Obrazy na stronie
PDF
ePub

62. Tu, Deus noster, suavis et verus es, patiens et in misericordiâ disponens omnia. C. xv. v. 1. 63. Nôsse te, consummata justitia est : et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis. V. 3.

64. Tu es qui liberas ab omni malo. C. XVI. v. 8.

65. Tu es, Domine, qui vitæ et mortis habes potestatem, et deducis ad portas mortis, et reducis. V. 13.

66. Homo occidit quidem per malitiam ; et, quum exierit spiritus, non revertetur, nec revocabit animam quæ recepta est. V. 14.

67. Sed tuam manum effugere impossibile est. V. 15.

68. Magna sunt judicia tua, Domine, et inenarrabilia verba tua: propter hoc indisciplinatæ animæ erraverunt. C. XVII. v. 4.

69. Impiis usque in novissimum sinè misericordiâ ira supervenit: præsciebat enim et futura illorum. C. XIX. v. 1.

MAXIMES TIRÉES DE L'ECCLÉSIASTIQUE.

L'Ecclésiastique, qu'on intitule aussi quelquefois Livre de la Sagesse, est ordinairement attribué à Jésus, fils de Sirach. Il se compose de cinquante et un chapitres, et renferme des préceptes moraux et des exhortations à la piété et à la vertu.

1. Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante ævum. C. I. v. 4.

2. Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die defunctionis suæ benedicetur. V. 13.

3. Plenitudo sapientiæ est timere Deum. V. 20. 4. Timor Domini expellit peccatum. V. 27. 5. Concupiscens sapientiam, conserva justítiam; et Deus præbebit illam tibi. V. 33.

6. Ne fueris hypocrita in conspectu hominum, et non scandalizaberis in labiis tuis. V. 37.

7. Attende in illis, ne fortè cadas et adducas animæ tuæ inhonorationem. V. 38.

8. Omne quod tibi applicitum fuerit, accipe: et in dolore sustine, et in humilitate tuâ patientiam habe. C. II. v. 4.

9. Crede Deo, et recuperabit te; et dirige viam tuam, et spera in illum. V. 6.

40. Metuentes Dominum, sustinete misericordiam ejus; et non deflectatis ab illo, ne cadatis. V. 7.

14. Respicite, filii, nationes hominum, et scitote quia nullus speravit in Domino, et confusus est. Quis enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est? aut quis invocavit eum, et despexit illum? V. 11 et 12.

12. Væ duplici corde, et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus viis. V. 14.

13. Væ dissolutis corde, qui non credunt Deo: et ideo non protegentur ab eo. V. 15.

14. Væ his qui perdiderunt sustinentiam : et quid facient, quum inspicere cœperit Dominus? V. 16 et 17..

45. Qui timent Dominum, non erunt incredibiles verbo illius; et qui diligunt illum, conservabunt viam illius. V. 18.

16. Qui timent Dominum, inquirent quæ bene placita sunt ei; et qui diligunt eum, replebuntur lege ipsius. V. 19,

17. Judicium patris audite, filii, et sic facite ut salvi sitis. C. III. v. 2.

48. Qui diligit Deum, exorabit pro peccatis. V. 4.

19. Sicut qui thesaurizat, ita et qui honorificat matrem suam. V. 5.

20. Qui honorat patrem suum, jucundabitur in filiis, et in die orationis suæ exaudietur. V. 6.

21. Qui honorat patrem suum, vitâ vivet longiore; et qui obedit patri, refrigerabit matrem. V. 7.

21 bis. Qui timet Dominum, honorat parentes, et quasi dominis serviet his qui genuerunt. V. 8. 22. In opere et sermone, et omni patientia honora patrem tuum, ut superveniat tibi benedictio ab eo. V. 9 et 10.

23. Fili, suscipe senectam patris tui, et non contristes eum in vitâ illius. V. 14.

24. Et, si defecerit sensu, veniam da, et ne spérnas eum in virtute tuâ : eleemosyna enim patris non erit in oblivione; nam pro peccato in justitiâ ædificabitur tibi. V. 15, 16 et 17.

25. Quàm malæ famæ est qui derelinquit parem! et est maledictus a Deo qui exasperat matrem. V. 18.

26. Quantò magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam. V. 20.

27. Quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur. V. 21.

28. Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris. V. 22.

29. Quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus. V. 22. 30. In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter. V. 24.

31. Cor nequam gravabitur in doloribus, et peccator adjiciet ad peccandum. V. 29.

32. Eleemosyna resistit peccatis. V. 33.

33. Deus prospector est ejus qui reddit gratiam; meminit ejus in posterum, et in tempore casus sui inveniet firmamentum. V. 34.

34. Animam esurientem ne despexeris; non exasperes pauperem in inopiâ suâ, C. iv. v. 2. 35. Cor inopis ne afflixeris, et non protrahas datum angustianti. V. 3.

36. Ab inope ne avertas oculos tuos propter iram, et non relinquas quærentibus tibi retro maledicere. V. 5.

37. Maledicentis enim tibi in amaritudine animæ, exaudietur deprecatio illius; exaudiet autem qui fecit illum. V. 6.

eum,

38. Declina pauperi sinè tristitiâ aurem tuam ; et redde debitum tuum, et responde illi pacifica in mansuetudine. V. 8.

39. Fili, conserva tempus, et devita a malo.

40. Pro animâ tuâ ne confundaris dicere verum. V. 24.

44. Ne accipias faciem adversùs faciem tuam, nec adversùs animam tuam mendacium. V. 26.

42. Non contradicas verbo veritatis ullo modo, et de mendacio ineruditionis tuæ confundere. V. 30.

43. Non confundaris confiteri peccata tua, et ne subjicias te omni homini pro peccato. V. 31. 44. Noli resistere contra faciem potentis, nec coneris contra ictum fluvii. V. 32.

45. Pro justitiâ agonizare pro animâ tuâ, et usque ad mortem certa pro justitiâ, et Deus expugnabit pro te inimicos tuos. V. 33.

[ocr errors]

46. Noli citatus esse in linguâ tuâ, et inutilis et remissus in operibus tuis. V. 34.

47. Noli esse sicut leo in domo tuâ, evertens domesticos tuos, et opprimens subjectos tibi. V. 35.

48. Ne sequaris in fortitudine tuâ concupiscentiam cordis tui. C. v. v. 2.

49. Et ne dixeris : « Quis me subjiciet propter facta mea? » Deus enim vindicans vindicabit. V.3. 50. Ne dixeris: «Peccavi, et quid mihi accidit triste? »>Altissimus enim est patiens redditor. V. 4. 51. De propitiato peccato noli esse sinè metu, neque adjicias peccatum super peccatum. V. 5.

52. Et ne dicas: «Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur.»> Misericordia enim et ira ab illo citò proximant, et in peccatores respicit ira illius. V. 6 et 7.

« PoprzedniaDalej »