Obrazy na stronie
PDF
[merged small][ocr errors]

oT Sequuntur informationes et cautelæ observandæ presbytero volenti divina celebrare.

WRIMA cautela est: ut sacerdos missam celebraturus, conscientiam suam per puram confessionem optime præparet, sacramentum S*^] vehementer desideret, et confiteri intendat. Notulam de modo agendi officium memoriter et bene sciat. Gestus valde compositos ac devotos habeat. Cum enim quilibet teneatur Deum diligere ex toto corde, ex tota anima, et ex totis viribus suis. Hic Deum diligere non probatur, qui in mensa altaris ubi Rex regum et Dominus omnium tractatur et sumitur, irreligiosus, indevotus, impudicus, distractus, vagus, aut desidiosus apparuerit. Attendat igitur unusquisque quod ad mensam magnam sedeat. Cogitet qualiter eum præparari oporteat. Sit cautus et circumspectus. Stet erectus, non jacens in altari. Cubitos jungat lateribus. Manus exaltet, ut extremitates digitorum modicum super humeros videantur. Intellectum signis et verbis coaptet, quoniam magna latent in signis, majora in verbis, maxima in intentione. Tres digitos jungat quibus signa faciat, reliquos duos in manu componat. Signa faciat directe non oblique, alte satis me calicem evertat. Non circulos pro crucibus. Cum vero inclinandum erit, non oblique sed directe ante altare, toto curvatus corpore, se inclinet. Secunda est, ut non putet, sed certo sciat se debitas materias habere, hoc est, panem triticeum, et vinum cum aqua modica. De vino et aqua sic poterit certificari. Exigat a ministro, ut gustet tam vinum quam aquam. Ipse autem presbyter gustare non debet. Guttam fundat in manum, digito terat et odoret, sic erit certior. Non credat ampullæ signatæ, non colori ; quoniam sæpius fallunt. Videat calicem ne sit fractus. Consideret vinum; si est corruptum, nullo modo celebret : si acetosum, dissimulet. Si nimis aquosum, abstineat, nisi sciat vinum aquæ prævalere. Et in omni casu si contingat dubitari; vel propter acedinem, vel propter mixturam vel illimpiditatem utrum possit confici, consulimus abstinere : quia in hoc sacramento nihil sub dubio est agendum, ubi certissime est dicendum; Hoc est enim corpus meum, et, Hic est enim caliae sanguinis mei. Item oblatas convenientes eligat, et vinum competenter infundat, quia hoc sacramentum debet sensibus deservire ad videndum, tangendum, et gustandum, ut sensus reficiatur ex specie, et intellectus ex re contenta foveatur. Aqua etiam in parvissima quantitate infundatur, ut a vino absorbeatur, et saporem vini recipiat. Non est enim periculum quantumcunque modicum apponatur de aqua, est autem periculum si multum. Apponitur etiam aqua solum ad significandum, sed una gutta tantum significat, quantum mille. Ideo caveat sacerdos ne cum impetu infundat, ne nimis cadat.

[graphic]

