Obrazy na stronie
PDF

i MANDATUM RECTORIS.

Nos Carolus Rollin , Rector universi studii Parisiensis, omnibus praesentes litteras inspecturis, SaldTem. Jampridem a nobis viri boni efflagitant ut, quam pluribus in collegiis privatim aliquot prufessores piam consuetudinem usurpant quotldiana Scripturas sacra recitatione suorum studia consccrandi, eam nos publica ct communi lege sanciamus. Id quidcm ipsa Academia, pietatis non minus quam doctrinae parens, tacite quodam modo innuit, dtim imprimis jubet ut pueri a magistris et lilleras simut discant et bonis moribus imbuantur. Hinc stati apud illam et crcbro indicti dies, quibus intcrmissa studia uni rclinquunt pietati iocum ; hinc amiquus ille mos singulis in scbolis diebus Sabbati pueros doctriiwB Ciiristianai praeceptis instituendi; hinc denique Jaudabilis consuetudo initium ct flnem praelectionum ducendi a Christianis precibus : quibus si addatur quotidiana Scripturas sacras quantulacumque mentio, hoc velut divino sale reliqua puerorum studia condientur. Petamus sane a profanis scriptoribus sermonis elegantiam, et ab iis verborum optimam supellectilem mutuemur. Sunt ista quasi pretiosa vasa, quae ab jCgyptiis furari sine piaculo licet. Sed absit ut in iis (quemadmodum olim Augustinus de suis magistris conquerebatur) incautis adolescentibus vinum erroris ab cbriis doctoribus propinetur. Qul autem poterimus id vitare periculi, nisi tot profanis ethnicorum hominum vocibus inscratur divina vox, Christiantsque scholis, ut decet, quotldie intersit, imd

U MANDATUM RECTORIS.

prasldeat unnshomlnum magister Chrlstus. Ncctimendum ne divinus ille praeceptor rejlctat a se pueros, qui ipsc, duni in terris degeret, parrulos, ut adse venirent, tam amanter invitabat. Scilicet aetas illa simplex,docilis, innocens, plcna candoris et modestinc, necdum imbuta pravis artibus, accipiendo Christi Evangclio maximfe idonca est. Sed , proh dolor! brcvl illam mcrum castitatem inficiet humanarum opinionum labes, saeculi contagio, consuetudinisque imperlosa lex; brevl, omnia trahens ad se blandis cupiditatum lenociniis, voluptas tenerum puerilis innocentiae florcm pervertet, nlsl contra dulce illud venenum adolescentium mentes severis Christi praeceptis tanquam coelesti antidoto muniantur. Debent igitur magistri puerorum animis, dum patientes culturae sunt, quotidie divini Verbi semina committere; quae si in iis hac primS aetate radices egerint, divina Christi adspirante gratiA, fructum dabunt in tempore suo. Nam plantare, irrigare, inagistrorum id munus est; dare ver6 incrementum, unius Christi. Nos ergo, ut optimorum virorum dcsiderio et muneri nostro faciamus satis, ex consilio integerrimorum Censorum praeclarae Facultatis Artium, quorum operi in lustrandis nuper collegiis usl sumus, hanc legem indiclmus singulis collegiorum professoribus, ut in posterum selectas e sacrS Scripturl, praescrtlm ex Evangeliis, aliquot sententias quotidie discipulis memoriter ediscendas proponant, iisdemque divini illius libri, qui verba vitae aeternae continet, quam maximam /ieri potest reverentiam inspirent.

Uatum in aedibus nostris Laudunensibus, V. Cai. Octob. Anno Domini MDCXCVI.

PRIERES QUOTIDIENNES.
In nomine Patris, et Fllii, et Spiritus Sanctl. Amen.

ORAISON DOMINICALE.

Pater noster qui es in ccelis, sanctificetur nomen tuum : adveniat regnum tuum : tiat voluntas tua, sicut in ccelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra, sicut cl nos dimittimus dcbitoribus nostris. Et ne nos inducas in teutationem. Sed libera nos a nia!o. Amen.

SALDTATION ANGELIQDE.

Ave Marla, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui Jesus.

Sancta Maria Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, □unc et in hora mortis nostrae. Amen.

SYUBOLE DES APOTRES.

Credo in Deum, Patrem omnipotentem, Creatorem cceli et terra; et in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum; qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Marii Virgine; passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et scpultus : descendit ad inferus, tertia die resurrcxit a mortuis : ascendit ad ccelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis: Inde venturus est judicare vivos ct mortuos.

Credo in Spiritum Sanctum, sanctara Ecclesiam catholicam, Sanctorum Communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectioneni, vitamaeternam. Amen.

CONFESSION DES PgCHES.

Confiteor Deo omnipotcnti, beatae Marioe semper Virgini, beato Michaeli Archangclo,beato Joanni Baptistx, sanctis Apostolis Petro ct Paulo, omnibus Sauctis, et tibi, pater, quia peccavi nimis cogitatione, verbo et opere : mei cuIpS, mel culpl, me<l maximl culpi. Ideo precor beatam Mariam semper Virginem, beatum Michaelem Archangclum, beatum Joannem Baptistam, sanctos Apostolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et te, pater, orare pro me adDominum Deum nostrum. Amen.

« PoprzedniaDalej »