Obrazy na stronie
PDF
ePub

.

: Æterne Deus : per Christum Dominum nostrum. Qui ascendens super omnes cælos, sedensque ad dexteram tuam, promissum Spiritum Sanctum hodierna die in filios adoptionis effudit. Quapropter profusis gaudiis, totus in orbe terrarum mundus exultat : sed et supernæ virtutes atque angelicæ potestates hymnum gloriæ tuæ concinunt, sine fine dicentes.

C Infra Canonem. Communicantes, et diem sacratissimum Pentecostes celebrantes, quo Spiritus Sanctus apostolis in igneis linguis apparuit. Sed et memoriam venerantes, in primis gloriosæ semper virginis Mariæ genitricis ejusdem Dei et Domini nostri Jesu Christi : sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri,

et Damiani : et omnium sanctorum tuorum quorum meritis precibusque concedas, ut in omnibus protectionis tuæ muniamur auxilio. Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.

Item. Hanc igitur oblationem servitutis nostræ, sed et cunctæ familiæ tuæ, quam tibi offerimus pro

his

quoque, quos regenerare dignatus es ex aqua et Spiritu Sancto, tribuens eis remissionem omnium peccatorum, quæsumus Domine, ut placatus accipias, diesque nostros in tua pace disponas, atque ab æterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum jubeas grege numerari. Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.

(Sequens præfatio dicitur in die Sanctæ Trinitatis, et in omnibus dominicis usque ad adventum Domini, quando de dominica dicitur missa, licet in capella dicatur, et in omnibus commemorationibus Sanctæ Trinitatis per totum annum, et in omni missa sponsalium.

Æterne Deus. Qui cum unigenito Filio tuo et Spiritu Sancto unus es Deus, unus es Dominus : non in unius singularitate personæ, sed in unius Trinitate substantiæ. Quod enim de tua gloria, revelante te, credimus, hoc de Filio tuo, hoc de Spiritu Sancto, sine differentia discretionis sentimus. Ut in confessione veræ sempiternæque Deitatis, et in personis proprietas, et in essentia unitas, et in majestate adoretur æqualitas. Quam laudant Angeli atque Archangeli, Cherubin quoque ac Seraphin, qui non cessant clamare una voce dicentes.

(Sequens prefatio dicitur in omnibus festis Apostolorum, et Evangelistarum, et per octavas Apostolorum Petri et Pauli, atque Andrea, quando de octava dicitur missa, præterquam in festo sancti Johannis Apostoli et Evangelista, in hebdomada nativitatis Domini. In octava vero ejusdem dicetur, et in festo ejus in tempore paschali.

Æterne Deus : et te Domine suppliciter exorare, ut gregem tuum, Pastor æterne, non deseras: sed per beatos Apostolos tuos continua protectione custodias. Ut iisdem rectoribus gubernetur, quos operis tui vicarios eidem contulisti præesse pastores. Et ideo cum Angelis et Archangelis, cum thronis et dominationibus, cumque omni militia cælestis exercitus hymnum gloriæ tuæ canimus, sine fine dicentes.

& Sequens præfatio dicitur, in utroque festo sancta Crucis, et in commemorationibus ejusdem, per totum annum.

Æterne Deus. Qui salutem humani generis in ligno constituisti, ut unde mors oriebatur, inde vita resurgeret: et qui in ligno vicerat, in ligno quoque vinceretur : per Christum Dominum nostrum. Per quem majestatem tuam laudant angeli, adorant dominationes, tremunt potestates. Cæli, cælorumque virtutes, ac beata seraphin socia exultatione concelebrant. Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas deprecamur, supplici confessione dicentes.

[ Sequens præfatio dicitur in omni festo beatæ Mariæ virginis, nisi in purificatione ejusdem. Dicatur etiam per octavas assumptionis et nativitatis beatæ Mariæ et in commemoratione ejusdem, per totum annum: nisi a die nativitatis Domini, usque ad purificationem beatæ Maria.

