Obrazy na stronie
PDF
ePub

ferat. Pari modo hoc idem in forma consecrationis san

guinis observetur.

Item proferendo verba consecrationis circa quamlibet materiam, sacerdos semper intendat conficere id quod Christus instituit, et ecclesia facit.

Quarta est, ut si plures hostias habet consecrare, debet harum unam elevare, quam sibi deputaverat a principio ad missam; et teneat illam penes alias, ita quod visum et intentionem ad omnes simul dirigat. Et signando et dicendo: Hoc est enim corpus meum: omnes cogitet quas demonstrat.

Consulimus quoque ut canonem presbyter memoriter sciat, quia devotius dicitur; semper tamen liber habeatur, ut ad ipsum memoriter recurratur.

Quinta est, ut dum sumat, nunquam uno haustu calicem sumat, ne propter impetum tussis inopinate occurrat, sed bis vel ter caute sumat ut impedimentum non habeat. Si vero plures hostias debet sumere, ut quando hostia est renovanda, primo sumat eam quam confecit et sanguinem: post hæc alias quæ supersunt. Suam prius sumat quam alias, quia de suis credit et scit, de aliis credit et nescit. Demum desuper ablutiones, et non prius.

Sexta est, ut paucorum nominibus se astringat in canone; nec perpetuo, sed quamdiu velit faciat, quando velit omittat, quia canon de multitudine nominum prolixatur, et per hoc cogitatio distrahitur. Dignum tamen est ut pater, mater, frater, soror ibi nominentur. Et si qui pro tempore commendantur; et specialiter pro quibus missa celebratur. Non tamen ibi fiat vocalis expressio, sed mentalis.

Septima est, ut ante missam non os vel dentes lavet; sed tantum labia exterius ore clauso si indiget, ne forte aquæ gustum, cum saliva immittat. Post missam etiam caveat excreationes quantum potest, donec comederit et biberit, ne forte aliquid inter dentes remanserit, aut in faucibus, quod excreando ejiceretur. Quamvis autem missa devotissime sit celebranda contemplationis causa,

est tamen modus habendus, ne protractione vel acceleratione fiat homo notabilis. Nam acceleratio signum est incuriæ. Protractio est occasio detractionis. Sed medio tutissimus ibit. Eo autem affectu est quælibet missa habenda et dicenda a quocumque sacerdote, quasi prima dicatur et nunquam amplius sit dicenda: tam magnum enim donum, semper debet esse novum.

Habeat itaque sacerdos diligentiam ad conficiendum : Reverentiam ad tangendum: Et devotionem ad sumendum. Sic sentiendo et agendo digne tractabitur sacramentum, rite peragetur officium, atque pericula et scandala evitabuntur.

Item, in collectis dicendis semper impar numerus observetur. Una propter Unitatem Deitatis. Tres propter Trinitatem Personarum. Quinque propter quinque partitam passionem Christi. Septem, propter septiformem gratiam Spiritus Sancti. Septenarium numerum exce

dere non licet.

Item, quandocumque oratio dirigitur solum ad Patrem, in fine dicatur. Per Dominum nostrum Jesum Christum. Si vero dirigitur ad Patrem et mentio fit Filii in ipsa, in fine dicatur. Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum. Si autem oratio dirigitur solum ad Filium, in fine dicatur: Qui cum eodem Patre et Spiritu Sancto. Et si mentio Spiritus Sancti in quacumque oratione fiat, in fine dicatur; ejusdem Spiritus Sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Incipiunt cautelæ servandæ, quid agendum sit circa defectus, vel casus, qui oriri possunt in missa, et præsertim circa consecrationem eucharistiæ.

Primo quid sit agendum cum sacerdos deficit.

Si sacerdos deficiat sive moriatur ante canonem, non est necesse ut alius missam compleat. Si tamen alius vult celebrare, debet ab initio missam reincipere, et totum rite peragere.

Si autem in canone deficiat, factis jam aliquibus signis, tamen ante transubstantiationem et consecrationem

sacramenti, tunc alius sacerdos ab illo loco ubi ille dimisit, debet reincipere, et tantum illud supplere quod omissum

est.

Si autem sacerdos in actu consecrationis deficiat, verbis aliquibus jam in parte prolatis, sed in toto non completis, secundum Innocentium, alius sacerdos debet incipere ab illo loco, Qui pridie.

Si tamen sacerdos deficiat consecrato corpore, sed non sanguine, alius sacerdos compleat consecrationem sanguinis, incipiens ab illo loco, Simili modo. Si consecrato corpore, percipiat vinum non esse in calice, debet hostia munde reponi in corporali, et calice rite præparato, incipiat ab illo loco, Simili modo.

Si ante consecrationem sanguinis, percipiat aquam non esse in calice, debet statim apponere, et conficere.

Si autem post consecrationem sanguinis, percipiat quod aqua desit in calice, debet nihilominus procedere, nec debet miscere aquam cum sanguine, quia pro parte sequeretur corruptio sacramenti: debet tamen sacerdos dolere et puniri.