Tertia est, ut canonem morosius legat quam cætera. Et præcipue ab illo loco : Qui pridie quam pateretur accepit. Tunc enim respirans attendere debet, et se totum colligere (si prius non potuit) singulis verbis intendens. Et dum dixerit : Accipite et manducate eae hoc omnes ; respiret et uno spiritu tractim dicat, Hoc est enim corpus meum : sic non immiscet se alia cogitatio. Non enim videtur esse rationabile discontinuare formam tam brevem, tam arduam, tam efficacem, cujus tota virtus dependet ab ultimo verbo, scilicet, meum, quod in persona Christi dicitur. Unde non debet cuilibet verbo punctus imponi. Cum id nulla ratione valeat ut dicatur: Hoc est enim, corpus meum. Sed totum simul proferat. Pari modo hoc idem in forma consecrationis sanguinis observetur. Item proferendo verba consecrationis circa quamlibet materiam, sacerdos semper intendat conficere id quod Christus instituit, et ecclesia facit. Quarta est, ut si plures hostias habet consecrare, debet harum unam elevare, quam sibi deputaverat a principio ad missam ; et teneat illam penes alias, ita quod visum et intentionem ad omnes simul dirigat. Et signando et dicendo : Hoc est enim corpus meum : omnes cogitet quas demonstrat. Consulimus quoque ut canonem presbyter memoriter sciat, quia devotius dicitur; semper tamen liber habeatur, ut ad ipsum memoriter recurratur. Quinta est, ut dum sumat, nunquam uno haustu calicem sumat, ne propter impetum tussis inopinate occurrat, sed bis vel ter caute sumat ut impedimentum non habeat. Si vero plures hostias debet sumere, ut quando hostia est renovanda, primo sumat eam quam confecit et sanguinem: post hæc alias quæ supersunt. Suam prius sumat quam alias, quia de suis credit et scit, de aliis credit et nescit. Demum desuper ablutiones, et non prius. Sexta est, ut paucorum nominibus se astringat in canone ; nec perpetuo, sed quamdiu velit faciat, quando velit omittat, quia canon de multitudine nominum prolixatur, et per hoc cogitatio distrahitur. Dignum tamen est ut pater, mater, frater, soror ibi nominentur. Et si qui pro tempore commendantur ; et specialiter pro quibus missa celebratur. Non tamen ibi fiat vocalis expressio, sed mentalis. Septima est, ut ante missam non os vel dentes lavet; sed tantum labia exterius ore clauso si indiget, ne forte aquæ gustum, cum saliva immittat. Post missam etiam caveat excreationes quantum potest, donec comederit et biberit, ne forte aliquid inter dentes remanserit, aut in faucibus, quod excreando ejiceretur. Quamvis autem missa devotissime sit celebranda contemplationis causa, est tamen modus habendus, ne protractione vel acceleratione fiat homo notabilis. Nam acceleratio signum est incuriæ. Protractio est occasio detractionis. Sed medio tutissimus ibit. Eo autem affectu est quælibet missa habenda et dicenda a quocumque sacerdote, quasi prima dicatur et nunquam amplius sit dicenda : tam magnum enim donum, semper debet esse novum. Habeat itaque sacerdos diligentiam ad conficiendum: Reverentiam ad tangendum : Et devotionem ad sumendum. Sic sentiendo et agendo digne tractabitur sacramentum, rite peragetur officium, atque pericula et scandala evitabuntur. Item, in collectis dicendis semper impar numerus observetur. Una propter Unitatem Deitatis. Tres propter Trinitatem Personarum. Quinque propter quinque partitam passionem Christi. Septem, propter septiformem gratiam Spiritus Sancti. Septenarium numerum excedere non licet. Item, quandocumque oratio dirigitur solum ad Patrem, in fine dicatur. Per Dominum mostrum Jesum Christum. Si vero dirigitur ad Patrem et mentio fit Filii in ipsa, in fine dicatur. Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum. Si autem oratio dirigitur solum ad Filium, in fine dicatur : Qui cum eodem Patre et Spiritu Sancto. Et si mentio Spiritus Sancti in quacumque oratione fiat, in fine dicatur ; ejusdem Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula sæculorum. Amen. QI Incipiunt cautelæ servandae, quid agendum sit circa defectus, vel casus, qui oriri possunt in missa, et præsertim circa consecrationem eucharistiae. Primo quid sit agendum cum sacerdos deficit. QI Si sacerdos deficiat sive moriatur ante canonem, non est necesse ut alius missam compleat. Si tamen alius vult celebrare, debet ab initio missam reincipere, et totum rite peragere. Si autem in canone deficiat, factis jam aliquibus signis, tamen ante transubstantiationem et consecrationem sacramenti, tunc alius sacerdos ab illo loco ubi ille dimisit, debet reincipere, et tantum illud supplere quod omissum est. Si autem sacerdos in actu consecrationis deficiat, verbis aliquibus jam in parte prolatis, sed in toto non completis, secundum Innocentium, alius sacerdos debet incipere ab illo loco, Qui pridie. Si tamen sacerdos deficiat consecrato corpore, sed non sanguine, alius sacerdos compleat consecrationem sanguinis, incipiens ab illo loco, Simili modo. Si consecrato corpore, percipiat vinum non esse in calice, debet hostia munde reponi in corporali, et calice rite præparato, incipiat ab illo loco, Simili modo. Si ante consecrationem sanguinis, percipiat aquam non esse in calice, debet statim apponere, et conficere. Si autem post consecrationem sanguinis, percipiat quod aqua desit in calice, debet nihilominus procedere, nec debet miscere aquam cum sanguine, quia pro parte sequeretur corruptio sacramenti: debet tamen sacerdos dolere et puniri. Si post consecrationem sanguinis percipiat quod vinum non fuerit positum, sed aqua tantum in caliee, siquidem hoc percipit ante sumptionem corporis, debet aquam deponere et imponere vinum cum aqua, et resumere consecrationem sanguinis ab illo loco, Simili modo. Si percipiat hoc post sumptionem corporis, debet apponere de novo aliam hostiam, iterum cum sanguine consecrandam, secundum doctores in sacra pagina, debet autem resumere verba consecrationis ab illo loco, Qui pridie. In fine autem iterum debet sumere hostiam illam ultimo consecratam, non obstante si prius sumpsit aquam et etiam illum sanguinem. Innocentius tamen dicit quod si ex prolongatione sacerdos timet scandalum, quod sufficiunt tantum illa verba per quæ consecratur sanguis, scilicet Simili modo, et sic sumere sanguinem. Quid autem faciet cum aquam, sumpto corpore, jam

« PoprzedniaDalej »