Obrazy na stronie
PDF
ePub

Non intres.
Domine Deus virtutum.
Domine, exaudi.
Dominus vobiscum.

Oremus.
Oratio. Deus qui tribus pueris.
Oratio. Ure igne.
Oratio. Actiones.

Et finiatur sic : Per Christum Dominum nostrum. Amen.

VII.

Praefationes per totum annum.58

EQUUNTUR præfationes.

Et primo præfatio nativitatis Domini ; quæ præfatio dicitur in die nativitatis Domini

ad omnes missas, et quotidie per hebdomadam, et in die Circumcisionis, et in omnibus missis de sancta Maria, ab hac die usque ad Purificationem, et etiam in die Purificationis. Dicatur etiam in festo Corporis Christi et in octava ejusdem et infra: quando de eo fit servitium. Dicitur etiam in commemoratione ejusdem. Communicantes, vero dicitur tantum usque ad Circumcisionem et in die Circumcisionis.

Æterne Deus. Quia per incarnati Verbi mysterium, nova mentis nostræ oculis lux tuæ claritatis infulsit : ut dum visibiliter Deum cognoscimus, per hunc in invisibilium amorem rapiamur. Et ideo cum Angelis. etc.

Nota, quod infra canonem, ad primam missam in nocte nativitatis Domini, dicitur Communicantes : et noctem sacratissimam etc. Ad omnes alias missas dicitur : Diem sacratissimum, quandocunque dicitur.

Infra canonem. Communicantes, et diem sacratissimum (et noctem sacratissimam) celebrantes, quo beatæ Mariæ intemerata virginitas huic mundo edidit Salvatorem : sed et memoriam venerantes, in primis ejusdem gloriosæ semper virginis Mariæ, genitricis ejusdem Dei et Domini nostri Jesu Christi, sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum, Petri,

et Damiani, et

[ocr errors]

58 From “ Missale ad Usum Sarum. Paris. Fol. Regnault. 1529."

[ocr errors]

omnium sanctorum tuorum, quorum meritis precibusque concedas, ut in omnibus protectionis tuæ muniamur auxilio. Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.

(Sequens præfatio dicitur in die Epiphania, et per octavam et in octava, et Communicantes similiter.

Æterne Deus. Quia cum Unigenitus tuus in substantia nostræ carnis apparuit, in novam nos immortalitatis suæ lucem reparavit. Et ideo cum Angelis. etc.

Infra canonem. Communicantes, et diem sacratissimum celebrantes, quo Unigenitus tuus in tua tecum gloria coæternus, in veritate carnis nostræ visibiliter corporalis apparuit : sed et memoriam venerantes, in primis gloriosæ semper virginis Mariæ genitricis ejusdem Dei et Domini nostri Jesu Christi : sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum, Petri,

et Damiani: et omnium sanctorum tuorum, quorum meritis precibusque concedas, ut in omnibus protectionis tuæ muniamur auxilio. Per eumdem. etc.

Sequens præfatio dicitur Feria iiij. in capite jejunii, et in omnibus missis de jejunio, nisi in dominicis ab hinc usque ad cænam Domini.

Æterne Deus. Qui corporali jejunio vitia comprimis, mentem elevas, virtutem largiris et præmia: per Christum Dominum nostrum.

Nota quod in dominicis per Quadragesimam dicitur præfatio quotidiana. In cæna Domini etiam præfatio quotidiana dicitur. Infra Canonem Communicantes, et Hanc igitur, et Qui pridie, tam ab episcopo quam a sacerdote dicuntur.

Infra Canonem. Communicantes, et diem sacratissimum celebrantes, quo Dominus noster Jesus Christus pro nobis traditus est: sed et memoriam venerantes, in primis gloriosæ semper virginis Mariæ genitricis ejusdem Dei et Do

Ꭰ mini nostri Jesu Christi : sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum, Petri,

et Damiani: et omnium sanctorum tuorum, quorum meritis precibus

[ocr errors]

Per quem.

