Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT II.

Specimen veterum philosophorum ab Anonymo exhibitum alteri Cedreni in Compendio historiarum comparatum.

Quae

uae in Libro 1. tractat Anonymus de graecorum philosophorum placitis, in pluribus conveniunt cum brevi specimine, quod tradit Cedrenus in Compendio Historiarum de eisdem philosophis, adeo ut lateat num Cedrenus ab Anonymo, vel iste ab altero, et an ab eodem fonte uterque hauserit.

Cedrenus interim in Compendio, ubi attigit Alexandri Macedonis aetatem, brevem texit recensionem philosophorum a Pythagora usque ad pyrrhonistas, istorum potissimum expendens opiniones de Deo et de creatione. Et hand aliter egit in I. Libro Auctor Philosophumenon. Cedrenus porro tantummodo nominat Pythagoram, Thaletem, Empedoclem, Heraclitum, Anaximandrum, Anaximenem, Anaxagoram, Archelaum, Platonem, Aristotelem, Zenonem, Epicurum et Pyrrhonem. Quorum placitis definitis, subdit eos frustra laborasse in suis studiis, nec ad Deum omnium opificem assecutos esse.

Anonymus autem Cedreni Compendio alios adjecit philosophos, et hoc ordine pergit, Thaletem numerans, Pythagoram, Empedoclem, Heraclitum, Anaximandrum, Anaximenem, Anaxagoram, Archelaum, cui haec subscripsit: << Physica ergo philosophia a Thalete ad Archelaum usque perduravit, qui Socratem habuit auditorem. Complures quidem et alii reperiuntur variarum tum de numine, tum de universi natura opinionum auctores. Quorum si apponere singulas sententias in animum induceremus, comparanda librorum ingens esset sylva etc. » Ex his autem nuncupat Parmenidem, Leucippum, Democritum, Xenophanem, Ecpantum, Hipponem. Postea transit ad Platonem secundum Cedreni seriem, ad Aristotelem, ad Zenonem vel ad stoicos, ad Epicurum, ad Pyrrhonem, additis brachmanibus, druidis et Hesiodo. Et in his explicit Liber I. Philosophumenon,

eisdem repetitis, quae a Cedreno in fine ipsius Speculi ita notantur: « Οὗτοι μὲν δυν πάντες ἐπὶ τῆς του παντὸς φύσεως τε, καὶ γενέσεως ταυτα, καθὼς ἐξεθέμετα, ἐξεῖπον τῇ ἀυτῶν δόξῃ. Κάτω δὲ τὸν θεῖου πάντες χωρήσαντες, περὶ τῶν γινομένων ουσίαν ἠσχολήθησαν, τὰ μεγέθη τῆς κτίσεως καταπληγέντες, καὶ ἀυτὰ τὸ θεῖον ειναι νομίσαντες, ἕτερος ἕτερον μέρος τῆς κτίσεως προκρίναντες, τὸν τούτων Θεὸν καὶ δημιουργὸν ουχ énéyvwouv. i. e. Hi ergo omnes de universi natura et ortu ea senserunt ac tradiderunt, quae retulimus. Infra vero Dei cognitionem subsistentes, in rerum caducarum natura studium occuparunt cognoscenda, ad magnitudinem rerum creatarum stupentes, eosque pro numine ipso amplexi; alius aliam creaturae partem praeferentes, Deum horum opificem non cognoverunt. »

Et haec quidem prorsus eadem graece a Cedreno et ab Anonymo descripta sunt, adeo ut necessario statuendum sit ea unum ab altero vel ab uno fonte transcripsisse. Deinde subdit Anonymus : « Eorum igitur, qui apud graecos philosophiae incubuerunt, opiniones satis exposuisse mihi videor: a quibus profecti haeretici, ea quae paulo post dicentur, aggredi ausi sunt. » Inanis eorum repetitio (et hoc pro more suo) quae ex Cedreno jam notarat.

