sensu, alias suis discussionibus minus aeque accommodato. Tertio, quaquaversus circumspectis criminationibus adversus duos Pontifices Zephyrinum et Callistum, istas omnimode falsitate laborare, et ideo inter calumniosa commenta remittendas. Quarto, absurdam tenendam esse illorum opinionem, qui arbitrati sunt, vel

Cajum, vel Hippolytum, vel Tertullianum, aut Origenem, sive quemvis ex veteribus Ecclesiae Patribus hunc concinnasse librum. Quinto, fidei professionem ab Anonymo emissam in novissimo Libro X. vanam probatur gnosticorum sive neoplatonicorum capere doctrinam, ac penitus suis contraire obtestationibus in Libri I. exordio emissis. Sexto demum, simul comprehenso totius doctrinae suae systemate, concludendum esse, Anonymum inter plagiarios. detractores, inscios, nullius fidei, nulliusque auctoritatis compotes, jure inscriptum, stultam, impiamque consummasse operam (1).

Et haec omnia successive, suo loco, et singillatim expediemus, maxime fontes perscrutati, unde Anonymus hausit suo studio utilia: quamvis saepe nec auctores, nec eorumdem libros, nec argumentum indicarit. Quinimmo aliena sua faciens, in illorum sata inconsulto perrexit ; et quaecumque illa forent, rapsodiam coacervavit opinionum inter se dissitarum, ac plerumque mutuo se collidentium, ita ut magis ac magis ipsius patefiat ignobilitas.

Deinceps obiter praenotandum est, Libri auctorem, seu redactorem non plures, sed unum haberi, qui variorum scriptorum collegit sive sacros sive profanos diversi generis sensus, modo breviter, nunc latius exponens. Ab initio enim Libri I. ait : « se de graecis acturum, qui philosophiam physicam docue

(1) Ipse Libri titulus graecus Philosophumena peregrina voce expressus, vel aliis huic similibus dogmata philosophumena: haeresis philosophumenon, satis mihi hoc videtur indicare.

re. Horum enim maxime dicta furati sunt isti haeresum conditores, ut postea, quum ad invicem inter se comparabimus, ostendemus. » Postea in Libri V. exordio subdit: « Arbitror omnium philosophorum apud graecos et barbaros de Deo et de mundi creatione placita diligentissime exposita esse in quatuor libris superioribus etc. » Novissime in Libro IX. praefatis consectarius concludit, « in novem libris nihil praetermissum fuisse ex iis, quae philosophi et haeretici docuerunt. Quibus subit Liber decimus, ab eo Sermo veritatis nuncupatus adversus haereticorum audaciam. Quae dicendi formula ex ipsius peculiari usu hïc illic occurrit. Praeterea circa Operis divisionem ab Anonymo exactam, ex titulo et inde ex discussionis methodo constat, in quatuor libris prioribus agi universim de graecorum et barbarorum philosophia, et in reliquis de haereticis.

In Libro I. priscorum placita notat: in cujus fine p. 51: «< illorum, ait, qui apud graecos philosophiae incubuerunt, opiniones satis exposuisse mihi videor; a quibus profecti haeretici ea, quae paulo post dicentur, aggredi ausi sunt. Placet autem, prius expositis mysticis, et quaecumque operose de sidebus et spatiis aliqui finxerunt, dicere etc. » Et haec continentur in Libro sequenti, qui vocatur quartus, sed proprie secundus nuncupandus est. Deinceps vero p. 76. ubi legitur c. II. De mathematicis sive astrologis, Liber III. potius dicendus est. Similiter p. 93. notatur c. IV. De magicis, cum aliter Liber IV. inscribendus videtur. Ac ita supplentur duo

« PoprzedniaDalej »