Obrazy na stronie
PDF

23. Ne dicas amico tuo : « Vade et revertere, cras dabo tibi, » quum statim possis dare. V. 28.

24. Ne æmuleris hominem injustum, nec imiteris vias ejus. V. 31.

25. Quia abominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus. V. 32.

26. Egestas a Domino in domo impii; habitacula autem justorum benedicentur. V. 33.

27. Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam. V. 34.

28. Gloriam sapientes possidebunt : stultorum exaltatio, ignominia. V. 35.

29. Suscipiat verba mea cor tuum, custodi præcepta mea. C. iv. v. 4.

30. Ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei. V. 5.

31. Ne dimittas eam', et custodiet te; dilige eam, et conservabit te. V. 6.

32. Posside sapientiam, et in omni possessione tuà acquire prudentiam. V.7.

33. Arripe illam, et exaltabit te : glorificaberis ab eâ, quum eam fueris amplexatus. V. 8.

34. Tene disciplinam, ne dimittas eam : custodi illam, quia ipsa est vita tua. V. 13.

35. Ne delecteris in semitis impiorum, nec tibi placeat malorum via. V. 14.

36. Fuge ab eâ, nec transeas per illam: declina, et desere eam. V. 15.

37. Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit. V. 23.

1. Eam. La sagessc.

38. Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te. V. 24.

39. Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat. C. v. v. 21.

40. Iniquitates suæ capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. V. 22.

41. Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam. C. vi. v. 6.

42. Quæ quum non habeat ducem, nec præceptorem, nec principem, parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat. V. 7 et 8.

43. Usquequo, piger, dormies ? quando consurges e somno tuo ? V. 9.

44. Si impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longè fugiet a te. V. 11.

45. Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso. Y. 12.

46. Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam. V. 15.

47. Sex sunt quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus : V. 16.

48. Oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem, cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum; V. 17 et 18.

49. Proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias. V. 19.

50. Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ. V. 20.

51. Liga ea in corde tuo jugiter. V. 21.

52. Quum ambulaveris, gradiantur tecum ; quum dormieris, custodiant te, et evigilans ion quere cum eis. V. 22.

53. Fili mi, custodi sermones meos, et præcepta mea reconde tibi. C. VII. V. 1.

54. Serva mandata mea, et vives ; et legem meam quasi pupillam oculi tui. V. 2.

55. Accipite disciplinam meam, et non pecuniam; doctrinam magis quàm aurum eligite. Melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis, et omne desiderabile ei non potest comparari. C. VIII. v. 10 et 11.

56. Timor Domini odit malum. Arrogantiam , et superbiam, et viam pravam, et os bilingue detestor. V. 13. ' '

.57. Meum est consilium, et æquitas; mea est prudentia; méa est fortitudo !. V. 14.

68. Argue sapientem, et diliget te. C. IX. v.8.

59. Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia. V. 9.

60. Doce justum, et festinabit accipere. V. 9.

61. Principium sapientiæ timor Domini, et scientia sanctorum, prudentia. V. 10.

62. Si sapiens fueris, tibimet ipsi eris; si autem illusor, solus portabis malum. V. 12.

63. Filius sapiens lætificat patrem : filius verò stultus mcestitia est matris suæ. C. x. V. 4.

64. Nil proderunt thesauri impietatis : justitia verò liberabit a morte. V. 2.

1. C'est le Seigneur qui parle.

65. Non affliget Dominus fame animam justi, et insidias impiorum subvertet. V. 3.

66. Benedictio Domini super caput justi: os autem impiorum operit iniquitas. V. 6.

67. Sapiens corde præcepta suscipit : stultus cæditur labiis. V. 8.

68. Odium suscitat rixas; et universa delicta operit caritas. V. 12. • 69. Via vitæ, custodienti disciplinam : qui autem increpationes relinquit, errat. V. 17.

70. In multiloquio non deerit peccatum : qui autem moderatur labia, prudentissimus est. V. 19.

71. Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis afflictio. V. 22.

72. Quod timet impius, veniet super eum : desiderium suum justis dabitur. V. 24.

73. Quasi tempestas transiens non erit impius; justus autem quasi fundamentum sempiternum. V. 25.

74. Fortitudo simplicis, via Domini; et pavor his qui operantur malum. V. 29.

75. Statera dolosa abominatio est apud Deum ; et pondus æquum voluntas ejus. C. xi. v. 1.

76. Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia : ubi autem est humilitas, ibi et sapientia. V. 2. . 77. Simplicitas justorum diriget eos; et supplantatio perversorum vastabit illos. V. 3. : 78. Non proderunt divitiæ in die ultionis; justitia autem liberabit a morte. V. 4.

79. Justitia simplicis diriget viam ejus; et in impietate suâ corruet impius. V.5.

80. Justitia rectorum liberabit eos; et in insidiis suis capientur iniqui. V. 6.

81. Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes; et exspectatio sollicitorum peribit. V. 7.

82. Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana; qui autem fidelis est animi, celat amici commissum. V. 13.

83. Ubi non est gubernator, populus corruet; salus autem ubi multa consilia. V. 14.

84. Benefacit animæ suæ vir misericors : qui autem crudelis est, etiam propinquos abjicit. V.17.

85. Impius facit opus instabile : seminanti autem justitiam merces fidelis. V. 18.

86. Abominabile Domino cor pravum; et voluntas ejus in eis qui simpliciter ambulant. V. 20.

87. Alii dividunt propria, et ditiores fiunt; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt. V. 24.

88. Si justus in terrâ recipit, quantò magis impius et peccator? V. 31.

89. Qui diligit disciplinam, diligit scientiam; qui autem odit increpationes, insipiens est. C. XII. v. 1.

90. Qui bonus est, hauriet gratiam a Domino : qui autem confidit in cogitationibus suis, impiè . agit. V. 2.

91. Verte impios, et non erunt : domus autem justorum permanebit. V. 7.

92. Doctrinà sua noscetur vir : qui autem vanus et excors est, patebit contemptui. V. 8.

93. Qui operatur terram suam satiabitur pa

« PoprzedniaDalej »