Interim, inspecto Cedreni et Anonymi philosophorum specimine, patet Cedrenum in ordine narrationis se continuisse juxta propositum, graecorum philosophorum opiniones de Deo et de creato investigantem et expendentem. Alter vero cum eadem spopondisset ab initio de graecorum studio in Philosophia, ac in fine Libri I. eadem repetat: attamen in tractandis speciatim singulorum philosophorum placitis, ad alias se vertit regiones extra Graeciae fines, brachmanum in India et druidarum apud celtas scrutatus doctrinas, quibus non erat hic locus. Quinimmo cum Anonymus statuit de brachmanum philosophía tractare non a graecis, sed ab his exordiendum sibi fuisset. Ab Oriente enim philosophia pervenit ad graecos, uti probe advertit Diogenes Laertius in Prologo. De ceteris propositum nostrum magis proficiet in dictis Anonymi et Cedreni exponendis et conferendis singillatim; ac praesertim ubi alter alteri concordat; et ubi variant in philosophorum sententiis enunciandis.

Cedrenus in n. I. collocat Pythagoram; et ait, ipsum scientiam numerorum scripsisse, et opinionis de facultatibus et principiis incorporeis fuisse auctorem, et carmen composuisse de rite Deum colendo, de virtutibus etc. Paulo post subdit : « Οὗτος ὁ Πυθαγόρας μετεμψύχωσιν ἐδογμάτιζεν, ἤν θέλων κυρῶσαι, ἔλεγεν ἑαυτὸν πρὸ τῶν τρωϊκών Αιθαλίδην νεγονέναι, ἐν δὲ τοις τρωϊκδις Ευφορβον, μετά δε ταυτα Ερμότι μον σάμιον μεθ ̓ ὃν Πύῤῥον δήλιον καὶ πέμπτον Πυθαγόραν i. e. Iste Pythagoras animas de corporibus in corpora migrare sensit. Quod ut confirmaret se ante bellum trojanum fuisse Aethalidem dixit, in bello trojano Euphorbum, postea Hermotimum samium, ac rursus Pyrrum delium, quintum demum Pythagoram. » Haec eadem notat Anonymus, glossa excepta : « Οὗτος καὶ ψυχὴν ἀθάνατον ειπε καὶ μετενσωμάτωσιν. i. e. Iste et animam immortalem dixit atque corporum transmigrationem. » In reliquis plane convenit, eadem usurpans graeca vocabula.

Verumtamen mirum est, quod in sequentibus Anonymus, pluries tam hïc tam alibi paucis mutatis, eadem de Pythagora frustra repetat. In hoc enim loco primum ait: « Hic igitur physica cum indagavisset, astronomiam, sed et geometriam, et musicam, et arithmeticam miscuit. Et sic unitatem monadem quidem affirmavit esse Deum: ac numeri curiose perdiscens naturam, mundum dixit melos canere, et cum harmonia sive concentu comparatum esse; siderum quoque septem motum in rhythmum et cantum primus adduxit, et machinae hujus universae admiratus administrationem, in primo voluit discipulos silere etc. » Paulo post rursus inquit de Philosophi doctrina : << Ipse supponens numeros quosdam et mensuras, adinvenit naturae faecundam generationem, dicens arithmeticae philosophicae principium per connexionem circumplecti hanc rationem. Numerus extitit primus Principium, quod est unum indefinitum, incomprehensum, habens in se omnes, qui multitudine in immensum possunt crescere, numeros. Principium autem numerorum fuit per suppositionem prima monas unitas, quae est unitas mascula, patrio more procreans numeros reliquos. Hanc sequitur binarius numerus femina. Hic vero ab arithmeticis

appellatur par et integer. Ordine tertius succedit ternarius virilis; cui etiam imparis nomen arithmeticorum lege fuit impositum. Agmen denique cogit numerus quaternarius, quum muliebris tum et ipse par appellatus eo quod est e statu femineo etc. Tertio item notat, Pythagoram accessisse ad Zaratam chaldaeum, et hunc ei exposuisse : « duas rebus a primordio causas esse, patrem videlicet et matrem : et patrem quidem lucem, matrem vero caliginem, lucis autem esse partes calidum, siccum, leve, velox; caliginis vero frigidum, humidum, grave, tardum: jam totum ex his adeoque ex femineo et masculo constare mundum: mundum autem esse naturam secundum musicam harmoniam; ideo solem facere circuitum certa harmonia limitatum etc. » Quae quidem etiamsi varimode expressa, idem tamen significant, quod bis antea de eodem Pythagora descripsit Anonymus.

