Obrazy na stronie
PDF
ePub

Si vero super altare stillaverit calix, sorbeatur stilla, et tribus diebus pæniteat.

Si vero super linteum et ad aliud stilla pervenerit, quatuor diebus pæniteat. Si usque ad tertium, novem diebus pæniteat. Si usque ad quartum stilla sanguinis pervenerit, viginti diebus pæniteat, et linteamina quæ stilla tetigerit tribus vicibus lavet sacerdos, vel diaconus, calice supposito, et ablutio cum reliquiis recondatur.

Item si quis aliquo casu gulæ eucharistiam evomuerit, vomitus ille debet incinerari, et cineres juxta altare debent recondi. Et si fuerit clericus, monachus, presbyter, vel diaconus, quadraginta diebus pæniteat, episcopus septuaginta, laicus triginta.

Si vero ex infirmitate evomuerit, quinque diebus poeniteat.

Qui vero non bene custodit sacramentum, ita quod mus vel aliud animal comederit, quadraginta diebus pæniteat.

Qui autem perdiderit illud, vel pars ejus ceciderit et non fuerit inventa, triginta diebus pæniteat. Eadem pænitentia videtur dignus sacerdos, per cujus negligentiam putrescunt hostiæ consecratæ. Dictis autem diebus pænitens debet jejunare, et a communione, et a celebratione abstinere. Pensatis tamen circumstantiis delicti et persona, potest minui vel augeri pænitentia prædicta, secundum arbitrium discreti confessoris. Hoc autem tenendum est, quod ubicunque inveniuntur species sacramenti integræ, reverenter sumendæ sunt : quod si sine periculo fieri non potest, sunt tamen pro reliquiis reservandæ.

Item si hostia, vel pars hostiæ inventa fuerit sub palla vel corporali, et dubitatur si est consecrata vel non, debet eam post sumptionem sanguinis reverenter sumere, ut in titulo de celebratione missarum plenius invenies.

Item circa materiam sanguinis vide ne sit agresta, vel vinum ita debile, quod nullo modo habeat speciem vini. Ne sit aqua rubea expressa de panno intincto in vino rubeo. Ne sit acetum, vel vinum omnino corruptum ; ne sit claretum, vel vinum de moris aut malogranatis confectum ; quia veram speciem vini non retinent.

Conficiens cum vino quod est in via corruptionis, vel ad corruptionem tendens, gravissime peccat (licet conficiat) quoniam non retinet speciem vini.

Item cavendum est, ne apponatur nisi modicum de aqua, quia si tantum poneretur quod speciem vini tolleret, non conficeretur.

Item si qua hic desunt, requirantur in summa et lectura Hostien. in titulo de celebr. missarum.

III.

De modo erequendi Dfficium Dominica prima in adventu, ad miCam: et de Dificijs singulorum

Miniftrorum.5+

OMINICA prima in Adventu, peracta pro

cessione, dum Tertia cantatur, executor officii et sui ministri ad missam dicendam se indu

ant, et si episcopus fuerit, tres habeat diaconos et totidem subdiaconos ad minus, sicut in omni festo novem lectionum, quando ipse exequitur officium. In die vero Pentecostes, et in die Cænæ, septem diaconos et septem subdiaconos et tres acolytos. In aliis vero duplicibus, quinque tantum. Die vero Parasceve, unum solum diaconum, et unum solum subdiaconum.

Cantata vero Tertia et officio missæ inchoato, dum post officium“ Gloria patri” inchoatur, executor officii cum suis ministris ordinate presbyterium intrent, et ad altare accedant: diacono et subdiacono casulis indutis, manus tamen ad modum sacerdotis extra casulam non tenentibus. Cæteris ministris in albis existentibus ; quibus vero temporibus, diaconi et subdiaconi casulis, dalmaticis, et tunicis, et albis uti debeant, in Ordinali plene describitur. Ad gradum autem altaris sacerdos ipse confessionem dicat : diacono ei assistente a dextris, subdiacono a sinistris : et sciendum quod quisque sacerdos officium exequatur, semper episcopus si præsens fuerit ad gradum altaris, “ Confiteor” dicat. Dicta vero abso

54 From the Consuetudinarium of Salisbury: and of which I have of Sarum, in the MS. “ Registrum given some account at the end of S. Osmundi.” fol. xv.

Preserved the Dissertation on Service books, among the Muniments of the Bishop Monumenta Ritualia. vol. i.

