Obrazy na stronie
PDF
ePub

104. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. S. Matthieu, c. xix. v. 17.

405. Ne adulteres; ne occîdas; ne fureris; ne falsum testimonium dixeris; ne fraudem feceris. S. Marc, c. x. v. 19.

106. Honora patrem tuum et matrem tuam; et diliges proximum tuum sicut te ipsum. S. Matthieu, C. XIX. V. 19.

407. Quàm difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt! S. Marc, c. x. v. 23.

408. Quàm difficile est confidentes in pecuniis in regnum Dei introire! V. 24.

109. Quæ impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum. S. Luc, c. xvIII. v. 27. 110. Multi sunt vocati, pauci verò electi. S. Matthieu, c. xx. v. 16.

144. Qui amat animam suam, perdet eam : et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam. S. Jean, c. XII. v. 25.

112. Et quum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversùs aliquem, ut et Pater vester, qui in cœlis est, dimittat vobis peccata vestra. Quòd si vos non dimiseritis, nec Pater vester, qui in cœlis est, dimittet vobis peccata vestra. S. Marc, C. XI. v. 25 et 26.

443. Omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis. V. 24.

114. Reddite quæ sunt Cæsaris, Cæsari; et quæ sunt Dei, Deo. S. Matthieu, c. xxII. v. 24.

445. Audi, Israël : Dominus Deus tuus Deus unus est; et diliges Dominum Deum tuum ex toto

corde tuo, et ex totâ animâ tuâ, et ex totâ mente tuâ, et ex totâ virtute tuâ. Hoc est maximum et primum mandatum. S. Marc, c. XII. v. 29 et 30. S. Matthieu, c. XXII. v. 38.

416. Secundum autem simile est illi: Diliges proximum tuum tanquam te ipsum. Majus horum aliud mandatum non est. In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetæ. S. Marc. c. XII. v. 34. S. Matthieu, c. xxII. v. 40.

447. Vos nolite vocari Rabbi': unus est enim magister vester; omnes autem vos fratres estis. S. Matthieu, c. xxIII. v. 8.

448. Nec vocemini magistri, quia magister vester unus est, Christus : qui major est vestrûm erit minister vester. Qui autem se exaltaverit, humiliabitur; et qui se humiliaverit, exaltabitur. V. 10, 11 et 12.

119. In patientiâ vestrà possidebitis animas vestras. S. Luc, c. xxI. v. 19.

120. Attendite vobis, ne fortè graventur corda vestra in crapulâ, et ebrietate, et curis hujus vitæ ; et superveniat in vos repentina dies illa. V. 34.

424. Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis. V. 36.

122. Quum venerit Filius hominis in majestate suâ, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ: et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem,

1. Rabbins, docteurs versés dans la science de l'Ecriture sainte et des lois.

sicut pastor segregat oves ab hædis; et statuet oves quidem a dextris suis, hoedos autem a sinistris. S. Matthieu, c. xxv. v. 34, 32 et 33.

123. Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: << Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et cooperuistis me; infirmus, et visitâstis me; in carcere eram, et venistis ad me. Amen dico vobis : Quandiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. » V. 34, 35, 36 et 40.

424. Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: <«< Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus : esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi potum; hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non cooperuistis me; infirmus, et in carcere, et non visitâstis me. Amen dico vobis: Quandiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis. » V. 44, 42, 43 et 45. 425. Et ibunt hi in supplicium æternum; justi autem in vitam æternam. V. 46.

426. Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem ; sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. S. Jean, c. XIII. v. 34.

127. In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. V. 35. 128. Si diligitis me, mandata mea servate. C. XIV. V. 15.

429. Qui habet mandata mea, et servat ea,

ille est qui diligit me: qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum. V. 24.

430. Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. V. 23. 134. Qui non diligit me, sermones meos non servat. V. 24.

132. Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis. Ego sum vitis, vos palmites : qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum; quia sinè me nihil potestis facere. C. xv. v. 4 et 5.

133. Si manseritis in me, et verba mea in vo bis manserint, quodcumque volueritis, petetis, et fiet vobis. V. 7.

134. Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos : manete in dilectione meå. V. 9.

135. Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi-vos. V. 12.

136. Non vos me elegistis; sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat : ut, quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. V. 16.

137. Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. V. 18.

138. Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret: quia verò de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. V. 49.

139. Amen, amen, dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit: vos autem contristabimini; sed tristitia vestra vertetur in gaudium. C. xvi. v. 20.

440. Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis; usque modò non pettstis quidquam in nomine meo; petite, et accipietis. V. 23 et 24. 144. In mundo pressuram habebitis; sed confidite, ego vici mundum. V. 33.

142. Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. S. Matthieu, c. xxvI. v. 41.

143. Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit qui verò non crediderit, condemnabitur. S. Marc, c. xvI. v. 16.

144. Sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertiâ die; et prædicari in nomine ejus pœnitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Hierosolymâ. S. Luc, C. XXIV. v. 46 et 47.

MAXIMES TIRÉES DES ACTES DES APOTRES.

Les Actes des Apôtres, écrits originairement en grec par saint Luc, racontent les principales actions des apôtres, l'histoire et les progrès de l'Église depuis l'ascension de Jésus-Christ, l'an 32, jusqu'à l'arrivée de saint Paul à Rome, l'an 65, sous le règne de Néron.

1. Non est in alio aliquo salus: nec enim est aliud nomen sub cœlo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. C. IV. v. 12.

« PoprzedniaDalej »