Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

47. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. V. 8.

18. Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. V. 9.

19. Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum cœlorum. V. 10.

20. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum, qui in cœlis est. V. 46.

21. Nisi abundaverit justitia vestra plùs quàm scribarum et Pharisæorum, non intrabitis in regnum cœlorum. V. 20.

22. Audîstis quia dictum est antiquis : « Non occîdes: qui autem occiderit, reus erit judicio. » Ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit judicio. V. 24 et 22.

23. Iterum audistis quia dictum est antiquis: «Non perjurabis; reddes autem Domino juramenta tua. » Ego autem dico vobis non jurare omnino. Sit autem sermo vester « Est, est; non, non : » quod autem his abundantius est, a malo est. V. 33, 34 et 37.

24. Audîstis quia dictum est: «< Oculum pro oculo, et dentem pro dente. » Ego autem dico vobis non resistere malo: sed, si quis te percusserit in

1. Les scribes étaient les docteurs qui enseignaient la loi de Moïse et l'interprétaient au peuple. Les Pharisiens, secte ancienne et considérable de la Judée, affectaient une grande sévérité de principes pour cacher les mœurs les plus dissolues.

dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram : et ei qui vult tecum judicio contendere et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium. Et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo. V. 38, 39, 40 et 41.

23. Audistis quia dictum est : « Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. >> Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros; benefacite his qui oderunt vos; benedicite maledicentibus vobis, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos: ut sitis filii patris vestri, qui in cœlis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. V. 43, 44 et 45.

26. Diligite inimicos vestros; benefacite et mutuum date, nihil inde sperantes et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi. S. Luc, c. VI. v. 35.

27. Estote ergo misericordes, sicut et pater vester misericors est. V. 36.

28. Estote ergo vos perfecti, sicut et pater vester cœlestis perfectus est. S. Matthieu. c. v. v. 48,

29. Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud patrem vestrum, qui in cœlis est. C. VI. v. 4.

30. Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis pater vester cœlestis delicta vestra. Si autem non dimiseritis hominibus, nec pater vester dimittet vobis peccata vestra. V. 14 et 45.

31. Thesaurizate vobis thesauros in cœlo, ubi neque ærugo neque tinea demolitur, et ubi fures

non effodiunt nec furantur: ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. V. 20 et 21.

32. Nemo potest duobus dominis servire : aut enim unum odio habebit, et alterum diliget; aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ. V. 24.

33. Nolite judicare, et non judicabimini; nolite condemnare, et non condemnabimini; dimittite, et dimittemini; date, et dabitur vobis. In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini, et in quâ mensura mensi fueritis, remetietur vobis. S. Luc, C. VI. v. 37 et 38. S. Mathieu, c. VII. v. 2.

34. Petite, et dabitur vobis; quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit; et qui quærit, invenit; et pulsanti aperietur. S. Matthieu, c. vii. v. 7 et 8.

35. Omnia quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis; hæc est enim lex et prophetæ. V. 12.

36. Intrate per angustam portam, quia lata porta et spatiosa via est quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. Quàm angusta porta et arcta via est quæ ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam! V. 13 et 14.

37. Non omnis qui dicit mihi «Domine, Domine,» intrabit in regnum cœlorum; sed qui facit voluntatem Patris mei qui in cœlis est, ipse intrabit iv regnum cœlorum. V. 21.

38. Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multùm. S. Luc, c. vII. v. 47.

39. Qui non est mecum, contra me est ; et qui

non congregat mecum, spargit. S. Matthieu, c. XII. v. 30.

40. Ex abundantiâ cordis os loquitur: bonus homo de bono thesauro profert bona; et malus homo de malo thesauro profert mala. V. 34 et 35.

41. Omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii : ex verbis enim tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis. V. 36 et 37.

42. Beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. S. Luc, c. xi. v. 28.

43. Semen est verbum Dei. Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et quum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum quod seminatum est in cordibus eorum. S. Luc, c. VIII. v. 44. S. Marc. c. IV. v. 15.

44. Hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur, qui quum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud; et non habent radicem in se, sed temporales sunt: deinde, ortâ tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur, et in tempore tentationis recedunt. S. Marc, c. IV. v. 16 et 17. S. Luc, c. vIII. v. 13.

45. Et alii sunt qui in spin's seminantur : hi sunt qui verbum audiunt; et ærumnæ sæculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ introeuntes suffocant verbum, et sinė fructu efficitur. S. Marc, c. Iv. v. 48 et 19.

46. Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt, qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, intelligunt, et fructum afferunt in

patientiâ; et unum triginta, unum sexaginta, et unum centum. S. Marc, c. iv. v. 20. S. Luc, C. VIII. V. 45.

47. Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem; et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus, et stridor dentium. Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. S. Matthieu, c. XIII. V. 4, k2 et 43.

48. Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam. S. Luc, c. x. v. 2.

49. Gratis accepistis, gratis date. S. Matthieu, C. X. v. 8.

50. Dignus enim est operarius cibo suo. V. 10. 54. Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. V. 22.

52. Omnis qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui in cœlis est: qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in cœlis est. V. 32 et 33.

53. Qui amat patrem aut matrem plùs quàm me, non est me dignus; et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. V. 37.

54. Qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus. V. 38.

55. Qui recipit vos, me recipit ; et qui me reci pit, recipit eum qui misit me. V. 40.

56. Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet ; et qui recipit

« PoprzedniaDalej »