Obrazy na stronie
PDF

2. Obedire oportet Deo magis quàm hominibus. C. v. v. 29.

3. Non est personarum acceptor Deus, sed, in amni gente, qui timet eum et operatur justitiam acceptus est illi. C. x. v. 34 et 35.

4. Huic omnes prophetæ testimonium perhibent, remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum. V. 43.

5. Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. C. xiv. v. 21.

6. Per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari. C. xy. v. 11.

7. Quærere Deum, quàmvis non longè sit ab unoquoque nostrům : in ipso enim vivimus, et movemur, et sumus. C. XVII. v. 27 et 28.

8. Oportet meminisse verbi Domini Jesu , quo. niam ipse dixit : Beatius est magis dare quàm accipere. C. xx. v. 35.

9. In hoc et ipse studeo , sinè offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper. C. xxiv. V. 16.

MAXIMES TIRÉES DE L'ÉPITRE DE SAINT PAUL

AUX ROMAINS. Nous avons de saint Paul quatorze épitres adressées aux Églises des différentes régions qu'il avait visitées. Ces épitres renferment toutes les vérités fondamentales de la doctrine chrétienne; elles sont toutes remarqua bles par la force de la logique et la sagesse des pré

1. Jésus-Christ.

ceptes. Saint Paul fut amené de Jérusalem à Rome pour y être jugé par l'empereur. Absous, il y demeura quelque temps pour prêcher avec saint Pierre; il se rendit de là en Orient, et revint encore à Rome, où il eut la tête tranchée, sous Néron, l'an 66 de J. C.

1. Non erubesco Evangelium : virtus enim Dei est in salutem omni credenti. C. 1. v. 16.

2. Revelatur ira Dei de cælo super omnem impietatem et injustitiam hominum eorum, qui varitatem Dei in injustitià detinent. V. 18.

3. Sicut non probaverunt Deum habere in notitiâ, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quæ non conveniunt. V. 28.

4. Qui talia agunt, digni sunt morte, et non solùm qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. V. 32. : 6. Existimas hoc, o homo, quia tu effugies judicium Dei? An divitias bonitatis ejus, et patientiæ, et longanimitatis contemnis ? Ignoras quoniam benignitas Dei ad pænitentiam te adducit? Secundùm autem duritiam tuam et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationes justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundùm opera ejus. C. 11. V. 3, 4, 5 et 6.

6. lis quidem qui, secundùm patientiam boni operis, gloriam et honorem et incorruptionem quærunt, vitam æternam : iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio. V. 7

7. Tribulatio et angustia in omnem animam

hominis operantis malum : gloria autem , et honor, et pax omni operanti bonum. V. 9 et 10..

8. Non faciamus mala, ut veniant bona. C. III. V.8.

9. Omnes peccaverunt, et egent gloriâ Dei; justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ est in Christo Jesu. V. 23 et 24.

10. Gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur; patientia autem probationem; probatio verò spem. Spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis. C. v. v. 3, 4 et 5.

11. Sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors; et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. V. 12.

12. Sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem : sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitæ. V. 18.

13. Non regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis ejus : sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato; sed exhibete vos Deo, tanquam ex mortuis viventes, et membra vestra arma justitiæ Deo. C. vi. v. 12 et 13.

14. Liberati a peccato, servi facti estis justitiæ. V. 18.

15. Stipendia peccati, mors : gratia Dei, vita æterna in Christo Jesu Domino nostro. V. 23..

16. Qui in carne sunt, Deo placere non possunt. C. viii. V. 8.

17. Si quis spiritum Christi non habet , hic non est ejus. V. 9.

18. Si secundùm carnem vixeritis, moriemini : si autem spiritu facta carnis mortificaveritis , vivetis. V. 13.

19. Si filii', et heredes : heredes quidem Dei, coheredes autem Christi : si tamen compatimur, ut et conglorificemur. V. 17.

20. Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis. V. 18.

21. Spiritus adjuvat infirmitatem nostram : nam quid oremus, sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quia secundùm Deum postulat pro sanctis. V. 26 et 27.

22. Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundùm propositum vocati sunt sancti. V. 28.

23. Si Deus pro nobis, quis contra nos? V. 31.

24. Christus Jesus, qui mortuus est, imò qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam in-, terpellat pro nobis. V. 34.

25. O homo, tu quis es qui respondeas Deo ? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit : « Quid me fecisti sic? » C. ix. v. 20.

1. Sous-entendu Christi sumus.

26. Tu fide stas : noli altum sapere ; sed time. C. XI. v. 20.

27. Quis cognovit sensum Domini ? aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior dedit ei, at retribuetur ei ? Quoniam ex ipso et per ipsum, et in ipso sunt omnia : ipsi gloria in sæcula. V. 34, 35 et 36.

28. Nolite conformari huic sæculo; sed reformamini in novitate sensûs vestri, ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et bene placens, et perfecta. C. XII. v. 2.

29. Multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. V. 5.

30. Dilectio sinè simulatione : odientes malum, adhærentes bono. V. 9.

31. Caritate fraternitatis invicem diligentes; henore invicem prævenientes; sollicitudine non pigri; spiritu feryentes; Domino servientes. V. 10 et 11.

32. Spe gaudentes; in tribulatione patientes; orationi instantes; necessitatibus sanctorum com: municantes; hospitalitatem sectantes. V. 12 et 13,

33. Benedicite persequentibus vos, benedicite et nolite maledicere. V.14.

34. Gaudere cum gaudentibus; flere cum flen' tibus. V. 15.

35. Id ipsum invicem senijantes, non alta sapientes , sed humilibus consentientes, nolite esse prudentes apud vosmet ipsos. V. 16.

36. Nulli malum pro malo reddentes; providentes bona non tantùm coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. V. 17.

« PoprzedniaDalej »