Obrazy na stronie
PDF

tea requisitus noluit in ultimo capitulo examinari, et remansit suspensus. Johannes de Erburge præsentavit capellanum Reginaldum, natum apud Windelshoram. Ordinatus sicut ipse dicit, ad ordinem subdiaconi apud Sarum. Diaconi vero et presbyt. apud Winton. transactis jam iiij annis. Probatus de hac oratione “ Excita,” etc. et de hoc textu canonis, ** Te igitur, clementissime Pater;” nihil prorsus voluit respondere. Postea venit et obtulit se examinationi et nihil scivit, vel legere vel canere. Capellanus de Sandhurst Johannes de Sireburfi. dicit quod ordinatus fuit subdiaconum apud Cicestriam. Diaconum apud Winton. ab episcopo Godefrido, in Ybernia: et jam ministravit in prædicta capella per iiij annos. Probatus de hac oratione, ** Excita,” etc. et de “ Te igitur,” nihil scit respondere. Probatus de cantu, de offertorio dominicæ adventus, scilicet: “ Ad te levavi ;” nescivit cantare. Item Vitalis Presbyter præsentavit ad capellam de RotiscampJordanum Presbyterum, natum apud Stratton in Dorset. Ordinatus ut dicit subdiaconum et diaconum apud Sarum ab episcopo Herberto. Presbyterum autem ab episcopo Roffensi Gilberto de Glanvill. ante generale interdictum. Probatus ut alii supra, de oratione, « Excita,” et “Te igitur ;" nihil scit. Proposito ei libro ut cantaret, noluit cantare. Præceptum est Vitali, ut bonos capellanos inveniat et ibi et apud Sunning ; vel decanus capiet beneficia in manus suas. Item apud Erberge fuit quidam veteranus in domo Ricardi Bulloc, presbyter quidam de Rading; et cum probaretur a decano, utrum videret et utrum verba integra proferret, inventum est quod nullum verbum evangelii vel canonis integrum potuit proferre. Et ideo præcepit decanus Johanni de Erburge ne ulterius permitteret eum ministrare in capella illa.

[ocr errors]

Sequuntur orationes in missis dicendæ, pro bono felici ac prospero statu Christianissimi atque ercellentissimi regis nostri Henrici octavi.

SIUÆSUMUS omnipotens et misericors Deus, ut rex noster Henricus octavus, qui, tua 4 miseratione, regni suscepit gubernacula virS8 tutum omnium percipiat incrementa: quibus decenter ornatus vitiorum voraginem devitare, corporis incolumitate gaudere, hostes superare, et in tranquilla pace dum in humanis aget tam feliciter possit sua tempora pertransire, ut post hujus vitæ decursum, ad te qui via, veritas, et vita es, gratiosus valeat pervenire. Per. Secreta.

Munera, quæsumus Domine, oblata sanctifica, ut nobis Unigeniti tui corpus et sanguis fiant, et famulo tuo Henrico octavo regi nostro ad obtinendum animæ corporisque salutem : et ad peragendum in firma fide et solida pace injunctum sibi officium, te largiente, usquequaque proficiat. Per.

[ocr errors]
[ocr errors]

Postcommunio. Hæc, quæsumus Domine, salutaris sacramenti perceptio famulum tuum Henricum octavum regem nostrum ab omnibus tueatur adversis, quatenus diuturnam et prosperam vitam in tranquillitate ecclesiasticæ pacis obtineat: et post hujus vitæ decursum ád æternam beatitudinem, tua gratia cooperante, perveniat. Per.

* From ** Missale ad Usum Sa- timi." I have not thought it an rum : Paris. 8vo. Petit. 1516." This umnecessary addition, remembering Mass occurs in various editions, that our present Liturgy contains and some of much earlier date: special prayers for the reigning thus we find it, occasionally, * pro Sovereign. bono statu regis nostri Henrici sep

[graphic]
[graphic]
[graphic]
[graphic]
[ocr errors]

