Obrazy na stronie
PDF

quid a nobis, quasi ex nobis ; sed sufficientia nostra ex Deo est. Épître 11. C. III. v. 4 et 5.

35. Pro omnibus mortuus est Christus, ut et qui vivunt jam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. C. v. v. 15.

36. Scitis gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, quum esset dives, ut illius inopiâ vos divites essetis. C. yili, v. 9.

37. Si voluntas prompta est, secundùm id quod habet accepta est, non secundùm id quod non habet. V.12.

38. Unusquisque prout destinavit in corde suo, non ex tristitiâ aut ex necessitate; hilarem enim datorem diligit Deus. C. IX. v. 7.

39. Ipse Satanas transfigurat se in angelum lucis : non est ergo magnum, si ministri ejus trans. figurentur velut ministri justitiæ ; quorum finis erit secundùm opera ipsorum. C. XI. V. 44 et 15.

40. Dixit mihi : « Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur. » Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. C. XII. v. 9.

41. Fratres, gaudete, perfecti estote, exhorta mini, idem sapite, pacem habete : et Deus pacis e dilectionis erit vobiscum. C. XIII. v. 11.

MAXIMES TIRÉES DE L’ÉPITRE DE SAINT PAUL

AUX GALATES. La Galatie, contrée de l'Asic Mineure, située entre la Bithynie, la Pap'rlagonie, le Pont, la Cappadoce et la Phrygie, fut visitée par saint Paul, qui y séjourna quelque temps pendant ses prédications en Orient.

1. Si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis, anathema sit. C. 1. v. 9.'

2. Non est Judæus neque Græcus; non est servus neque liber; non est masculus neque femina : omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. C. II. v. 28.

3. Bonum æmulamini in bono semper. C. iv. v. 18.

4. Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. C. v. v. 16.

5. Manifesta sunt opera carnis : quæ sunt fornicatio , immunditia, impudicitia , luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes , iræ, rixæ, dissensiones, sectæ , invidiæ, homicidia, ebrietates , comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi : quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur. V. 19, 20 et 21.

6. Fructus autem spiritûs est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. V. 22 et 23.

7. Qui sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. V. 24.

8. Non efficiar.ur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes. V. 26.

9. Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans te ipsum, ne et tu tenteris. C. vi. v. 1.

10. Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. V. 2.

11. Nolite errare : Deus non irridetur. Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. V. 7 et 8.

12. Bonum facientes non deficiamus : tempore enim suo metemus non deficientes. V. 9.

13. Mihi absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. V. 14.

MAXIMES TIRÉES DE L'EPITRE DE SAINT PAUL

AUX ÉPHÉSIENS. Au sortir de Corinthe, où il avait été poursuivi et accusé par les Juifs, saint Paul se rendit å Éphèse, ville de l'Asie Mineure, dans l'Ionie. Il y demeura trois ans entiers, opérant chaque jour de nombreuses conversions, et toujours en butte aux persécutions les plus cruelles.

1. In quo ' habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundùm divitias gratiæ ejus. C. 1. v. 7.

2. Quum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo, cujus gratiâ estis salvati : et hoc non ex vobis, Dei enim donum est; non ex operibus, ut ne quis glorietur. C. 11. v. 5, 8 et 9.

1. Jésus-Christ.

3. Obsecro vos ut dignè ambuletis vocatione quâ vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientiâ supportantes invicem in caritate, solliciti servare unitatem spiritûs in vinculo pacis. C. iv. v. 1, 2 et 3.

4. Deponentes mendacium, loquimini veritatem, unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra. V. 25.

5. Sol non occidat super iracundiam vestram. V. 26.

6. Nolite locum dare diabolo. V. 27.

7. Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat. Sed si quis bonus ad ædificationem fidei , ut det gratiam audientibus. V. 29.

8. Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitiâ. V. 31.

9. Estote invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis. V. 32.

10. Estote imitatores Dei, sicut filii carissimi, et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos. C. v. v. 1 et 2.

11. Fornicatio et omnis immunditia, aut avari. tia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos, aut turpitudo , aut stultiloquium , aut scurrilitas quæ ad rem non pertinet ; sed magis gratiarum actio. V. 3 et 4.

12. Nolite inebriari vino, in quo est luxuria : sed implemini Spiritu Sancto, loquentes vobismet ipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus cantantes, et psallentes in cordibus vestris Domino, gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri. V.18, 19 et 20.

13. Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim justum est. C. vi. v. 1.

14. Honora patrem tuum et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione; ut bene sit tibi, et sis longævus super terram. V. 2 et 3.

15. Unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber.V.8.

16. Vos, domini, eadem facite illis, remittentes minas; scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis, et personarum acceptio non est apud eum. V. 9.

MAXIMES TIRÉES DE L'ÉPITRE DE SAINT PAUL

AUX PHILIPPIENS. Après le premier concile de Jérusalem, qui fut convoqué sur la proposition de saint Paul, en 51, et avant ses prédications dans la Grèce proprement dite, l'apôtre se rendit en Macédoine, où il fut battu de verges et jeté dans les fers. Cependant les magistrats eux-mêmes, effrayés par un miracle, vinrent le délivrer. La ville de Philippes était située dans la partie nord-est de la Macédoine, sur les confins de la Thrace.

1. Dignè Evangelio Christi conversamini. C. 1. v. 27.

2. Vobis donatum est pro Christo, non solùm ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini. V. 29.

3. Nihil per contentionem, neque per inanem

« PoprzedniaDalej »