Obrazy na stronie
PDF

53. Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem : subitò enim veniet ira illius, et in tempore vindictæ disperdet te. V. 8 et 9.

64. Noli anxius esse in divitiis injustis : non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ. V. 10.

55. Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas; et cum sapientia proferas responsum verum. V. 13.

56. Justifica pusillum et magnum similiter. V. 18.

57. Si possides amicum, in tentatione posside illum, et ne facilè credas ei. C. vi. v. 7.

68. Amicus fidelis protectio fortis : qui autem invenit illum , invenit thesaurum. V. 44.

59. Fili, a juventute tuå excipe doctrinam, et usque ad canos invenies sapientiam. V. 18.

60, 61. In multitudine presbyterorum prudentium sta, et sapientiæ illorum ex corde conjungere, ut omnem narrationem Dei possis audire, et proverbia laudis non effugiant à te. V. 36.

62. Cogitatum tuum habe in præceptis Dei, et in mandatis illius maximè assiduus esto: et ipse dabit tibi cor, et concupiscentia sapientiæ dabitur tibi. V. 37.

63. Noli facere mala, et non te apprehendent. C. VII. V. 1.

64. Noli quærere a Domino ducatum, neque a rege cathedram honoris. V. 4.

65. Noli quærere fieri judex, nisi valeas vir

tule irrumpere iniquitates; ne fortè extimescas faciem potentis, et ponas scandalum in æquitate tuả. V. 6.

66. Non irrideas hominem in amaritudine animæ : est enim qui humiliat et exaltat, circumspector Deus. V. 12.

67. Noli velle mentiri omne mendacium : assiduitas enim illius non est bona. V. 14.

68. Non te reputes in multitudine indisciplinatorum. V. 17.

69. Filii tibi sunt? erudi illos, et curva illos a pueritiâ illorum. V. 25.

70. Filiæ tibi sunt? serva corpus illarum, et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas. V. 26.

71. In toto corde tuo honora patrem tuum, et gemitus matris tuæ ne obliviscaris. V. 28 et 29.

72. Memento quoniam nisi per illos natus non fuisses ; et retribue illis quomodo et illi tibi. V. 30.

73. In totà animâ tuâ time Dominum, et sacerdotes illius sanctifica. V. 31.

74. In omni virtute tuå dilige eum qui te fecit; et ministros ejus ne derelinquas. V. 32.

75. Non desis plorantibus in consolatione, et cum lugentibus ambula. V. 38. ,

76. Non te pigeat visitare infirmum : ex his enim in dilectione firmaberis. V. 39.

77. In omnibus operibus tuis, memorare novissima tua, et in æternum non peccabis. V. 40.

78. Non despicias hominem avertentem se a peccato : memento quoniam omnes in correpti ne sumus. C. viii. v. 6.

79. Noli de mortuo inimico tuo gaudere, sciens quoniam omnes morimur. V. 8.

80. Non zeles gloriam et opes peccatoris; non enim scis quæ futura sit illius subversio. C. IX. v. 16.

81. Secundùm virtutem tuam cave te a proximo tuo, et cum sapientibus et prudentibus tracta. V. 21.

82. In timore Dei sit tibi gloriatio. V. 22.

83. In sensu sit tibi cogitatus Dei, et omnis enarratio tua in præceptis Altissimi. V. 23.

84. In manu Dei potestas terræ; et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam. C.x. v. 4.

85. In manu Dei prosperitas hominis. V. 5.

86. Omnis injuriæ proximi ne memineris, et nihil agas in operibus injuriæ. V. 6.

87. O dibilis coram Deo est et hominibus superbia. V.7.

88. Avaro nihil est scelestius. V. 10.

89. Initium omnis peccati est superbia ; qui tenuerit illam, adimplebitur maledictis, et subvertet eum in finem : propterea exhonoravit Dominus conventus malorum, et destruxit eos usque in finem. V. 15 et 16.

90. Noli despicere hominem justum pauperem, et noli magnificare virum peccatorem divitem. V. 26.

91. Magnus, et judex, et potens est in honore: et non est major illo qui timet Deum. V. 27.

92. Non laudes virum in specie suả, neque spernas hominem in visu suo. C. XI v. 2. .'

[ocr errors]

93. In vestitu ne glorieris unquam, nec in die bonoris tui extollaris. V. 4.

94. Priusquam interroges, ne vituperes quemquam ; et quum interrogaveris, corripe justė. Priusquam audias, ne respondeas verbum; et in medio sermonum ne adjicias loqui. V. 7 et 8.

95. Ne manseris in operibus peccatorum : conide autem in Deo, et mane in loco tuo. V. 22.

96. Benefac justo, et invenies retributionem magnam; et si non ab ipso, certè a Domino. C. XII. v. 2.

97. Non est ei bene qui assiduus est in malis, et eleemosynas non danti. V. 3.

98. Quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et impiis reddet vindictam. V. 7.

99. Qui tetigerit picem, inquinabitur ab eâ : et qui communicaverit superbo, induet superbiam. C: XIII. v. 1.

100. Omni vitâ tuâ dilige Deum, et invoca illum in salute tua. V. 18.

101. Bona est substantia cui non est peccatum in conscientià, et nequissima paupertas in ore impii. V. 30.

102. Qui acervat ex animo suo injustè, aliis congregat; et in bonis illius alius luxuriabitur. C. XIV. V. 4.

103. Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? et non jucundabitur in bonis suis. V. 5.

104. Memor esto quoniam mors non tardat, et testamentum inferorum quia demonstratum est tibi. V. 12.

105. Ante mortem benefac amico tuo, et secundùm vires tuas exporrigens da pauperi. V.43.

106. Da et accipe, et justifica animam tuam : quoniam non est apud inferos invenire cibum. V. 16 et 17.

107. Omne opus corruptibile in fine deficiet, et qui illud operatur ibit cum illo. V. 20.

108. Beatus vir qui in sapientia morabitur, et qui in justitiâ suå meditabitur. V. 22.

109. Ante hominem vita et mors, bonum et malum : quod placuerit ei, dabitur illi. C. xv. V. 18.

110. Oculi Domini ad timentes eum; et ipse agnoscit omnem operam hominis. V. 20.

111. Melior est unus timens Deum quàm mille filii impii; et utile ' est mori sinė filiis quam relinquere filios impios. C. XVI. V. 3 et 4.

112. Convertere ad Dominum, et relinque peccata tua : precare ante faciem Domini, et minue offendicula. C. XVII. v. 21 et 22."

113. Quàm magna misericordia Domini, et pro: pitiatio illius convertentibus ad se! V. 28.

114. Fili, in bonis non des querelam, et in omni dato non des tristitiam verbi mali. C. XVIII. v. 15.

115. Antequam loquaris, disce. V. 19. 116. Ante judicium interroga te ipsum. V. 20.

117. Non impediaris orare semper, et ne verearis usque ad mortem justificari. V. 22.

118. Ante orationem præpara animam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat Deum. V. 23.,

Sous-entendu magis.

« PoprzedniaDalej »