Obrazy na stronie
PDF
ePub

Libri secundus et tertius (quorum nulla mentio in codicibus) et quidem jure, veluti praefatus Cruice sentit. In fine namque Libri quartus inscripti, p. 136. dicit Anonymus: « Quum autem videamur haec sufficienter exposuisse, quumque omnia terrenae philosophiae dogmata his quatuor libris sint comprehensa nunc adeamus etc. » Hinc constat quoque, quatuor primos libros merito sub Philosophumenon nomine comprehendi: ceteros vero omnium haeresum exhibere confutationem. De quibus melius infra.

[ocr errors]

Denique nemo nesciat, me breviter ab Anonymo tractata in octo praecedentibus libris expediturum. Quibus appositae discussiones veluti praeludium fient eorum, quae elucubranda erunt in sequentibus libris IX. et X. contra insimulationes ab ipso in Zephyrinum et Callistum Pontifices latas, et aberrationes ejusdem in suae fidei expositione. Item nemo ignoret, me in hoc studio prae oculis habuisse hujus Operis textum graecum cum versione et recensione dicti c. viri, felicis et nunquam satis commendandae memoriae, Patricii Cruice; cujus, sicuti et aliorum optimis pro opportunitate notis usus

sum.

CAPUT I.

Anonymus in Operis titulo et in Prologo nomen suffuratus s. Irenaei episcopi, proposito mentitur tam in haeresum historia quam in earumdem confutatione.

Auctor, titulo praemisso Philosophumena, seu xatà ñaσῶν αἱρέσεων ἔλεγχος omnium haeresum Confutatio, ita exorditur: « Nullam fabulam eorum, qui apud graecos celebrati fuerunt praetermittere oportet. Nam et ipsa illorum placita, quae consistere nequeunt, pro credibilibus habenda propter immanem haereticorum insaniam : qui quoniam silent et infanda sua mysteria abscondunt, a multis judicati fuerunt Deum colere. Quorum strictim exposuimus olim opiniones, non eas demonstrantes subtiliter, sed pinguius et crassius redarguentes; quum operae pretium esse nondum putaremus illorum arcana in lucem protrahere eo consilio, ut quum nos per aenigmata exposuissemus placita ipsis, erubescentes ne fortasse etiam ipsorum arcana effati, demon. straremus esse atheos a contraria rationi sententia profanoque paululum desisterent instituto. Sed quoniam animadverto aequitate et modestia nostra nihil eos commoveri, nec considerare quemadmodum Deus patienter obdurel, nefariis per eos laceratus dicteriis, ut aut pudore suffusi animum mutent; aut obstinate persistentes justo subjiciantur judicio, compulsus procedo ad arcana illorum mysteria denudanda; quae, cum magna fidei persuasione, illis qui initiantur tradunt; non ante committentes cuiquam illa, nisi suspenso detentum aliquandiu animo serviliter subegerint, et contumeliosum erga verum Deum reddiderint; et eum viderint prae curiositate vehementi desiderio rei promissae teneri; denique exploratum habentes eum peccati vinculis esse constrictum, in consortium adsciscunt, summam malorum perfectionem tradentes.

[ocr errors]

<< Neque tamen huc deveniunt, priusquam jurisjurandi insuper fide obstrinxerint se prolaturum neutiquam, neque cuilibet communicaturum, nisi eamdem subierint servitu

tem: quanquam percepta tantummodo doctrina, nihil porro jurejurando opus erat. Qui enim sustinuit discere et suscipere maxima eorum mysteria, ex ipsa re tenebitur satis efficaci constrictus vinculo, tum ratione propriae conscientiae, tum ne commissa prodat aliis. Nam ejusmodi nefas si cuipiam aperiat homini, neque inter homines ille numerabitur: neque lucis adspectu judicabitur dignus, cum nec irrationabilia tam nefarium facinus capiant, prout suis locis dicemus. Quandoquidem vero ipse nos sermo in vastum enarrationis profundum cogit descendere, minime ideo silendum duximus: sed omnium opinionibus, quam fieri potest, accurate enucleateque expositis, nihil reticebimus. At vero etiam licet ipse sermo prolixior-futurus sit, non videtur delassatum nos iri. Non enim exiguum vitae hominum relinquemus adminiculum ad effugiendos errores, abditis eorum et silentio damnatis orgiis omnium adspectui prostitutis: quae dispensantes solis mystis conferunt. Nec ea refellet ullus, praeter quam diffusus per Ecclesiam Spiritus Sanctus: quem priores Apostoli adepti, eumdem recta fide praeditis impertivere. Quorum nos successores facti, et ejus doni consortes, summique sacerdotii et doctrinae et Ecclesiae custodes habiti, oculo non connivemus, nec ullam proposito inservientem orationem supprimimus etc. >>

S. Irenaeus porro, teste Photio Cod. 128. Opus suum adversus haereses ita inscripsit. λόγοι πέντε ἐλέγχου καὶ ἀνατρο πῆς τῆς ψευδωνύμου γνώσεως, τουτο δὲ ἔστι, κατὰ αιρέσεων, Libri quinque confutationis et eversionis falsae cognitionis, hoc est adversus haereses. (*) Qui titulus idem sonat ac alter Anonymi. Deinde sequitur s. Episcopi Praefatio in qua ait : « Quoniam nonnulli, repudiata veritate, sermones et genealogias vanas inducunt, quae quidem quaestiones potius, ut Apostolus ait, praestant, quam aedificationem Dei, quae in fide est; ac per probabilitatem, et per eam, quae est subdole exercitata verisimilitudo, transducunt sensum eorum,