In Libro IV. c. V. n. 2. hanc eamdem doctrinam non ex Pythagora sed ab aegyptiis repetit: quos ait docuisse Deum esse monadem indivisibilem, quae sese ipsa generat : et ex qua omnia constant. Ipsa enim, inquiunt, non generala generat consequentes numeros, ut sibi ipsi monas addita generat dyadem, et similiter super addita generat triadem et ledradem usque ad decadem: quae quidem numerorum principium et finis est etc. » In cap. vero VII. ejusdem Libri de arte arithmetica, Pythagorae philosophiam ita tractat, quasi nullam antea de ea fecisset mentionem; et inquit: « Prima monas unitas per substantiam fuit principium numerorum: quae est unitas mascula, patrio more generans numeros omnes reliquos. Hanc sequitur numerus binarius femineus etc. quae reapse sunt eadem, quae scripsit in Libro I. c. II. de eo Philosopho. Item in Libro VI. c. II. n. 21. eadem memorat, de valentinianis disserens.

Porro conferantur, quae uterque scribit de Empedocle. Cedrenus ait : « Tertius philosophus Empedocles praeter multa alia portentosa decreta, hoc etiam sensit, universi principia esse amicitiam atque discordiam : unitatem intellectu percipi ignem esse Deum omnia ex igne esse compacta et in eum omnia resolutum iri. Cui fere stoici adstipulantur, conflagrationem expectantes. Idem censuit animam

in omne brutorum genus transire. Ita enim Pythagorae opinionem secutus ait:

Jamque valete, Deus nunc immortalis et expers interitus ego sum; puer et quandoque puella ipse fui: fruticem memini, piscemque marinum Pisae meque fuisse bovem. »

Anonimus vero item scribit: « Empedocles post hos existens etiam de daemonum natura plura dixit, quomodo nempe conversentur administrantes quae super terram sunt, cum sint plurimi. Hic universi principium discordiam et amicitiam dixit, et monadis intelligibilem ignem Deum, et ex igne constare omnia et in ignem dissolvi: cui sententiae fere et stoici conveniunt, conflagrationem expectantes. Prae ceteris vero animarum de corporibus in alia corpora transitioni assentitur, ita locutus: Namque fui quondam juvenis et formosa virgo et stirps et volucris, et venalis ab aequore piscis. Idem hic animarum affirmavit omnium in omnia animalia transmutationem. Etenim horum magister Pythagoras dixit seipsum Euphorbum extitisse, qui susceptae in Ilium interfuit expeditioni; recognoscere se clypeum suum testatus est. Et haec quidem Empedocles. >>

Utriusque interim Cedreni et Anonymi de Empedocle comparatis dictis, constat ab initio utrumque in sensu convenire. Deinde de universi natura exponentes Philosophi opinionem, eadem graeca verba proferunt. In sequentibus porro variant. Idest Cedrenus ex Empedocle ait animam transmigrare in omnia animantia, ejusque citat carmina integra veluti in praemissis. Anonymus vero dum similia ac Cedrenus refert, aliqua omisit; alia frustra iteravit dum inquit. Idem hic animarum omnium in cuncta animantia affirmavit transmigrationem, de qua jam locutus erat.

De Anaximandri philosophia Anonymus c. v. plura scripsit eadem quae Cedrenus, alia glossa adornavit, corruptis vel confusis ipsius dictis. Ab initio in quatuor lineis ambo verbis et sensu plane conveniunt. In sequentibus vero pro more suo Anonymus repetit quae antea cum Cedreno exposuit. Deinde Cedrenus ex Philosopho loquitur de terra undique eamdem exhibente distantiam et de ejus situ in medio; ubi Anonymus quaedam omisit aliaque mutavit: praeser

« PoprzedniaDalej »