JO. MATTHIAS GESNERUS; QUIBUS ET SUAS ADSPERSITATE JO. CAROLUS ZEUNICS, PROF. GR. LITT. VITEBERG. EDITIO AUCTIOR ET EMENDATIOR, CUM INDICE VERBORUM 1826. R & X3 Londini: IMPENSIS GEO. B. WHITTAKER; J. NUNN; C. ET J. RIVINGTON ; ET SIMPKIN ET MARSHALL. JO. CAR. ZEUNII PREFATIO. CUM, exemplaribus editionis secundæ divenditis, novam adornare instituisset Redemtor, et a me petiisset, ut, si quid haberem, adderem; opellæ qualiscunque a me hic adhibitæ paucis reddenda esse videtur ratio. Observationibus quidem Baxteri et Gesneri, quas, si a paucis Baxterianis recesseris, servandas esse duxi omnes, passim addere ausus sum meas, si quas rei intelligentia desiderare videbatur *. Textum nonnullis in locis, sed caute et parce, ad fidem librorum mutavi, causasque rei commemoravi. Gesneri varietati lectionis meam quoque inserendam esse existimavi, quam vel ex Bentleiana editione, nondum a Gesnero notatam, vel Venetiana de anno 1559, vel Glareana, quæ Friburgi a. 1536 prodiit in lucem, vel Chabotiana a. 1615, vel Lambini Wecheliana a. 1596, collegeram. Præterea cum, singulari Titii Professoris Physices longe celeberrimi et College mei conjunctissimi liberalitate, exemplar editionis Glareanæ manu Crusii olim Professoris Vitebergensis ad meos usus accepissem, inde codicum Bersmanni varietatem et paucas Crusii conjecturas in hanc editionem transferendas putavi. Quoniam argumentorum enarratio ad rei intelligentiam non parum facere existimatur; omni, qua potui, diligentia, inprimis Sermonibus Epistolisque illa præpo * Quæ huic repetitæ editioni accessere, his signis [+] notata sunt. C. C. W. |