Æterne Deus: et te in Conceptione, et te in Annunciatione, et te in Assumptione, et te in Nativitate, et te in Visitatione, et te in Veneratione beatæ et gloriosa semper virginis Mariæ exultantibus animis, laudare, benedicere, et prædicare. Quæ et Unigenitum tuum Sancti Spiritus obumbratione concepit: et virginitatis gloria permanente, huic mundo lumen æternum effudit, Jesum Christum Dominum nostrum. Per quem majestatem tuam laudant angeli, adorant dominationes, tremunt potestates. Cæli, cælorumque virtutes, ac beata seraphin socia exultatione concelebrant. Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas deprecamur, supplici confessione dicentes.

VIII.

Benedictiones Episcopales.59

The following selections will enable the reader to judge of the general character of the episcopal Benedictions, which were anciently given during the canon of the mass when a Bishop officiated. They are referred to in the Sarum Manual, and probably were continued in the English Church until the alteration of the service in the reign of Edward the sixth, although they had been long disused in the Church of Rome. The reader will find more information about them in my Dissertation on the Service Books, to which I must venture to refer him. The Sarum benedictions do not agree with those in the pontifical of the Church of Bangor, nor with many of those in the Exeter pontifical of Bishop Lacy: but rather with the Benedictional of S. Æthelwold, and, though there are considerable variations, with the benedictions at the end of the Junta Roman pontifical of 1520: the only printed edition in which they are contained.

The benedictions in the Exeter MS. are stated to have been edited and published by John Peckham, Archbishop of Canterbury.

60

[ocr errors]

OMINICA prima adventus Domini benedictio.

Omnipotens Deus, cujus Unigeniti adventum et præteritum creditis et futurum expec

tatis, ejusdem adventus vos illustratione sanctificet, et sua benedictione locupletet. Amen.

In præsentis vitæ stadio vos ab omni adversitate defendat, et se vobis in judicio placabilem ostendat. Amen.

Quo a cunctis peccatorum contagiis liberati, in præsentis vitæ curriculo cum sanctis animabus tanto intercessore inveniamini digni, et illius tremendi examinis diem expectetis interriti. Amen.

59 From the MS. Pontifical “ Ad usum Sarum,” before described.

80 Published in the Archæologia, vol. 24.

Ista benedictio sequens dicatur in fine cujuslibet benedictionis

per annum. Quod ipse præstare dignetur, cujus regnum et imperium sine fine permanet in sæcula şæculorum. Amen.

Benedictio Dei omnipotentis, Pa + tris, et Fit-lii, et Spiritus + Sancti, descendat super vos, et maneat semper. Amen.

Benedictio in festo Sancti Stephani protomartyris.

Deus, qui beatum Stephanum protomartyrem et confessione fidei et agone coronavit martyrii, mentes vestras circumdet in præsenti sæculo corona justitiæ, et in futuro perducat ad coronam gloriæ sempiternæ. Amen.

Illius obtentu tribuat vobis Dei et proximi caritate semper fervere, qui hanc studuit etiam inter lapidantium impetus feliciter obtinere. Amen.

Quo ejus et exemplo roborati, et intercessione muniti, ab eo quem ille a dextris Dei vidit stantem mereamini benedici. Amen.

Quod ipse. etc.
In die Pascha. Benedictio.

Benedicat vos omnipotens Deus, hodierna interveniente paschali solemnitate : et ab omni miseratus dignetur defendere pravitate. Amen.

Ut qui ad æternam vitam in Unigeniti sui resurrectione vos reparat: in ipsius adventu immortalitatis vos gaudiis vestiat. Amen.

Ut qui expletis jejuniorum sive passionis dominicæ diebus paschalis festi gaudia celebratis : ad ea festa quæ non sunt annua sed continua, ipso opitulante exultantibus animis veniatis. Amen.

Quod ipse. etc.
In festo sanctæ Trinitatis.

Omnipotens Trinitas, unus et verus Deus, Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus, det vobis eum desiderare feliciter, agnoscere veraciter, diligere sinceriter. Amen.

a

« PoprzedniaDalej »