Obrazy na stronie
PDF

habet in ore, et jam primo sentit quod sit aqua ; utrum debeat eam deglutire vel emittere. Require in summa Hostiensis in titulo de celebr. missæ. Tutius tamen est eam deglutire quam emittere ; et hoc ideo ne aliqua particula corporis cum aqua exeat. Item si sacerdos post consecrationem recordetur se non esse jejunum, vel commisisse aliquod peccatum, vel esse excommunicatum : debet nihilominus procedere, cum proposito satisfaciendi, et absolutionem impetrandi. Si autem ante consecrationem recordetur prædictorum, tutius est missam inceptam deserere et absolutionem petere, nisi inde grave scandalum oriatur. Item si musca vel aranea vel aliquid talium ante consecrationem in calicem ceciderit, vel etiam venenum immissum fore deprehenderit, vinum debet effundi quod est in calice, et abluto calice aliud vinum cum aqua poni ad consecrandum. Sed si aliquid horum post consecrationem acciderit, debet musca vel akanea vel aliquid talium caute capi, et diligenter inter digitos pluries lavari; et vermis comburi, et ablutio cum cineribus combustis in sacrario reponi. Venenum autem mullo modo debet sumi, sed cum reliquiis debet sanguis talis cui venenum est immissum in vasculo mundo reservari. Et ne sacramentum maneat imperfectum, debet calicem denuo rite præparare, et resumere consecrationem sanguinis ab illo loco, Simili modo. Et nota quod secundum doctores, nihil abominabile sumi debet occasione hujus sacramenti. Item si sacerdos non recolit se dixisse aliquod horum quæ debuit dicere, non debet mente turbari ; non enim qui multa dicit, semper recolit quæ dixit. Etiam si sibi pro certo constat quod aliqua omiserit, si talia non sunt de necessitate sacramenti, sicut sunt secretæ, vel aliqua verba canonis, ultra procedat, nec aliquid resumat. Si tamen probabiliter sibi constat quod omisit aliquid, quod sit de necessitate sacramenti, sicut forma verborum per quam consecratur, omnia verba consecrationis super suam materiam resumere debet, quia consecratio facta non esset. Quod tamen non oportet si prætermissa esset conjunctio enim vel alia verba quæ præcedunt vel sequuntur formam ; quæ non sunt de ipsius substantia. Si autem sacerdos dubitaret an aliquod verbum pertinens ad substantiam formæ omisisset vel non, nullatenus debet servare formam conditionalem ; sed sine temeraria assertione formam totam super suam propriam materiam debet resumere, cum hac intentione: quod si consecratio esset facta, nullo modo voluisset consecrare ; sed si consecratio non esset facta, vellet corpus et sanguinem consecrare. Item si quis tempore consecrationis, ab actuali intentione et devotione distractus fuerit, nihilominus consecrat ; dummodo intentio habitualis in eo remanserit ; Summo Sacerdote, scilicet Christo, supplente ejus defectum. Si autem per nimiam distractionem habitualis intentio cum actuali tolleretur, videtur quod deberet verba consecrationis cum actuali intentione resumere, sic tamen quod nollet consecrare, si consecratio facta esset. Item si hostia consecrata propter frigus, vel alia de causa, labitur sacerdoti in calicem, sive ante divisionem hostiæ, sive post; non debet eam de sanguine extrahere, nec aliquid propter hoc reiterare, vel immutare circa celebrationem sacramenti; sed procedat in signis et in aliis, ac si haberet eam in manibus. Si eucharistia ad terram ceciderit, locus ubi jacuit radatur, et incineretur per ignem, et cinis juxta altare recondatur. CI Item si per negligentiam aliquid de sanguine stillaverit, super tabulam quæ terræ adhæret, stilla per sacerdotem cum lingua lambatur, et locus tabulæ radatur, et rasura igni comburatur, et cinis juxta altare cum reliquiis recondatur, et quadraginta diebus pœniteat cui hoc accidit.

