Obrazy na stronie
PDF
ePub

calicem a manu diaconi accipiat. Diacono manum ipsius sacerdotis, utraque vice, deosculante. Postea ordinato sacrificio et debito modo deposito sacerdos sacrificium, ministerio diaconi, ter in signum crucis thurificet ; deinde ter in circuitu; postea ex utraque parte sacrificii. Quo peracto sacerdos manus abluat, ministerio subdiaconi et aliorum ministrorum. Diacono interim ipsum altare in sinistro cornu incensante, et reliquias, more solito, in circuitu. Accedente autem sacerdote ad divinum obsequium exequendum, diaconus et subdiaconus suis gradibus ordinate se teneant. Et si episcopus celebraverit, omnes diaconi in eodem gradu diaconorum consistant: principali diacono medium locum inter eos obtinente. Simili modo subdiaconi in gradu subdiaconorum se habeant. Cæteris omnibus diaconis et subdiaconis gestum principalis diaconi, et principalis subdiaconi imitantibus. Excepto quod principalis subdiaconus sacerdoti ad populum convertenti solus ministret. Sacerdote vero “Per omnia sæcula” incipiente, subdiaconus offertorium et patenam a manu diaconi accipiat, et ipsam tenendam, quousque oratio Dominica dicatur, acolyto offertorio coopertam committat in gradu post subdiaconum interim constituto. Sciendum autem quod pueri ministrantes, dum secretum missæ tractatur, in choro moram faciunt exteriorem locum primæ formæ tenentes, quousque sacerdos, cancellatis manibus, ad altare se inclinet. Tunc enim ad altare accedunt ad ministrandum diacono in manuum ablutione cum subdiacono. Sacerdote vero Corpore Domini calicem in modum crucis signante, diaconus ei a dextris assistat, eique in corporalibus sustinendis subministret. Inchoata vero oratione Dominica, diaconus patenam a manu subdiaconi recipiat, et post dictam orationem Dominicam eam sacerdoti porrigat: post tertium “ Per Omnia” si episcopus celebraverit, diaconus ad populum conversus, baculum episcopi in dextra tenens, curvatura baculi ad se conversa, dicat “ Humiliate vos ad benedictionem.” Deinde episcopus, eucharistia interim super patenam reposita, super populum faciat benedictionem. Ad “Agnus Dei” dicendum, ascendat diaconus et subdiaconus ad sacerdotem uterque a dextris; diaconus propior, subdiaconus remotior. Pacem vero diaconus a sacerdote accipiat: deinde primo subdiaconum ; deinde ad gradum chori rectorem ex parte decani ; dehinc alium ex parte cantoris, osculetur : qui duo pacem choro reportent, incipientes a decano et cantore, vel ab his qui stallis eorum stant proximiores. Post perceptionem sacramenti, sacerdote ad manus abluendas veniente, diaconus corporalia complicet et in loculo reponat. Postea vero ipsa corporalia calici cum offertorio superponat; ipsumque calicem, dum post communio dicitur, ipsi acolyto committat, qui dum “ Per omnia” dicitur post orationem, ea solemnitate qua eum apportavit reportet. Post “ Benedicamus” dictum a diacono, iterum casula induto, ad populum converso, et post inclinationem a se factam, sacerdos cum suis ministris, modo quo accessit, abscedat.

55

Vitalis presbyter,35 vicarius perpetuus de Suning, præsentavit capellanum, quem secum habet, nomine Simonem, quem modo retinuit usque ad festum B. Michaelis. Requisitus idem Simon de suis ordinibus ; dicit, quod apud Oxoniam recepit ordinem subdiaconi, a quodam episcopo Yberniæ, Albino nomine, tunc vicario episcopi Lincolniensis. Item ab eodem recepit ordinem diaconi. Item ordinem presbyteratus ab Hugone modo Lincolniensi episcopo : transactis quatuor annis. Probatus fuit de evangelio Dominicæ primæ in adventu et inventus est minus habens, nec intelligens quod legeret. Item probatus fuit de canone missæ : “ Te igitur, clementissime Pater” etc. Nescivit cujus casus esset “ Te” nec a qua parte regeretur. Et cum dictum esset ei, ut diligenter inspiceret quæ pars posset competentius regere Te,” dixit, quod Pater, qui omnia regit. Requisitus quid esset “clementissime,” vel cujus casus, vel qualiter declinaretur; nescivit. Requisitus quid esset “Clemens ;” nescivit. Item idem Simon nullam differentiam antiphonarum novit, nec cantum hymnorum, nec etiam de illo, “ Nocte surgentes :” nec aliquid scit de Officio Divino, vel Psalterio cordetenus. Dixit etiam, quod indecens ei videbatur quod probaretur coram decano, cum jam esset ordinatus. Requisitus super quo fuisset probatus quando ordinem presbyteratus accepit: dicit quod non meminit. Sufficienter illiteratus est.