N

lutione, sacerdos diaconum deosculetur ; deinde subdiaconum : quod semper observatur, nisi missa pro fidelibus fuerit dicenda, et exceptis tribus ultimis diebus in Passione Domini. His peractis, ceroferarii candelabra cum cereis ad gradum altaris demittant. Post humiliationem vero sacerdotis ad altare factam, ipsum altare sacerdos thurificet, diaconi ministerio: deinde ab ipso diacono ipse sacerdos thurificetur ; et postea textum ministerio subdiaconi deosculetur. His peractis, in dextro cornu altaris, cum diacono et subdiacono, officium Missæ usque ad orationem prosequatur, sive usque ad “ Gloria in excelsis,” quando “ Gloria in excelsis” dicitur. Quo facto sacerdos, cum suis ministris, in sedibus ad hoc paratis se recipiant, usque ad orationem dicendam, vel in alio tempore, usque ad “Gloria in excelsis” incipiendum. Dùm vero sacerdos ad officium exequendum stat ad altare, Diaconus post eum stet in primo gradu ante altare: deinde subdiaconus ordinate, ita quod quoties sacerdos ad populum se convertit, diaconus similiter se convertat: subdiacono interim ipsi sacerdoti de casula aptanda subministrante. Sciendum autem quod quicquid a sacerdote dicitur ante epistolam, in dextro cornu altaris expletur. Similiter post perceptionem sacramenti : cætera omnia in medio altaris fiunt. Post introitum vero missæ, unus ceroferariorum panem, et vinum, et aquam, in pixide et phiolis solemniter ad locum ubi panis, vinum, et aqua, ad eucharistiæ ministrationem disponuntur, deferat. Reliquus vero ceroferarius pelves cum aqua et manutergio. Incepta vero ultima oratione ante epistolam, casula interim deposita, subdiaconus per medium chori ad legendam epistolam ad pulpitum accedat, et dum epistola legitur, duo pueri in superpelliciis facta inclinatione ad altare ad gradum chori, in pulpito ipso se ad cantandum gradale præparent.

Interim etiam veniant duo ceroferarii obviam acolyto ad ostium presbyterii, cum veneratione ipsum calicem ad locum prædictæ administrationis deferenti, offertorio et corporalibus ipsi calici Post quoque

superpositis : est autem acolytus in albis, et mantello

: serico, ad hoc parato. Calice itaque in loco debito reposito, corporalia ipse acolytus super altare solemniter deponat, ipsum altare in recessu deosculando. Quo facto ceroferarii candelabra cum cereis, ad gradum altaris demittant. Lecta epistola, subdiaconus panem et vinum, post manuum ablutionem, ad eucharistiæ ministrationem in loco ipsius administrationis præparet ministerio acolyti. Dum gradale canitur, duo de superiore gradu ad cantandum “ Alleluia” cappis sericis se induant, et ad pulpitum accedant. Dicto vero gradali, pueri cantores ad gradum altaris inclinaturi redeant. epistolam unus ceroferariorum cum aliquo puero de choro aquilam in pulpito ad legendum evangelium ornando præparet. Dum “Alleluia” canitur, diaconus prius ablutis manibus, casula humerum sinistrum modo stolæ succinctus, corporalia super altare disponat. Dum prosa canitur, diaconus ipse altare thurificet; deinde ad commonitionem puerorum ministrantium a choro ad ministeria sua redientium, accepto texto Evangeliorum et data ei humiliato a sacerdote benedictione, cum ceroferariis et thuribulo præcedente, subdiacono librum lectionis evangelicæ deferente per medium chori, ad pulpitum accedat. Textum ipsum super sinistram manum solemniter gestando : et cum ad locum legendi pervenerit, textum ipsum subdiaconus accipiat; et a sinistris ipsius diaconi, ipsum dum Evangelium legitur teneat. Et lecto evangelio, ipsum deosculandum, ipsi diacono porrigat a dextra parte ipsius. In redeundo tamen, textum ipsum ad altare ex directo pectore deferat. Post inceptionem “ Credo in unum," sacerdos ipse ministerio diaconi thurificetur, et postea, ministerio subdiaconi, textum deosculetur. Quo peracto, chorus, ministerio pueri, more solito incensetur, sequente subdiacono textum deosculandum singulis eo ordine quo incensantur porrigente. His peractis, acolyto ministrante subdiacono, subdiacono ipsi diacono, sacerdos prius hostiam super patenam, deinde

« PoprzedniaDalej »