Quinti Horatii Flacci opera omnia: The odes, Carmen seculare, and epodes. 2nd ed. 1877Clarendon Press, 1877 |
Inne wydania - Wyświetl wszystko
Quinti Horatii Flacci opera omnia: The odes, Carmen seculare, and epodes ... Horace Widok fragmentu - 1877 |
Kluczowe wyrazy i wyrażenia
adjective Aesch Alcaeus altered Apollo Apulia Archytas Asclepiad atque Augustus Bacchus Bentley Caesar Catull Cicero Compare contrast cura death deorum Diana Dill domos Edition epithet Epod erasure expression Faunus foll Gelonos genitive gives Greek Hadriae Horace Horace's imply inter interpretation Introd Iovis Keller Line lyra Madv Maecenas manus mare meaning metaphor metre michi mihi Monaeses nefas neque nihil nunc omnes Orelli Ovid pater pede perhaps poem poet poetry Pompeius Porph probably puer quae quam quibus quid quis quod quotes reading reference Ritter Roman Rome Schol Scholia Scholiasts seems semper sense Sextus Pompeius Soph stanza suggested Tarentum Telephus Teucer thinks tibi Tibur tion unda Venus verb verse Virg Virgil wine word δὲ ἐν καὶ μὲν τε τὸ
Popularne fragmenty
Strona 132 - Licini, neque altum Semper urgendo neque, dum procellas Cautus horrescis, nimium premendo Litus iniquum. Auream quisquis mediocritatem Diligit, tutus caret obsoleti Sordibus tecti, caret invidenda Sobrius aula. Saepius ventis agitatur ingens Pinus et celsae graviore casu Decidunt turres feriuntque summos Fulgura monies. Sperat infestis, metuit secundis Alteram sortem bene praeparatum Pectus. Informes hiemes reducit luppiter, idem
Strona 259 - EXEGI monumentum acre perennius Regalique situ pyramidum altius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Possit diruere aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum. 5 Non omnis moriar multaque pars mei Vitabit Libitinam : usque ego postera Crescam laude recens, dum Capitolium 1.
Strona 330 - reminds us constantly of the Georgics. BEATUS ille, qui procul negotiis, Ut prisca gens mortalium, Paterna rura bobus exercet suis, Solutus omni fenore, Neque excitatur classico miles truci, Neque horret iratum mare, Forumque vitat et superba civium Potentiorum limina. Ergo aut adulta vitium propagine Altas maritat populos, 3.
Strona 55 - ensis nee mare naufragum Nee saevus ignis nee tremendo luppiter ipse ruens tumultu. Fertur Prometheus, addere principi Limo coactus particulam undique Desectam, et insani leonis Vim stomacho apposuisse nostro. Irae Thyesten exitio gravi Stravere et altis urbibus ultimae Stetere causae, cur perirent Funditus imprimeretque muris Hostile aratrum exercitus insolens. Compesce mentem: me quoque pectoris
Strona 96 - Cogor relictos : namque Diespiter, Igni corusco nubila dividens Plerumque, per purum tonantes Egit equos volucremque currum, Quo bruta tellus et vaga flumina, Quo Styx et invisi horrida Taenari Sedes Atlanteusque finis Concutitur. Valet ima summis Mutare et insignem attenuat deus Obscura promens ; hinc apicem rapax Fortuna cum stridore acuto Sustulit, hie posuisse gaudet.
Strona 258 - Dixisse Vixi: eras vel atra Nube polum Pater occupato, Vel sole puro; non tamen irritum, 45 Quodcunque retro est, efficiet neque \Diffinget infectumque reddet, Quod fugiens semel hora vexit. Fortuna saevo laeta negotio et Ludum insolentem ludere pertinax 50 Transmutat incertos honores, Nunc mihi, nunc alii benigna. Laudo manentem ; si celeres quatit Pennas, resigno quae dedit et mea Virtute
Strona 164 - Omne capax movet urna nomen. Destrictus ensis cui super impia Cervice pendet, non Siculae dapes Dulcem elaborabunt saporem, Non avium citharaeque cantus Somnum reducent. Somnus agrestium Lenis virorum non humiles domos Fastidit umbrosamque ripam, Non Zephyris agitata Tempe. Desiderantem quod satis est neque Tumultuosum sollicitat mare, Nee saevus Arcturi cadentis Impetus aut orientis Haedi,
Strona 24 - Nequicquam deus abscidit Prudens Oceano dissociabili Terras, si tamen impiae Non tangenda rates transiliunt vada. Audax omnia perpeti Gens humana ruit per vetitum nefas. Auda'x lapeti genus Ignem fraude mala gentibus intulit. Post ignem aetheria domo Subductum macies et nova febrium Terris incubuit cohors, Semotique priuS
Strona 126 - Ergo obligatam redde lovi dapem Longaque fessum militia latus Depone sub lauru mea nee Parce cadis tibi destinatis. Oblivioso levia Massico Ciboria exple; funde capacibus Unguenta de conchis. Quis udo Deproperare apio coronas Curatve myrto ? quem Venus arbitrum Dicet bibendi ? Non ego sanius Bacchabor Edonis: recepto Dulce mihi furere est amico. 17.
Strona 106 - Vix una sospes navis ab ignibus, Mentemque lymphatam Mareotico Redegit in veros timores Caesar, ab Italia volantem Remis adurgens, accipiter velut Molles columbas aut leporem citus Venator in campis nivalis Haemoniae, daret ut catenis Fatale monstrum: quae generosius Perire quaerens nee muliebriter Expavit ensem nee latentes Classe cita reparavit oras;