Obrazy na stronie
PDF
ePub

37. Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. V. 48.

38. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. V. 21.

39. Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. C. XIII. v. 1 et 2.

40. Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sinè causâ gladium portat: Dei enim minister est, vindex in iram ei qui malum agit. V. 4.

41. Necessitate subditi estote, non solùm propter iram, sed etiam propter conscientiam. V. 5. 42. Reddite ergo omnibus debita : cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; cui timorem, timorem ; cui honorem, honorem. V. 7.

43. Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum, legem implevit. V. 8.

44. Sicut in die honestè ambulemus; non in comissationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis; non in contentione et æmulatione; sed induimini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis. V. 13 et 14.

45. Omnes stabimus ante tribunal Christi. Unus quisque nostrum pro se rationem reddet Deo. C. XIV. v. 40 et 12.

46. Quæ pacis sunt, sectemur; et quæ ædificationis sunt, in invicem custodiamus. V. 19.

47. Debemus nos firmiores infirmitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. C. xv. v. 4.

48. Quæcumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut, per patientiam et consolationem Scripturarum, spem habeamus. V. 4.

49. Soli sapienti Deo per Jesum Christum, honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen. C. XVI. v. 27.

MAXIMES TIRÉES DES ÉPITRES DE SAINT PAUL AUX CORINTHIENS.

Saint Paul, peu de temps avant d'être amené prisonnier à Rome, avait été prêcher le christianisme à Corinthe. Les Juifs l'accusèrent devant le proconsul d'Achaïe, Gallion, qui refusa d'intervenir dans cette querelle.

1. Verbum Crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est. Épître I, c. I. v. 48.

2. Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus sæculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi? V. 20.

3. Quæ stulta sunt mundi elegit Deus; ut confundat sapientes; et infirma mundi elegit, ut confundat fortia ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus. V. 27 et 29.

4. Ex ipso vos estis in Christo Jesu, qui fac tus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio; ut, quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur. V.30 et 34.

gat;

5. Neque qui plantat est aliquid, neque qui rised qui incrementum dat, Deus. C. III. v. 7. 6. Unusquisque propriam mercedem accipiet secundùm suum laborem. V. 8.

7. Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus: templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. V. 16 et 17.

8. Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum: qui autem judicat me, Dominus est. C. IV. v. 4.

9. Nolite ante tempus judicare quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tene brarum, et manifestabit consilia cordium; et tunc laus erit unicuique a Deo. V. 5.

10. Quid autem habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? V. 7.

11. Laboramus operantes manibus nostris : maledicimur, et benedicimus; persecutionem patimur, et sustinemus : blasphemamur, et obsecramus. V. 12 et 13.

12. Nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. C. vi. v. 9 et 10.

13. Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? An nescitis quoniam membra vestra templum sunt Spiritûs Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? Empti

enim estis pretio magno. Glorificate et portate Deum in corpore vestro. V. 45, 19 et 20.

14. Unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet. C. VI v. 17.

15. Tempus breve est : reliquum est ut, qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur; præterit enim figura hujus mundi. V. 29 et 34.

16. Scientia inflat, caritas verò ædificat. C. vIII. v. 1.

17. Qui se existimat stare, videat ne cadat. C. x. v. 12.

18. Fidelis Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis; sed faciet etiam cum tentatione proventum, ut possitis sustinere. V. 13

19. Sive manducatis, sive bibitis, sive aliua quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. V. 34.

20. Non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum; non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum. V. 20 et 21.

24. Quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indignè, reus erit corporis et sanguinis Domini. C. xi. v. 27.

22. Probet autem se ipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat; qui enim manducat et bibit indignè, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. V. 28 et 29. 23. Nemo potest dicere « Dominus Jesus », nisi in Spiritu Sancto. C. XII. v. 3.

24. Si linguis hominum loquar et angelorum,

caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens. C. XIII. v. 4.

25. Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. V. 2.

26. Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. V. 3.

27. Caritas patiens est, benigna est : caritas non æmulatur, non agit perperàm, non inflatur, non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati, omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. V. 4, 5, 6 et 7.

28. Gratiâ Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit. C. xv. v. 10.

29. Si in hac vitâ tantùm in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. V. 19.

30. Nolite seduci; corrumpunt mores bonos colloquia mala. V. 33.

31. Vigilate, state in fide: viriliter agite, et confortamini. C. xvI. v. 43.

32. Omnia vestra in caritate fiant. V. 14.

33. Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema. V. 22.

34. Fiduciam talem habemus per Christum ad Deum, non quòd sufficientes simus cogitare ali

« PoprzedniaDalej »