Obrazy na stronie
PDF

gloriam ; sed in humilitate superiores sibi inviceni arbitrantes. C. II. v. 3.

4. Non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ sunt aliorum. Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu. V. 4 et 5.

5. Carissimi mei , cum metu et tremore vestram salutem operamini : Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere, pro bona voluntate. V. 12 et 13.

6. Existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei; propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora , ut Christum lucrifaciam. C. 1. V. 8.

7. Nihil solliciti sitis ; sed, in omni oratione et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum. C. iv. v. 6.

8. De cetero, fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, si qua virtus , si qua laus disciplinæ, hæc cogitate. V. 8.

MAXIMES TIRÉES DE L’ÉPITRE DE SAINT PAUL

AUX COLOSSIENS. Colosses était une ville de la Phrygie, grande contrée au centre de l'Asie et à l'est de la Galatie; elle était située sur le fleuve Méandre, non loin de Laodicée. Saint Paul y vint sans doute précher après son séjour en Galatie,

1. Si consurrexistis cum Christo, quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei se

dens : quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram. C. 1. v. 1 et 2.

2. Mortificate membra vestra , quæ sunt super terram ; fornicationem , immunditiam , libidinem, concupiscentiam malam , et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus. V.5.

3. Deponite et vos omnia, iram, indignationem, malitiam , blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro. V. 8.

4. Nolite mentiri invicem , exspoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundùm imaginem ejus qui creavit illum. V. 9 et 10.

5. Induite vos sicut electi Dei , sancti et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam. V. 12.

6. Supportantes invicem, et donantes vobismet ipsis, si quis adversùs aliquem habet querelam, sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos. V. 13.

7. Super omnia hæc, caritatem habete , quod est vinculum perfectionis. V. 14.

8. Omne quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum. V. 17.

9. Filii, obedite parentibus per omnia , hoc enim placitum est in Domino. V. 20.

10. Quodcumque facitis, ex animo operamini, sicut Domino, et non hominibus. Scientes quòd a Domino accipietis retributionem hereditatis : Domino Christo servite. V. 23 et 24.

MAXIMES TIRÉES DES ÉPITRES DE SAINT PAUL

AUX THESSALONICIENS. Saint Paul, du temps qu'il prêchait le christianisme en Macédoine, visita Thessalonique, où il fit de nombreuses conversions. Thessalonique, qui avait porté d'abord le nom de Therma, était située au fond du golfe Thermaïque, dans la contrée de la Macédoine appelée Mygdonie.

1. Hæc est voluntas Dei sanctificatio vestra , ut abstineatis vos a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrûm vas suum possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii, sicut et gentes quæ ignorant Deum. Epître I. c. IV. V. 3, 4 et 5.

2. Rogamus vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et præsunt vobis in Domino, et monent vos, ut habeatis illos abundantiùs in ca. ritate propter opus illorum : pacem habete cum eis. C. v. v. 12 et 13.

3. Omnia probate; quod bonum est, tenete ; ab omni specie malâ abstinete vos. V. 24 et 22.

4. Nolite deficere bene facientes. Épître II. C. III. v. 13.

MAXIMES TIRÉES DES ÉPITRES DE SAINT PAUL

A TIMOTHÉE.

Timothée, disciple de saint Paul, qui le convertit au christianisme, était né dans la Lycaonie, contrée de l'Asie Mineure, voisine de la Phrygie, d'un père paien et d'une mère juive, dans la ville de Lysire, où saint

Paul fut lapidé et laissé pour mort sur la place. Après avoir longtemps suivi saint Paul dans ses voyages, Timothée s'arrêta à Ephèse, dont il fut le premier évêque. C'est après cette séparation que saint Paul lui adressa les deux épitres d'où sont extraites les maximes suivantes.

1. Finis præcepti est caritas de corde puro et conscientiâ bonâ et fide non fictâ. Epitre I. c. I. v. 5.

2. Obsecro primùm omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes , gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate. Hoc enim bonum est et acceptum coram salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire. C. II. V. 1, 2, 3 et 4.

3. Unus Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus. V. 5 et 6...

4. Volo viros orare in omni loco, levantes puras manus, sinė irâ et disceptatione. V. 8.

6. Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundiâ et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosâ ; sed, quod decet mulieres, promittentes pietatem per bona opera. V. 9 et 10.

6. Ineptas et aniles fabulas deyita : exerce autem te ipsum ad pietatem ; pietas ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ quæ nunc est, et futuræ. C. iv. v.7 et 8.

7. Si quis suorum, et maximè domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. C. v. v. 8.

8. Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maximè qui laborant in verbo et doctrina. Dicit enim Scriptura : Dignus est operarius mercede suâ. V. 17 et 18.

9. Qui volunt divites fieri incidunt in tentationem et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem. C. vi. v. 9.

10. Radix omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes, erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. V. 10.

11. Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum ; bene agere, divites fieri in bonis operibus, facilè tribuere, communicare, thesaurizare Bibi fundamentum bonum in futurum, ut appreherdant veram vitam. V. 17, 18 et 49.

12. Non dedit nobis Deus spiritum timoris , sed virtutis et dilectionis et sobrietatis : noli itaque erubescere testimonium Domini nostri. Epitre II. C. I v. 7 et 8.

13. Labora sicut bonus miles Christi Jesu : nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus, ut ei placeat cui se probavit. C. 11. v. 3 et 4.

14. Si commortui sumus , et convivemus; si sustinemus, et corregnabimus ; si negaverimus, et ille negabit nos. V. 14 et 12.

« PoprzedniaDalej »