Si vero super altare stillaverit calix, sorbeatur stilla, et tribus diebus pœniteat. Si vero super linteum et ad aliud stilla pervenerit, quatuor diebus poeniteat. Si usque ad tertium, novem diebus poeniteat. Si usque ad quartum stilla sanguinis pervenerit, viginti diebus pœniteat, et linteamina quæ stilla tetigerit tribus vicibus lavet sacerdos, vel diaconus, calice supposito, et ablutio cum reliquiis recondatur. Item si quis aliquo casu gulæ eucharistiam evomuerit, vomitus ille debet incinerari, et cineres juxta altare debent recondi. Et si fuerit clericus, monachus, presbyter, vel diaconus, quadraginta diebus pœniteat, episcopus septuaginta, laicus triginta. Si vero ex infirmitate evomuerit, quinque diebus pœniteat. Qui vero non bene custodit sacramentum, ita quod mus vel aliud animal comederit, quadraginta diebus poeniteat. Qui autem perdiderit illud, vel pars ejus ceciderit et non fuerit inventa, triginta diebus pœniteat. Eadem pœnitentia videtur dignus sacerdos, per cujus negligentiam putrescunt hostiæ consecratæ. Dictis autem diebus pœnitens debet jejunare, et a communione, et a celebratione abstinere. Pensatis tamen circumstantiis delicti et personæ, potest minui vel augeri poenitentia prædicta, secundum arbitrium discreti confessoris. Hoc autem tenendum est, quod ubicunque inveniuntur species sacramenti integræ, reverenter sumendæ sunt: quod si sine periculo fieri non potest, sunt tamen pro reliquiis reservandæ. Item si hostia, vel pars hostiæ inventa fuerit sub palla vel corporali, et dubitatur si est consecrata vel non, debet eam post sumptionem sanguinis reverenter sumere, ut in titulo de celebratione missarum plenius invenies. Item circa materiam sanguinis vide ne sit agresta, yel vinum ita debile, quod nullo modo habeat speciem vini. Ne sit aqua rubea expressa de panno intincto in vino rubeo. Ne sit acetum, vel vinum omnino corruptum; ne sit claretum, vel vinum de moris aut malogranatis confectum ; quia veram speciem vini non retinent. Conficiens cum vino quod est in via corruptionis, vel ad corruptionem tendens, gravissime peccat (licet conficiat) quoniam non retinet speciem vini. Item cavendum est, ne apponatur nisi modicum de aqua, quia si tantum poneretur quod speciem vini tolleret, non conficeretur. Item si qua hic desunt, requirantur in summa et lectura Hostiem. in titulo de celebr. missarum.

[merged small][ocr errors]

oOMINICA prima in Adventu, peracta proA cessione, dum Tertia cantatur, executor officii i () et sui ministri ad missam dicendam se induoS o ant, et si episcopus fuerit, tres habeat diaconos et totidem subdiaconos ad minus, sicut in omni festo novem lectionum, quando ipse exequitur officium. In die vero Pentecostes, et in die Coenae, septem diaconos et septem subdiacomos et tres acolytos. In aliis vero duplicibus, quinque tantum. Die vero Parasceve, unum solum diaconum, et unum solum subdiaconum. Cantata vero Tertia et officio missae inchoato, dum post officium “ Gloria patri” inchoatur, executor officii cum suis ministris ordinate presbyterium intrent, et ad altare accedant: diacono et subdiacono casulis indutis, manus tamen ad modum sacerdotis extra casulam non tenentibus. Caeteris ministris in albis existentibus; quibus vero temporibus, diaconi et subdiaconi casulis, dalmaticis, et tunicis, et albis uti debeant, in Ordinali plene describitur. Ad gradum autem altaris sacerdos ipse confessionem dicat: diacono ei assistente a destris, subdiacono a sinistris: et sciendum quod quisque sacerdos officium exequatur, semper episcopus si praesens fuerit ad gradum altaris, “Confiteor” dicat. Dicta vero abso

o From the Consuetudinarium of Salisbury: and of which I have of Sarum, in the MS. “Registrum given some account at the end of S. Osmundi” fol. xv. Preserved the Dissertation on Service books, among the Muniments ofthe Bishop Monumenta Ritualia, vol. i.

[graphic]
[graphic]
[graphic]
« PoprzedniaDalej »