55 These examinations of illiterate Priests, in the early part of the thirteenth Century, viz. A.D. 1222, are taken from the same MS. the “ Registrum S. Osmundi :" fol. xliij. and are written in a contemporary hand, probably being the authentic record at the time. Certainly they have little else to do with my present subject, beyond the Canon

being made the test of a competent knowledge: but they are extremely curious; and valuable as shewing the discipline which was maintained, even in those disturbed days. Some other examinations I have omitted, in which the candidates were declared to be sufficiently learned.

Johannes de Herst præsentavit capellanum suum Ricardum nomine, natum apud Rosam. Juvenis quidem est, et nihil scit. Dicit quod ordinem subdiaconi recepit London. a Willielmo episcopo. Ab episcopo Petro, Winton. ordinem diaconi, transactis sex annis: a Willielmo vero episcopo Cestrensi eodem anno ordinem presbyteratus. Probatus de hac collecta Adventus : “Excita quæsumus Domine;” dixit quod nihil voluit respondere. Requisitus de canone, dixit, quod nihil voluit super hoc respondere. Postquam enim suus Presbyter primo exierat ab ecclesia post examinationem, et venisset ad alios, omnes inierunt consilium unum quod non responderent. Aliqui tamen eorum in articulo responderunt postea ad magnam instantiam decani. Pos

annos.

[ocr errors]

tea requisitus noluit in ultimo capitulo examinari, et remansit suspensus.

Johannes de Erburge præsentavit capellanum Reginaldum, natum apud Windelshoram. Ordinatus sicut ipse dicit, ad ordinem subdiaconi apud Sarum. Diaconi vero et presbyt. apud Winton. transactis jam iiij annis. Probatus de hac oratione “Excita," etc. et de hoc textu canonis, “ Te igitur, clementissime Pater;” nihil prorsus voluit respondere. Postea venit et obtulit se examinationi et nihil scivit, vel legere vel canere.

Capellanus de Sandhurst Johannes de Sireburñ. dicit quod ordinatus fuit subdiaconum apud Cicestriam. Diaconum apud Winton. ab episcopo Godefrido, in Ybernia: et jam ministravit in prædicta capella per iiij

Probatus de hac oratione, “ Excita,” etc. et de “ Te igitur,” nihil scit respondere. Probatus de cantu, de offertorio dominicæ adventus, scilicet : “ Ad te levavi ;” nescivit cantare.

Item Vitalis Presbyter præsentavit ad capellam de Rotiscamp Jordanum Presbyterum, natum apud Stratton in Dorset. Ordinatus ut dicit subdiaconum et diaconum apud Sarum ab episcopo Herberto. Presbyterum autem ab episcopo Roffensi Gilberto de Glanvill, ante generale interdictum. Probatus ut alii supra, de oratione, “Excita,” et “ Te igitur ;” nihil scit. Proposito ei libro ut cantaret, noluit cantare. Præceptum est Vitali, ut bonos capellanos inveniat et ibi et apud Sunning ; vel decanus capiet beneficia in manus suas.

Item apud Erberge fuit quidam veteranus in domo Ricardi Bulloc, presbyter quidam de Rading; et cum probaretur a decano, utrum videret et utrum verba integra proferret, inventum est quod nullum verbum evangelii vel canonis integrum potuit proferre. Et ideo præcepit decanus Johanni de Erburge ne ulterius permitteret eum ministrare in capella illa.

IV.

Drationes pro rege in miflis dicendae.56

Sequuntur orationes in missis dicendæ, pro bono felici

ac prospero statu Christianissimi atque excellentissimi regis nostri Henrici octavi.

UÆSUMUS omnipotens et misericors Deus, ut rex noster Henricus octavus, qui, tua miseratione, regni suscepit gubernacula vir

tutum omnium percipiat incrementa : quibus decenter ornatus vitiorum voraginem devitare, corporis incolumitate gaudere, hostes superare, et in tranquilla pace dum in humanis aget tam feliciter possit sua tempora pertransire, ut post hujus vitæ decursum, ad te qui via, veritas, et vita es, gratiosus valeat pervenire. Per.

Secreta. Munera, quæsumus Domine, oblata sanctifica, ut nobis Unigeniti tui corpus et sanguis fiant, et famulo tuo Henrico octavo regi nostro ad obtinendum animæ corporisque salutem : et ad peragendum in firma fide et solida pace injunctum sibi officium, te largiente, usquequaque proficiat. Per.

Postcommunio. Hæc, quæsumus Domine, salutaris sacramenti perceptio famulum tuum Henricum octavum regem nostrum ab omnibus tueatur adversis, quatenus diuturnam et prosperam vitam in tranquillitate ecclesiasticæ pacis obtineat: et post hujus vitæ decursum ad æternam beatitudinem, tua gratia cooperante, perveniat. Per. .

56 From “ Missale ad Usum Sa- timi.” I have not thought it an rum: Paris. 8vo. Petit. 1516." This

unnecessary addition, remembering Mass occurs in various editions, that our present Liturgy contains and some of much earlier date: special prayers for the reigning thus we find it, occasionally, “pro Sovereign. bono statu regis nostri Henrici sep

« PoprzedniaDalej »