:ODUS induendi pontificem ad solemniter celebrandum: primo veniat pontifex ante altare, vel alibi, ubi dispositum fuerit: et 24-stos prostratus breviter oret. Et surgens ponet se ad cathedram, et statim incipiantur psalmi consueti: “Quam dilecta” &c. ut infra. Interim ministri vel domicelli caligas cum sandalis secrete extenso superiori indumento ei subministrent. Deinde manutergium cum aqua ad lavandum deportent. Postea exuat cappam et induat amictum, albam, et stolam : et reliquias circa collum, ac deinceps tunicam, dehinc dalmaticam, et manipulum. Et tunc consedendo chirothecas manibus impomat, et annulum pontificalem magnum, una cum uno parvo strictiori annulo ad tenendum fortius superimponat. Etsudarium retortum in manu recipiat, ad faciem extergendam. Et sic sedendo post psalmos infra scriptos orationes sequentes consuetas perdicat. Et cum hora fuerit, surgatet casulam induat, et mitram capiti imponat, et baculum pastoralem in manu sua sinistra assumat, curvatura baculi ad populum conversa, cujus contrarium faciant ministri tenendo baculum vel portando. Et sic, choro canente “Gloria Patri” vel alias officium incipiente, procedat de Sacrario ad altare populum benedicendo. Et veniens ante altare, deposita mitra, dicat confessionem. Qua dicta, reponatur mitra usque ad principium primae collectae de die, ita quod salutando populum ante principalem orationem dicat versus populum: “Pax vobis.” Et deponatur mitra dum dicitur

57 From the MS. Pontifical “ad the University of Cambridge. (Mm. usum Sarum,” in the Library of 3.21. Folio. fol. xi.)

[graphic]

collecta, et post collectam, dicto “Jesum Christum Filium tuum,” ad haec verba, “Qui tecum,” reponatur mitra usque ad evangelium, et tunc amoveatur, receptobaculo, usque inceperit “Credo in unum.” Et tuncutatur mitra usque postguam verterit se ad populum, dicendo “Orate fratres.” Et hoc dicto conversus ad altare, removeat minister mitram et ponat eam super cornu altaris, quasi stando, quousque fiat benedictio super populum: missam quoque totam sicut caeteri sacerdotes dicat. Et post “per omnia” ante pacem faciat benedictionem solemnem super populum, diacono baculum in manibus tenente, et ad chorum converso, dicendo alta voce, “Humiliate vos ad benedictionem.”

Chorus respondeat. “Deo gratias.”

Et sic Eucharistia super patenam reposita, acceptaque mitra, et baculo in manu sinistra, et manu dextra super populum elevata, dicat benedictionem prout tempus exigit et requirit. Et postea remotis mitra et baculo, reversus ad altare dicat: “Et pax ejus.” Et caetera sequentia sicut alii sacerdotes, nisi quod lotis manibus reponat mitram et resumat chirothecas et annulos, et postguam se verterit ad populum, dicat: “Dominus vobiscum,” et reversus amoveatur mitra, dum dicitur postcommunio. Et iterum post orationem resumatur, ut supra in prima oratione. Et sic mitratus recedat, dicendo evangelium : “In principio,” cum psalmo, “Benedicite sacerdotes.”

[merged small][ocr errors]

S]ELEBRA TUR US pontifex missarum solf lemnia, quosdam psalmos et orationes ex inY stitutione Celestini Papae, primo præmittit, ζ•. Sl quos interim dum caligis et sandalis ornatur dicet secundum eaehortationem psalmistae dicentis.

Præoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis

jubilemus ei.

Hi quinque psalmi sunt qui dici debent. viz. Quam dilecta tabernacula tua Domine. Ps. lxxxiij. Benedixisti Domine terram tuam. Ps. lxxxiv. Inclina Domine aurem tuam et exaudi me. Ps. lxxxv. Credidi propter quod locutus sum. Ps. cxv. De profundis clamavi. Ps. cxxix. Ant. Veni, Domine, visitare nos in pace, ut lætemur coram te corde perfecto. Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Pater noster. Et ne nos.

Repleatur os meum laude.

IResp. Ut cantem. -
Vers. Domine, averte faciem tuam a peccatis meis.
Resp. Et omnes.
Vers. Cor mundum crea in me, Domine.
Resp. Et spiritum.
Vers. 'Ne projicias me a facie tua.
Resp. Et spiritum.
Vers. Redde mihi lætitiam salutaris tui.

3° From the same MS.

[graphic]
« PoprzedniaDalej »