[ocr errors]

que concedas: ut in omnibus protectionis tuæ muniamur auxilio. Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen. Item. Hanc igitur oblationem servitutis nostræ, sed

. et cunctæ familiæ tuæ, quam tibi offerimus ob diem in quo Dominus noster Jesus Christus. tradidit discipulis suis corporis et sanguinis sui mysteria celebranda, quæsumus Domine, ut placatus accipias, diesque nostros in tua pace disponas, atque ab æterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum jubeas grege numerari. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Qui pridie quam pateretur pro nostra omniumque salute, hoc est hodie ; accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas, et elevatis oculis in cælum ad te Deum. etc.

C Sequens præfatio dicitur in die Pascha, et per totam hebdomadam, et in omnibus dominicis, usque ad Ascensionem, quando de dominica sive de Pascha dicitur missa. Sed in vigilia Paschæ tantum dicitur in præfatione, Sed in hac potissimum nocte. Quandocunque vero alias dicitur; dicitur, Sed in hac potissimum die. Communicantes vero, et Hanc igitur per hebdomadam, et in octava Paschæ tantum dicuntur: ita quod in vigilia Paschæ tantum dicitur, noctem sacratissimam. In die vero Pascha, et alias quando dicitur, diem sacratissimum, dicatur,

Æterne Deus. Et te quidem omni tempore, sed in hac potissimum die (nocte) gloriosius prædicare, cum Pascha nostrum immolatus est Christus. Ipse enim verus est Agnus, qui abstulit peccata mundi. Qui mortem nostram moriendo destruxit, et vitam resurgendo reparavit. Et ideo cum Angelis etc.

Infra Canonem. Communicantes, et diem sacratissimum (noctem sacratissimam) celebrantes resurrectionis Domini nostri Jesu Christi, secundum carnem : sed et memoriam venerantes, in primis gloriosæ semper virginis Mariæ genitricis ejus

[ocr errors]

pro

dem Dei et Domini nostri Jesu Christi: sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum, Petri

et Damiani : et omnium sanctorum tuorum, quorum meritis precibusque concedas, ut in omnibus protectionis tuæ muniamur auxilio. Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.

Item. Hanc igitur oblationem servitutis nostræ, sed et cunctæ familiæ tuæ, quam tibi offerimus his

quoque, quos regenerare dignatus es ex aqua et Spiritu Sancto, tribuens eis remissionem omnium peccatorum, quæsumus Domine, ut placatus accipias, diesque nostros in tua pace disponas, atque ab æterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum jubeas grege numerari. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

(Sequens præfatio dicitur in die Ascensionis Domini : et per octavam et in octava, et in dominica infra octavam quando de dominica agitur : et Communicantes.

Æterne Deus : per Christum Dominum nostrum. Qui post resurrectionem suam omnibus discipulis suis manifestus apparuit ; et ipsis cernentibus est elevatus in cælum, ut nos divinitatis suæ tribueret esse participes. Et ideo cum Angelis.

Infra Canonem. Communicantes, et diem sacratissimum celebrantes, quo Dominus noster Jesus Christus unigenitus Filius tuus, unitam sibi fragilitatis nostræ substantiam in gloriæ tuæ dextera collocavit. Sed et memoriam venerantes, in primis gloriosæ semper virginis Mariæ genitricis ejusdem Dei et Domini nostri Jesu Christi : sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri,

et Damiani : et omnium sanctorum tuorum quorum meritis precibusque concedas, ut in omnibus protectionis tuæ muniamur auxilio. Per eumdem.

[ Sequens præfatio dicitur in die Pentecostes, et per hebdomadam, et in omnibus missis de Sancto Spiritu. Communicantes. et Hanc igitur in die Pentecostes et ab hinc usque ad festum Sanctæ Trinitatis dicuntur tantum.

1

[ocr errors]

6

« PoprzedniaDalej »