Obrazy na stronie
PDF

magno impetu transient, elementa verò calore solventur, terra autem et quæ in ipså sunt opera exurentur. V. 10.

22. Vos præscientes, custodite : ne insipientium errore traducti excidatis a propriâ firmitate. Cres. cite verò in gratiâ et in cognitione Domini nostri et salvatoris Jesu Christi. V. 17 et 18.

MAXIMES TIRÉES DES ÉPITRES DE SAINT JEAN.

Saint Jean l'Évangéliste, qu'il ne faut pas confondre avec saint Jean-Baptiste, le précurseur du Messie, était frère de Jacques le Majeur; il fut l'un des douze apotres et le disciple bien-aimé de Jésus-Christ. Après la mort du Sauveur, il alla prêcher l'Évangile dans l'Asie, où il fonda plusieurs églises, et jusque chez les Parthes. Arrêté et conduit à Rome en 95, sous Domitien, il fut plongé dans une cuve d'eau bouillante, d'où il sortit sans avoir éprouvé aucun mal. Il fut relégué alors dans l'ile de Patmos, voisine de Milet. Plus tard, sous Néron, il retourna à Éphèse, son séjour ordinaire, et y composa son Évangile. Il écrivit aussi trois Epitres, que l'on met au nombre des écrits canoniques, et d'où sont extrajtes les maximes suivantes.

1. Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Épître I. C. 1. V. 8.

2. Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate. V.9.

1. Le sujet est Jésus-Christ.

3. Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis ; sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum . et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantùm, sed etiam pro totius mundi, C. II. v. 1 et 2.

4. Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est. V. 4.

5. Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. V. 6.

6. Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. V. 9.

7. Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est. V. 10.

8. Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo : quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum , et superbia vitæ, quæ non est ex Patre, sed ex mundo est. Et mundus transit, et concupiscentia ejus : qui autem facit voluntatem Dei, manet in æternum. V. 15, 16 et 17.

9. Et nunc, filioli, manete in eo, ut, quum apparuerit, habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu ejus. V. 28.

10. Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et siinus : propter hoc mun. dus non novit nos, quia non novit eum. C. II. v. 1.

14. Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparit quid erimus. Scimus quoniam, quum ap

paruerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Et omnis qui habet hanc spem in eo sanctificat se, sicut et ille sanctus est. V. 2 et 3.

12. Qui facit peccatum, ex diabolo est : quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei , ut dissolvat opera diaboli. V. 8.

13. Hæc est annuntiatio quam andistis ab initio, ut diligatis alterutrum, non sicut Caïn, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum : et propter quid occidit eum? quoniam opera ejus maligna erant; fratris autrem ejus, justa. V. 11 et 12.

14. Qui non diligit, manet in morte. V.14.

15. In hoc cognovimus caritatem Dei , quoniam ille animam suam pro nobis posuit : et nos debe. mus pro fratribus animas ponere. V. 16.

16. Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum : et quidquid petierimus, accipiemus ab eo; quoniam mandata ejus custodimus, et ea quæ sunt placita coram eo, facimus. V. 21 et 22.

17. Et hoc est mandatum ejus, ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi, et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis. V. 23.

48. Qui servat mandata ejus, in illo manet, et jpse in eo : et in hoc scimus quoniam manet in nobis, da spiritu quem dedit nobis. V. 24.

19. In noc est caritas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris. C. iv. v. 10.

20. Deus caritas est; et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. V. 16.

21. Si quis dixerit quoniam : « Diligo Deum,» et fratrem suum oderit, mendax est : qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum, quem non videt, quomodo potest diligere ? V. 20.

22. Hæc est caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus; et mandata ejus gravia non sunt. C. v, v. 3.

23. Hæc est fiducia quam habemus ad eum, quia , quodcumque petierimus secundùm voluntatem ejus, audit nos. V. 14.

24. Hæc est caritas, ut ambulemus secundùm mandata ejus. Épître II. c. I. v. 6.

25. Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est : qui bene facit, ex Deo est; qui malè facit, non vidit Deum. Épitre III. v. 41.

MAXIMES TIRÉES DE L'APOCALYPSE DE

SAINT JEAN.

L'Apocalypse (ou révélation) fut écrite par saint Jean pendant son exil à Patmos. Elle se divise en trois parties : la première contient une instruction adressée aux évêques de l'Asie Mineure; la seconde décrit les persécutions que doit souffrir l'Eglise et les châtiments réservés par Dieu aux persécuteurs; enfin, la troisième montre le futur bonheur de l'Eglise triomphante.

1. Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, et fecit nos regnum et sacer

dotes Deo et Patri suo, ipsi gloria et imperium in sæcula sæculorum. L. 1. v. 5 et 6.

2. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ. C. II. v. 10.

3. Qui vicerit non lædetur a morte secunda V. 11.

4. Esto vigilans ; non enim invenio opera tua plena coram Deo meo. In mente ergo habe qualiter acceperis et audieris, et serva, et pænitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam ad te tanquam fur, et nescies quâ horâ veniam ad te, C. III. v. 2 et 3.

5. Ego quos amo, arguo et castigo : æmulare ergo, et pænitentiam age. V. 19.

6. Ecce sto ad ostium, et pulso : si quis audierit vocem meam et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et cænabo cum illo, et ipse mecum. V. 20.

7. Timete Dominum, et date illi honorem, quia venit hora judicii ejus; et adorate eum, qui fecit cælum et tertam, mare et fontes aquarum. C. XIV. V. 7. ..

8. Beati mortui qui in Domino moriuntur. Amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis : opera enim illorum sequuntur illos. V. 13.

9. Exite de illå', populus meus, ut ne participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non accipiatis. C. xvIII. v. 4.

1. Illâ. Babylone.

« PoprzedniaDalej »