Obrazy na stronie
PDF

Resp. Et spiritum.

Vers. Sacerdotes tui induantur justitiam.

Resp. Et sancti.

Vers. Domine Deus, converte nos.

IResp. Et ostende.

Vers. Domine exaudi orationem meam.

Resp. Et clamor.

Vers. Dominus vobiscum.

Resp. Et cum spiritu tuo.

Oremus.

CI Oratio. Aures tuæ pietatis, mitissime Deus, inclina precibus meis, et gratia Sancti Spiritus illumina cor meum, ut tuis mysteriis digne ministrare merear. Per Christum. • .

Actiones nostras, quæsumus Domine, aspirando præveni et adjuvando prosequere, ut cuncta nostra operatio a te semper incipiat, et per te coepta finiatur.

Fac me, quæso Deus, ita justitia indui, ut in electorum tuorum merear exultatione lætari, quatenus exutus ab omnibus sordibus peccatorum consortium adipiscar tibi placentium sacerdotum, meque tua misericordia a vitiis omnibus exuat quem reatus propriæ conscientiæ gravat. Per Christum.

Caligis et sandalis impositis, pontifex priusquam sibi amictum imponat, caput peccinat, manus et faciem lavat, et dum lavit dicat episcopus hanc orationem.

CI Largire sensibus nostris, omnipotens Pater, ut sicut hic abluuntur inquinamenta manuum, ita a te mundentur interius pollutiones mentis, et crescat semper in nobis augmentum sanctarum virtutum. Per Christum.

CI Ad amictum imponendum capiti suo.

Spiritus Sanctus superveniet in me, et virtus Altissimi obumbrabit caput meum.

CI Ad albam.

Miserere mei, Deus, miserere mei : et munda me a reatibus cunctis, et cum illis qui dealbaverunt stolas suas in sanguine Agni mereamur perfrui gaudiis perpetuis. - (I Ad zonam. Præcinge me, Domine, zona justitiæ, et constringe in me dilectionem Dei et proximi. (I Ad stolam. Stola justitiæ circumda, Domine, cervicem meam, et ab omni corruptione peccati purifica mentem meam. CI Ad tunicam. Indue me, Domine, vestimento salutis, et indumento lætitiæ circumda me semper. CI Ad dalmaticam. Da mihi, Domine, sensum et vocem, ut possim cantare laudem tuam ad hanc missam. (I Ad famonem. Indue me, Pater clementissime, novum hominem, deposito veteri cum actibus suis, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis. CI Ad casulam. Indue me, Domine, lorica fidei, et galea salutis, ac gladio Spiritus Sancti. Amen. Deinde dicat episcopus antequam accedat ad altare : Amt. Introibo ad altare. etc. ut continetur in missale. Cum vero episcopus exuerit casulam, et alia indumenta episcopalia, dicat hos psalmos sub uno Gloria Patri, cum hac antiphona: Trium puerorum. Ps. Benedicite sacerdotes. usque ad finem. Ps. Laudate Dominum in sanctis. Ps. Nunc dimittis. Gloria Patri. Sicut. Deinde dicatur antiphona: Trium puerorum. Sequatur : Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Pater noster. Et ne nos. Benedicamus Patrem, et Filium, cum Sancto Spiritu. Resp. Laudemus. *Benedictus es, Domine, in firmamento coeli. Benedicat et custodiat.

Non intres.
Domine Deus virtutum.
Domine, exaudi.
Dominus vobiscum.

Oremus.
Oratio. Deus qui tribus pueris.
Oratio. Ure igne. -
Oratio. Actiones.

Et finiatur sic : Per Christum Dominum nostrum. Amen.

[merged small][ocr errors]

3|EQUUNTUR præfationes. j Et primo præfatio nativitatis Domini ; i$*3), quæ præfatio dicitur in die nativitatis Domini ĘS>?< ad omnes missas, et quotidie per hebdomadam, et in die Circumcisionis, et in omnibus missis de sancta Maria, ab hac die usque ad Purificationem, et etiam in die Puríficationis. Dicatur etiam in festo Corporis Christi et in octava ejusdem et infra : quando de eo fit servitium. Dicitur etiam in commemoratione ejusdem. Communicantes, vero dicitur tantum usque ad Circumcisionem et in die Circumcisionis. Æterne Deus. Quia per incarnati Verbi mysterium, nova mentis nostræ oculis lux tuæ claritatis infulsit : ut dum visibiliter Deum cognoscimus, per hunc in invisibilium amorem rapiamur. Et ideo cum Angelis. etc. Nota, quod infra canonem, ad primam missam in nocte mativitatis Domini, dicitur Communicantes: et noctem sacratissimam etc. Ad omnes alias missas dicitur : Diem sacratissimum, quandocunque dicitur. - Infra canonem. Communicantes, et diem sacratissimum (et noctem sacratissimam) celebrantes, quo beatæ Mariæ intemerata virginitas huic mundo edidit Salvatorem : sed et memoriam venerantes, in primis ejusdem gloriosæ semper virginis Mariæ, genitricis ejusdem Dei et Domini nostri Jesu Christi, sed et beatorum apostolorum ae martyrum tuorum, Petri, . . . . . . . . et Damiani, et

* From ** Missale ad Usum Sarum, Paris. Fol. Regnault. 1529."

[graphic]
[graphic]

omnium sanctorum tuorum, quorum meritis precibusque concedas, ut in omnibus protectionis tuæ muniamur auxilio. Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen. CI Sequens præfatio dicitur in die Epiphaniae, et per octavam et in octava, et Communicantes similiter. Æterne Deus. Quia cum Unigenitus tuus in substantia nostræ carnis apparuit, in novam nos immortalitatis suæ lucem reparavit. Et ideo cum Angelis. etc. Infra canonem. Communicantes, et diem sacratissimum celebrantes, quo Unigenitus tuus in tua tecum gloria coæternus, in veritate carnis nostræ visibiliter corporalis apparuit: sed et memoriam venerantes, in primis gloriosæ semper virginis Mariæ genitricis ejusdem Dei et Domini nostri Jesu Christi: sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum, Petri, . . . . . . . . . et Damiani: et omnium sanctorum tuorum, quorum meritis precibusque concedas, ut in omnibus protectionis tuæ muniamur auxilio. Per eumdem. etc. QI Sequens præfatio dicitur Feria iiij. in capite jejunii, et in omnibus missis de jejunio, nisi in dominicis ab hinc usque ad cænam Domini. Æterne Deus. Qui corporali jejunio vitia comprimis, mentem elevas, virtutem largiris et præmia: per Christum Dominum nostrum. Per quem. Nota quod in dominicis per Quadragesimam dicitur præfatio quotidiana. In cæna Domini etiam præfatio quotidiana dicitur. Infra Canonem Communicantes, et Hanc igitur, et Qui pridie, tam ab episcopo quam a sacerdote dicuntur. Infra Canonem. Communicantes, et diem sacratissimum celebrantes, quo Dominus noster Jesus Christus pro nobis traditus est: sed et memoriam venerantes, in primis gloriosæ semper virginis Mariæ genitricis ejusdem Dei et Domini nostri Jesu Christi : sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum, Petri, . . . . . et Damiani: et omnium sanctorum tuorum, quorum meritis precibus

« PoprzedniaDalej »