(*) Ab Eusebio et priscis Patribus et in quibusdam codicibus vulgo inscribuntur Libri adversus haereses, vel Libri contra omnes haereses, aut Libri contra omnes haereticos.

qui sunt inexpertiores; et in captivitate ducunt eos falsantes verba Domini... suadenter quidem illiciunt per verborum artem simpliciores. ... Error autem enim secundum semetipsum non ostenditur, ne denudatus fiat comprehensibilis, suasorio autem cooperimento subdole adornatus, et ipsa veritate (ridiculum est et dicere) veriorem semetipsum praefert, ut decipiat exteriori phantasmate rudiores: quemadmodum a meliore nobis dictum est de hujusmodi. « Quoniam lapidem pretiosum smaragdum, magni pretii apud quosdam, vitreum in ejus contumeliam per artem assimilatum, quoadusque non adest, qui potest probare et artificium explorare, atque artis solertia, id quod versute factum est, deprehendere queat etc. »>

Sed melius in fine Libri 1. c. XXXI. utriusque patet in sermone consensus: « A talibus matribus, scribit, et patribus et proavis eos, qui a Valentino sint, sicuti ipsae sententiae et regulae ostendunt eos, necessarium fuit manifeste arguere et in medium afferre dogmata ipsorum, si qui forte ex iis poenitentiam agentes et convertentes ad unum solum Conditorem et Deum factorem universitatis, salvari possint. Reliqui autem non jam abstrahantur a prava, quasi verisimili suasione eorum, putantes majus et aliquid altius ab iis scituros se mysterium; sed a nobis bene discentes quae ab illis male docentur, derideant quidem doctrinam eorum; illorum autem misereantur, qui adhuc in his tam miserrimis et instabilibus fabulis tantam elationem assumpserunt, ut meliores semetipsos reliquis propter talem agnitionem immo ignorantiam, arbitrentur. Delectatio (alii detectio) eorum est haec, sive adversus eos victoria est sententiae eorum manifestatio.

<< Quapropter conati sumus nos universum male compositae vulpeculae hujus corpusculum in medium producere, et per te facere manifestum. Jam enim non multis opus erit sermonibus ad evertendam doctrinam eorum, manifestam omnibus factam. Quemadmodum bestiae alicujus in silva absconditae etc. sic et nobis quum in manifestum redegerimus eorum abscondita et apud se tacita mysteria, jam non erat necessarium multis destruere eorum sententiam. Adest enim et tibi et omnibus qui tecum sunt, ad haec quae praedicta

sunt, exerceri et evertere nequam ipsorum doctrinas et inconditas; et apta veritati ostendere dogmata. Quum igitur haec ita se habeant, quatenus promisi, secundum nostram virtutem inferemus eversionem ipsorum, omnibus eis contradicentes in sequente libro. Enarratio enim in longum pergit ut vides et viatica quoque dabimus ad eversionem ipsorum, occurrentes omnibus sententiis secundum narrationis ordinem; ut simus non tantum ostendentes, sed vulnerantes undique bestiam. >>

Ita sane, quae hic ait s. Irenaeus, si rite simul comparentur, eodem fere tenore citavit Anonymus in Prologo. In ceteris vero usque ad Librum IX. ampliori discussione interpretatus est, quae brevi enarravit s. Martyr. In quo labore maxime ostendere nisus est Anonymus, haereticos doctrinarum, quas statuerant, principium nactos fuisse ex graecorum philosophia et illorum mysteriis. Et ideo quatuor insumpsit libros, peculiaria notans poetarum et philosophorum gentilium dogmata; ac deinceps in ceteris libris ea graecorum dogmata comparat haereticorum placitis, in quae studiose incumbit. Irenaeus vero alacriter illos refutans haereticos, etsi hoc idem putavit de haeresum fonte; attamen quam brevissime in Libro II. c. XIV. n. 2. tractavit, inquiens, graecos poetas et philosophos, Antiphanem, Thaletem, Homerum, Anaximandrum, Anaxagoram, Democritum, Epicurum, Platonem, Empedoclem, Hesiodum, Pythagoram, Aristotelem (quos et memoravit Anonymus) placita sua praestitisse haereticis : « Quae isti congregantes, et quasi centonem ex multis et pessimis panniculis consarcientes, finctum superficium subtili eloquio sibi ipsis praepararunt etc. » Similiter s. Irenaeus in Prologo inquit se pódia viatica, vel subsidia suppeditasse ad haeresum falsitatem demonstrandam; ac in fine Libri I. haereticorum notatis erroribus, subdit se in sequentibus libris podia viatica, seu adminicula suppeditaturum ad errores evertendos, sicuti quam praeclarissime perfecit. Anonymus vero item in Exordio spondet se non parvum hominum vitae subsidium relinquere ad effugiendos errores. Et in fine Libri IX. ait, se omnium haereticorum patefactis erroribus, omnibus non parva podia viatica aut subsidia vitae reliquisse.

« PoprzedniaDalej »