W. BAXTERI JUDICIUM DE HORATIO ATQUE EJUS SCRIPTIS. DE Horatii gente nihil constat, nisi fuisse eum quod ex ipse prodit, Libertini generis et patria Venusinum; crediderim etiam et domo Græcum, quod nusquam Romano more in Græculos desæviat, imo quandoque eos collaudet, et vel Romanis suis anteferat. De scriptis ejus impræsentiarum hæc habeto. Omnes qui Musis litare student, sua mella e veterum scriptis excerpere debent. Maro igitur et Flaccus noster, qui hoc fecere, pro liberali suo ingenio, furta sua palam professi sunt, dum imitata sua poëmata Eclogas inscripsere : -Ego apis Matinæ More modoque Grata carpentis thyma per laborem Carmina fingo. Atque hinc factum est, quod ex eo tempore quævis brevia poëmatia, auctore Vetere Interprete, Ecloga dicerentur: cum proprie Ecloga 'ArSoxovía sit, sive florum delectus, pictusve fasciculus, ut vel ad Tonantium significat Apollinaris : Vernans per varii carminis Eclogas Quin et Julii Flori Satyrographi, prodente eodem eruditissimo Scholiaste, exstabant Electæ ex Ennio, Lucilio, et Varrone. Denique nova Comoedia, auctore Cruquiano Interprete, 'Exλeyoμivn Unavoμáteтo, quod optima quæque (ut puto) e veteri Comoedia in usum suum delegerit *. Illud autem in hoc vate vel præcipue laudandum duco, quod cum ipse sit et lingua liber, et superstitioni maxime adversus, nusquam tamen publica sacra lædat: nusquam viros illustres in os proscindat; nusquam ingenuas fœminas in publica traducat facie, quarum et veris nominibus semper parcit; nunquam projecte loquatur, nisi apud anum et turpem; excepto quod in Satyra secunda Luciliana licentia ex occasione usus sit. In Odis autem Alcæum et Sappho imitatus est potissimum; in Epodis Archilochum, et in Sermonibus Veterem Comœdiam, magis quam Lucilium. In Odis sublimi charactere usus est, et nonnunquam florido et amoeno; in Epodis humili; et in Sermonibus comico et civili; nisi quod in Epistolis, accedente jam senectute, omisso ut plurimum ludo et joco, ad Philosophicum vultum, uti decuit, sese composuerit. Artem Poëticam comico, hoc est, Satyrico stilo conscripsit. Satyra hæc est in sui sæculi poëtas, præcipue vero in Romanum Drama. Est autem Horatiana Satyra Comica, Juvenalis Invectiva sive Tragica, Persiique mixta. Pompeianarum partium initio fuerat, et, ut videtur, secta Stoicus: verum sub Augusto, patrocinii et dulcis lucelli gratia, sententiam suam vel immutavit, vel vafre dissimulavit, Academicum se professus, et partium medium, nonnunquam etiam plane Epicureum. * Observat F. Ursinus, Virgil. illustr. p. 3. Eclogas dici in vetustis Codicibus Bibliotheca Vaticanæ, quæ alias sint Satire Horatii. V. Commentatorem Cruq. ad Serm. 2. 1. 1.-Ecloga hæc omnia sub se continet: si ad Jovem Prosodia dicuntur; si ad Apollinem, Dianam, aut Latonam, Pæanes; si ad Liberum aut Semelem, Dithyrambi; si ad ceteros Deos, Hymni; si ad homines laudandos, vituperandos, reprehendendos, lugendos, Odæ sunt et Ecloga: sunt enim brevia Poëmatia. GESN. POSUIT BAXTERUS DEINDE DUORUM VETERUM DE HORATIO JUDICIA: QUINCTILIANI 10, 1. 96: INTER Lyricos solus fere dignus est legi Horatius, quoniam et insurgit aliquando, et plenus est jucunditatis et gratiæ, variisque verbis et figuris felicissime audax*. Fragmentum Hendecasyllaborum Cilnii Mæcenatis in obitum HORATII, quod apud Isidorum + est, ita restituit Janus Dousa: Lugens te, mea vita, nec smaragdos, Utinam cætera non desiderarentur. Hunc Horatii charactera non cogitant, qui quoties aliquid offertur quod ipsi non capiunt, urere et secare conantur. GESN. ↑ Orig. 19. 32. Sed vid. omnino I. H. Meibomii Mæcen. c. 25. GESN. METRA HORATIANA. CH. WASE AMBROSIO BONWICKE S. S. AMISSOS tot magni inter Græcos nominis Lyricæ Poëseos auctores unus nobis Horatius facit, ut lenius desideremus. Placuit igitur seculis ingenii felix, numeris curiosus. Horatiana certe metra Diomedes et Marius Victorinus, præter Plocium et Atilium Fortunatianum, ex professo posteris explicata reliquerunt. Specimen eorundem in brevem tabellam conjectum continenti carmine Petronius, quisquis is fuit (nam alios ejusdem nominis alia ætas tulit), in vulgus edidit. Ad istud exemplum magistri, quorum disciplinæ origo mihi tecum communis fuit, quot septimanis mutato titulo, nos tirones ad multijugam Lyra Latinæ modulationem exercuerunt. Ita velim hoc nomini tuo inscriptum accipias, ita tuearis, non tanquam aliquod magnum aut novum, sed ut indignum quod in desuetudinem abeat, cum in se tantum habeat compendii. Tuum erit vicem Pasiphaes substituere, Daphnen, Phaethonta, Cadmum. Quantum argumenti veri aut fabulosi eminet, materiam suppeditabit; modo ne desit afflatus: Ultro rapiet ad se generosam urbanæ juventutis indolem, ni fallor, artifex pagina; quo rectius ad Dithyrambum contendant. Vale. |