Obrazy na stronie
PDF

15. Sollicitè cura te ipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, rectè tractantem verbum veritatis. V. 15.

16. Cognovit Dominus qui sunt ejus. V. 19.

17. Discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini. V. 19.

18. Servum Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, cum modestiâ corripientem eos qui resistunt veritati, ne quando Deus det illis pænitentiam ad cognoscendam veritatem , et resipiscant a diaboli laqueis. V. 24, 25 et 26.

19. Hoc scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa : erunt homines se ipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi; parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, sinè affectione, sinè pace, criminatores, incontinentes, immites, sinè benignitate, proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quàm Dei, habentes speciem quidem pietatis , virtutem ejus abnegantes : et hos devita. C. 11. V. 1, 2, 3, 4 et 5.

20. Omnes qui piò volunt vivere in Christo Jesu persecutionem patientur. V. 12.

21 .Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitiâ, ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus. V. 16 et 17, MAXIMES TIRÉES DE L'EPITRE DE SAINT PAUL

A TITE. Tite ou Titus, né en Grèce, fut converti par saint Paul à la foi chrétienne. Saint Paul, après l'avoir gardé auprès de lui comme secrétaire et comme interprète, l'envoya à Corinthe pour apaiser les querelles qui troublaient cette Eglise. Vers l'an 63, saint Paul nomma Tite évêque de l'île de Crète, et c'est dans son diocèse que Tite reçut l'épitre d'où sont extraites les maximes suivantes.

1. Juvenes hortare ut sobrii sint: in omnibus te ipsum præbe exemplum bonorum operum, in doctrinà, in integritate, in gravitate, verbum sanum, irreprehensibile. C. 11. v. 6, 7 et 8.

2. Apparuit gratia Dei salvatoris omnibus hominibus, erudiens nos, ut, abnegantes impietatem et sæcularia desideria, sobriè et justè et piè vivamus in hoc sæculo : exspectantes beatam spem, et adventum gloriæ magni Dei et salvatoris nostri Jesu Christi, qui dedit semet ipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. V. 11, 12, 13 et 14.

3. Quum benignitas, et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitiæ quæ fecimus nos, sed secundùm suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritûs Sancti, quem effudit in nos abunde per Jesum Christum salvatorem nostrum, ut justificati gratiâ ipsius heredes simus secundùm spem vitæ æternæ. C. III. v. 4, 5, 6 et 7.

4. Ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. V. 8.

MAXIMES TIRÉES DE L'ÉPITRE DE SAINT PAUL

AUX HÉBREUX.

L'Epitre aux Hébreux est adressée aux Juifs qui avaient embrassé le christianisme. Saint Paul les exhorte à persévérer dans leur foi; il leur remet sous les yeux les points principaux de la religion chrétienne, les préceptes de sa morale, et leur annonce qu'il espère les visiter bientôt avec Timothée.

1. Non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus': omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus. C. IV. V. 13.

2. Non habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris; tentatum autem per omnia pro similititudine absque peccato. Adeamus ergo cum fiduciâ ad thronum gratiæ, ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio opportuno. V. 15 et 16.

3. Salvare in perpetuum potest : accedentes per semet ipsum ad Deum : semper vivens ad interpellandum pro nobis. C. vii. v. 25.

4. Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur: quantò magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem Tes

1. Le Seigneur.
2. Le sujet est Jésus-Christ.

tamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit ? C. X. V. 28 et 29.

5. Horrendum est incidere in manus Dei viventis. V. 31.

6. Sinè fide impossibile est placere Deo ; credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit. C. XI. V. 6.

7. Adspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contemptâ, atque in dexterà sedis Dei sedet. C. XII. v. 2.

8. Recogitate eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversùm semet ipsum contradictionem; ut ne fatigemini animis vestris deficientes. V. 3.

9. Omnis disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mæroris; postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet justitiæ. V. 11.

10. Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sinè quà nemo videbit Deum. V. 14.

11. Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. C. XIII. v. 14.

12. Obedite præpositis vestris, et subjacete eis : ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri. V. 17.

13. Deus pacis aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem : faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum. V. 20 et 21.

MAXIMES TIRÉES DE L’ÉPITRE DE SAINT JACQUES.

Saint Jacques le Mineur, l'un des douze apôtres, frère de saint Simon et de saint Jude, fils de Marie, la seur de la Vierge, et cousin de Jésus-Christ, fut choisi pour évêque de Jérusalem, peu de jours après l'Ascension. Le grand prêtre Ananus le fit précipiter du haut du temple, en l'an 62. On a de saint Jacques une épitre canonique d'où sont extraites les maximes qui suivent.

1. Si quis vestrûm indiget sapientiâ, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur ei. Postulet autem in fide, nihil hæsitans. C. 1. v. 5 et 6.

2. Nemo, quum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur; Deus enim intentator malorum est : ipse autem neminem tentat. Unusquisque verò tentatur a concupiscentiâ suâ abstractus et illectus. Deinde concupiscentia, quum conceperit, parit peccatum : peccatum verò, quum consummatum fuerit, generat mortem. V. 13, 14 et 15.

3. Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio. V. 17.

4. Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram. Ira enim viri justitiam Dei non operatur. V. 19 et 20.

5. Si quis putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio. V. 26.

6. Religio munda et immaculata apud Deum et

« PoprzedniaDalej »