Obrazy na stronie
PDF
ePub

LES DIX COMMANDEMENTS DE DIEU'.

1. Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis. Non habebis deos alienos coram me. Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cœlo desuper, et quæ in terrâ deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terrâ. Non adorabis ea, neque coles. Ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me, et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me et custodiunt præcepta inea.

2. Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum; nec enim habebit insontem Dominus eum, qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustrà.

3. Memento ut diem sabbati sanctifices. Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua: septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est. Non facies omne opus in eo tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intrà portas tuas. Sex enim diebus fecit Dominus coelum et terram et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo. Idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.

4. Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi. 5. Non occides.

6. Non mochaberis.

7. Non furtum facies.

8. Non loquêris contra proximum tuum falsum testimonium.

9, 10. Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.

1. Les Commandements de Dieu sont extraits du chapitre xx du livre de l'Ancien Testament intitulé l'Exode, qui raconte la sortie des Hébreux d'Égypte et icur séjour dans le désert.

MAXIMES

TIRÉES

DE L'ANCIEN TESTAMENT.

MAXIMES TIRÉES DU LIVRE DE TOBIE.

Le livre de Tobie, écrit en langue chaldéenne, et dont saint Jérôme fit faire deux traductions, l'une en hébreu, l'autre en latin, contient l'histoire des deux Tobie. Tobie le père, emmené en captivité par le rol d'Assyrie avec les habitants de Samarie, resta fidèle au culte du vrai Dieu; devenu aveugle, il supporta ce malheur avec la plus entière résignation. Son fils lui rendit la vue en lui frottant les yeux avec le fiel d'un poisson, comme l'ange Gabriel le lui avait recommandé. Les maximes qui suivent sont extraites des conseils adressés par Tobie le père à son fils et aux enfants de son fils.

1. Omnibus diebus vitæ tuæ in mente habeto Deum, et cave ne aliquando peccato consentias et prætermittas præcepta Dei nostri. C. IV. v. 6.

2. Ex substantiâ tuâ fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere: ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini. V. 7.

3. Quomodo potueris, ita esto misericors. Si multum tibi fuerit, abundanter tribue; si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. V. 8 et 9.

4. Præmium enim bonum tibi thesaurizas in die necessitatis. V. 10.

5. Quoniam eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras. V. 11.

6. Fiduciæ magnæ erit coram summo Deo eleemosyna omnibus facientibus eam. V. 12.

7. Attende tibi, fili mi, ab omni fornicatione. V.13. 8. Superbiam nunquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas: in ipsâ enim initium sumpsit omnis perditio. V. 14.

9. Quicumque tibi aliquid operatus fuerit, statim ei mercedem restitue, et merces mercenarii tui apud te omnino non remaneat. V. 15.

10. Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alteri facias. V. 16.

41. Panem tuum cum esurientibus et egenis comede, et de vestimentis tuis nudos tege. V. 17. 42. Consilium semper a sapiente perquire. V. 19. 43. Omni tempore benedic Deum, et pete ab eo ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant. V. 20.

44. Noli timere, fili mi: pauperem quidem vitam gerimus, sed multa bona habebimus, si timuerimus Deum, et recesserimus ab omni peccato, et fecerimus bene. V. 23.

15. Bona est oratio cum jejunio, et eleemosyna magis quàm thesauros auri recondere. C. XII. v. 8.

46. Eleemosyna a morte liberat, et ipsa est quæ purgat peccata, et facit invenire misericordiam et vitam æternam. V. 9.

17. Qui faciunt peccatum et iniquitatem hostes sunt animæ suæ. V. 10.

48. Convertimini, peccatores, et facite justitiam coram Deo, credentes quòd faciet vobiscum misericordiam suam. C. XIII. v. 8.

19, 20, 21. Confitere Domino in bonis tuis, et benedic Deum sæculorum. V. 12.

MAXIMES TIRÉES DES PROVERBES DE SALOMON.

Les Proverbes de Salomon présentent, en vingt-neuf chapitres, un recueil de sentences morales et de maximes de conduite pour toutes les circonstances de la vie. Salomon écrivit ce livre pour former le cœur et le jugement de son fils.

4. Timor Domini principium sapientiæ: sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt. C. 1. v. 7. 2. Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis. V. 10.

3. Si dixerint: « Veni nobiscum, »> ne ambules cum eis, prohibe pedem tuum a semitis eorum. V. 14 et 15.

4. Quia vocavi, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui adspiceret; despexistís omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis; V. 24 et 25.

5. Ego quoquè in interitu vestro ridebo, et subsannabo, quum vobis id quod timebatis advenerit. V. 26.

6. Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos. V. 32.

7. Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia. C. II. v. 6.

8. Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter. V. 7.

9. Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animæ tuæ placuerit: V. 40.

10. Consilium custodiet te, et prudentia servabit te, ut eruaris a viâ malâ et ab homine qui perversa loquitur. V. 11 et 12.

11. Ambules in viâ bonâ, et calles justorum custodias. V. 20.

12. Qui enim recti sunt habitabunt in terrâ, et simplices permanebunt in eâ. V. 21.

13. Impii verò de terrâ perdentur, et qui iniquè agunt auferentur ex eâ. V. 22.

14. Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ. C. 111. v. 5. 45. In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos. V. 6.

16. Ne sis sapiens apud temet ipsum time Deum, et recede a malo. V. 7.

17. Honora Dominum de tuâ substantiâ, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei. V. 9.

18. Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias; nec deficias quum ab eo corriperis. V. 14.

19. Quem enim diligit Dominus, corripit; et, quasi pater in filio, complacet sibi. V. 12.

20. Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentiâ. V. 13.

21. Pretiosior est cunctis opibus; et omnia quæ desiderantur huic non valent comparari. V. 15. 22. Noli prohibere benefacere eum qui potest; si vales, et ipse benefac. V. 27.

« PoprzedniaDalej »