Si post consecrationem sanguinis percipiat quod vinum non fuerit positum, sed aqua tantum in calice, siquidem hoc percipit ante sumptionem corporis, debet aquam deponere et imponere vinum cum aqua, et resumere consecrationem sanguinis ab illo loco, Simili modo.

Si percipiat hoc post sumptionem corporis, debet apponere de novo aliam hostiam, iterum cum sanguine consecrandam, secundum doctores in sacra pagina, debet autem resumere verba consecrationis ab illo loco, Qui pridie. In fine autem iterum debet sumere hostiam illam ultimo consecratam, non obstante si prius sumpsit aquam et etiam illum sanguinem. Innocentius tamen dicit quod si ex prolongatione sacerdos timet scandalum, quod sufficiunt tantum illa verba per quæ consecratur sanguis, scilicet Simili modo, et sic sumere sanguinem.

Quid autem faciet cum aquam, sumpto corpore, jam

habet in ore, et jam primo sentit quod sit aqua; utrum debeat eam deglutire vel emittere. Require in summa Hostiensis in titulo de celebr. missæ. Tutius tamen est eam deglutire quam emittere; et hoc ideo ne aliqua particula corporis cum aqua exeat.

Item si sacerdos post consecrationem recordetur se non esse jejunum, vel commisisse aliquod peccatum, vel esse excommunicatum: debet nihilominus procedere, cum proposito satisfaciendi, et absolutionem impetrandi.

Si autem ante consecrationem recordetur prædictorum, tutius est missam inceptam deserere et absolutionem petere, nisi inde grave scandalum oriatur.

Item si musca vel aranea vel aliquid talium ante consecrationem in calicem ceciderit, vel etiam venenum immissum fore deprehenderit, vinum debet effundi quod est in calice, et abluto calice aliud vinum cum aqua poni ad consecrandum. Sed si aliquid horum post consecrationem acciderit, debet musca vel aranea vel aliquid talium caute capi, et diligenter inter digitos pluries lavari; et vermis comburi, et ablutio cum cineribus combustis in sacrario reponi. Venenum autem nullo modo debet sumi, sed cum reliquiis debet sanguis talis cui venenum est immissum in vasculo mundo reservari. Et ne sacramentum maneat imperfectum, debet calicem denuo rite præparare, et resumere consecrationem sanguinis ab illo loco, Simili modo. Et nota quod secundum doctores, nihil abominabile sumi debet occasione hujus sacramenti. Item si sacerdos non recolit se dixisse aliquod horum quæ debuit dicere, non debet mente turbari; non enim qui multa dicit, semper recolit quæ dixit. Etiam si sibi pro certo constat quod aliqua omiserit, si talia non sunt de necessitate sacramenti, sicut sunt secretæ, vel aliqua verba canonis, ultra procedat, nec aliquid resumat. Si tamen probabiliter sibi constat quod omisit aliquid, quod sit de necessitate sacramenti, sicut forma verborum per quam consecratur, omnia verba consecrationis super

suam materiam resumere debet, quia consecratio facta non esset. Quod tamen non oportet si prætermissa esset conjunctio enim vel alia verba quæ præcedunt vel sequuntur formam; quæ non sunt de ipsius substantia.

Si autem sacerdos dubitaret an aliquod verbum pertinens ad substantiam formæ omisisset vel non, nullatenus debet servare formam conditionalem; sed sine temeraria assertione formam totam super suam propriam materiam debet resumere, cum hac intentione: quod si consecratio esset facta, nullo modo voluisset consecrare; sed si consecratio non esset facta, vellet corpus et sanguinem consecrare.

Item si quis tempore consecrationis, ab actuali intentione et devotione distractus fuerit, nihilominus consecrat; dummodo intentio habitualis in eo remanserit; Summo Sacerdote, scilicet Christo, supplente ejus defectum.

Si autem per nimiam distractionem habitualis intentio cum actuali tolleretur, videtur quod deberet verba consecrationis cum actuali intentione resumere, sic tamen quod nollet consecrare, si consecratio facta esset.

Item si hostia consecrata propter frigus, vel alia de causa, labitur sacerdoti in calicem, sive ante divisionem hostiæ, sive post; non debet eam de sanguine extrahere, nec aliquid propter hoc reiterare, vel immutare circa celebrationem sacramenti; sed procedat in signis et in aliis, ac si haberet eam in manibus.

Si eucharistia ad terram ceciderit, locus ubi jacuit radatur, et incineretur per ignem, et cinis juxta altare recondatur.

Item si per negligentiam aliquid de sanguine stillaverit, super tabulam quæ terræ adhæret, stilla per sacerdotem cum lingua lambatur, et locus tabulæ radatur, et rasura igni comburatur, et cinis juxta altare cum reliquiis recondatur, et quadraginta diebus pœniteat cui hoc accidit.

« PoprzedniaDalej »